Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. XLVI-XLVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLVI-XLVIII

XLVI.

1. Quoniam exornatio constat ex similibus et exemplis et amplificationibus <et rebus iudicatis> et ceteris rebus, quae pertinent ad exaugendam et conlocupletandam argumentationem, quae sint his rebus vitia consideremus.

2. Simile vitiosum est, quod de aliqua parte dissimile est, nec habet parem rationem conparationis, aut sibi ipsi obest qui adfert.

3. Exemplum vitiosum est, si aut falsum est, ut reprehendatur, aut inprobum, ut non sit imitandum, aut maius aut minus, quam res postulat.

4. Res iudicata vitiose proferetur, si aut dissimili de re proferetur, <aut> de ea re, qua de controversia non est, aut inproba, aut eiusmodi, ut aut plures aut magis idoneae res iudicatae ab adversariis proferri possint.

5. Item vitiosum est id, quod adversarii factum esse confiteantur, de eo argumentari et planum facere factum esse; nam id augeri oportet.

6. Item vitiosum est id augere, quod convenit docere, hoc modo: ut si quis quem arguat hominem occidisse et, antequam satis idoneas argumentationes attulerit, augeat peccatum et dicat nihil indignius esse quam hominem occidere. Non enim, utrum indignum sit an non, sed, factumne sit, quaeritur.

7. Conplexio vitiosa est, quae non, quod quique primum dictum est, <primum> conplectitur; et quae non breviter concluditur; et quae non ex enumeratione certum et constans aliquid relinquit, ut intellegatur, quid propositum in argumentatione sit, quid deinde ratione, <quid> rationis confirmatione, quid tota argumentatione demonstratum.

XLVII.

1. Conclusiones, quae apud Graecos epilogi nominantur, tripertitae sunt. Nam constant ex enumeratione, amplificatione, et conmiseratione.

2. Quattuor locis uti possumus <conclusionibus: in> principio, secundum narrationem, secundum firmissimam argumentationem, in conclusione.

3. Enumeratio est, per quam colligimus et commonemus, quibus de rebus verba fecerimus, breviter, ut renovetur, non redintegretur oratio: et ordine, ut quicquid erit dictum, referemus, ut auditor, si memoriae mandaverit, ad idem, quod ipse meminerit, reducatur. Item curandum est, ne aut ab exordio aut narratione repetatur orationis enumeratio. Ficta enim et dedita opera conparata oratio videbitur esse artificii significandi, ingenii venditandi, memoriae ostendendae causa. Quapropter initium enumerationis sumendum est a divisione. Deinde ordine breviter exponendae res sunt, quae tractatae erunt in confirmatione et confutatione.

4. Amplificatio est res, quae per locum communem instigationis auditorum causa sumitur. Loci communis ex decem praeceptis commodissume sumentur adaugendi criminis causa.

XLVIII.

1. Primus locus sumitur ab auctoritate, cum commemoramus, quantae curae ea res fuerit diis inmortalibus aut maioribus nostris, regibus, civitatibus, nationibus, hominibus sapientissimis, senatui; item maxime, quo modo de his rebus legibus sanctum sit.

2. Secundus locus est, <cum> consideramus, illae res, de quibus criminamur, ad quos pertineant: utrum ad omnes, quod atrocissimum est; an ad superiores, quod genus ii sunt, a quibus auctoritatis locus communis sumitur; an ad pares, hoc est, in isdem partibus animi, corporis, fortunarum positos; an ad inferiores, qui his omnibus rebus antecelluntur.

3. Tertius locus est, quo percontamur, quid sit eventurum, si omnibus idem concedatur; et ea re neglecta ostendemus quid periculorum atque incommodorum consequatur.

4. Quartus locus est, quo demonstratur, si huic sit permissum, multos alacriores ad maleficium futuros, quod adhoc expectatio iudicii remoratur.

5. Quintus locus est, quom ostendimus, si semel aliter iudicatum sit, nullam rem fore, quae incommodo mederi aut erratum iudicum corrigere possit. Quo in loco non incommodum erit uti ceterarum rerum conparatione, ut ostendamus alias res posse aut vetustate sedari aut consilio corrigi, huius rei aut leniendae aut corrigendae nullam rem adiumento futuram.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License