1. Item
vitiosum est, quod dicitur contra iudicis voluntatem aut eorum, qui audiunt, si
aut partes, quibus illi student, aut homines, quos illi caros habent, laedantur
aut aliquo eiusmodi vitio laeditur auditoris voluntas.
2. Item vitiosum est non omnis res confirmare, quas
pollicitus sis in expositione.
3. Item verendum est, ne de alia re dicatur, cum alia de re
controversia sit; inque eiusmodi vitio considerandum est, ne aut ad rem addatur
quid aut quippiam de re detrahatur, aut tota causa mutata in aliam causam
derivetur; uti apud Pacuvium faciunt Zethus cum Amphione, quorum controversia
de musica inducta disputatione in sapientiae rationem et virtutis utilitatem
consumitur.
4. Item considerandum est, ne aliud accusatoris criminatio
contineat, aliud defensoris purgatio purget, quod saepe consulto multi ab reo
faciunt angustiis causae coacti; ut si quis, cum accusetur ambitu magistratum
petisse, ab imperatoribus saepe numero apud exercitum *** donatum esse. Hoc si
diligenter in oratione adversariorum observaverimus, saepe deprehendemus eos de
ea re quod dicant non habere.
1. Item
vitiosum est artem aut scientiam aut studium quodpiam vituperare propter eorum
vitia, <qui> in eo studio sunt: veluti qui rhetoricam vituperant
propter alicuius oratoris vituperandam vitam.
2. Item vitiosum est ex eo, quia perperam factum constet
esse, putari ostendi a certo homine factum esse, hoc modo:
"Mortuum
deformatum, tumore praeditum, corpore decoloratum constat fuisse: ergo veneno
necatus est."
3. Deinde,
si sit usque in eo occupatus, ut multi faciunt, venenum datum, vitio non
mediocri conflictetur. Non enim factumne sit quaeritur, sed a
quo factum sit.
1. Item
vitiosum est in conparandis rebus alteram rem efferre, de re altera mentionem
non facere aut neglegentius disputare: ut si cum conparetur, utrum satius sit
populum frumentum accipere an non accipere, quae commoda sint in altera re
vera, curet, enumeret; quae in altera incommoda sint et quae velit depressa,
praetereat aut ea, quae minima sint, dicat.
2. Item vitiosum est in rebus conparandis necesse putari
alteram rem vituperari, cum alteram laudes: quod genus, si quaeratur, utris
maior honor habendus sit, Albensibus an Vestinis Pennensibus, quo rei publicae
populi Romani profuerint, et is, qui dicat, alteros laedat. Non enim necesse
est, si alteros praeponas, alteros vituperare: fieri enim potest, ut, quom
alteros magis laudaris, aliquam alteris partem laudis adtribuas, ne cupide
depugnasse contra veritatem puteris.
3. Item vitiosum est de nomine et vocabulo controversiam
struere, quam rem consuetudo optime potest iudicare; velut Sulpicius, qui
intercesserat, ne exulis, quibus causam dicere non licuisset, reducerentur,
idem posterius inmutata voluntate, cum eandem legem ferret, alio se ferre
dicebat propter nominum commutationem: nam non exules, sed vi eiectos se
reducere aiebat. Proinde quasi id fuisset in controversia, quo illi nomine
appellarentur, aut proinde quasi non omnes, quibus aqua et igni interdictum
est, exules appellentur. Verum illi fortasse ignoscimus, si cum causa fecit; nos tamen
intellegamus vitiosum esse intendere controversiam propter nominum mutationem.
|