1. Item
vitiosum est, quod iam quasi sero atque acto negotio dici videtur, hoc modo:
"In mentem mihi si venisset, Quiritis, non
commisissem, ut in hunc locum res veniret, nam hoc aut hoc fecissem; sed me tum
haec ratio fugit."
2. Item vitiosum est, quom id, quod in aperto delicto
positum est, tamen aliqua tegitur defensione, hoc modo:
Cum te expetebant omnes, florentissimo
Regno reliqui: nunc desertum ab omnibus
Summo periclo sola <ut> restituam paro.
3. Item vitiosum est, quod in aliam partem ac dictum sit
potest accipi. Id est huiusmodi, ut si quis <potens ac
factiosus in contione> dixerit:
"Satius est uti regibus, quam uti malis legibus."
4.
Nam et hoc, tametsi rei augendae causa potest sine
malitia dici, tamen propter potentiam eius, qui dicit, non dicitur sine atroci
suspicione.
1. Item
vitiosum est falsis aut vulgaribus definitionibus uti. Falsae sunt huiusmodi,
<ut> si quis dicat iniuriam esse nullam, nisi quae ex pulsatione aut
convicio constet. Vulgares sunt, quae nihilominus in aliam rem transferri
possunt, ut si quis dicat:
"Quadruplator,
ut breviter scribam, capitalis: est enim inprobus et pestifer civis."
2. Nam
nihilo magis quadruplatoris quam furis, quam sicarii aut proditoris attulit
definitionem.
3. Item
vitiosum est pro argumento sumere, quod in disquisitione positum est; ut si
quis quem furti arguat et ita dicat, eum esse hominem inprobum, avarum,
fraudulentum: ei rei testimonium esse, quod sibi furtum fecerit.
4. Item
vitiosum est controversiam controversia dissolvere, hoc modo:
"Non convenit, censores, istum vobis satis facere, quod ait se non
potuisse adesse ita, ut iuratus fuerat. Quid? Si ad exercitum non venisset, idemne tribuno militum
diceret?"
5. Hoc
ideo vitiosum est, quia non expedita aut iudicata res, sed inpedita et in
simili controversia posita exempli loco profertur.
1. Item
vitiosum est, cum id, de quo summa controversia est, parum expeditur et, quasi
transactum sit, relinquitur, hoc modo:
Aperte fatur
dictio, sei intellegas:
Tali <dari arma, qualis qui gessit> fuit,
Iubet, potiri si studeamus Pergamum.
Quem ego me profiteor esse: me est aecum frui
Fraternis <armis> mihique adiudicarier,
Vel quod propinquus vel quod virtute aemulus.
2.
Item vitiosum est ipsum sibi in sua oratione
dissentire et contra atque ante dixerit dicere, hoc modo:
Qua causa accusem
hunc?
tum id exputando evolvere:
Nam si veretur, quid eum accuses, qui est probus?
Sin inverecundum animi ingenium possidet,
Quid autem eum accuses, qui id parvi auditum
aestimet?
3. Non
incommoda ratione videtur sibi ostendisse, quare non accusaret. Quid postea? Quid ait?
4.
Nunc ego te ab summo iam detexam exordio.
|