Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. XLIX-L
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XLIX-L

XLIX.

1. Sextus est locus, quom ostendimus et consulto factum, et dicimus voluntario facinori nullam <esse> excusationem, inprudentiae [et] iustam deprecationem paratam.

2. Septimus locus est, quo ostendimus taetrum facinus, crudele, nefarium, tyrannicum esse: quod genus iniuria mulierum, aut earum rerum aliquid, quarum rerum causa bella suscipiuntur et cum hostibus de vita dimicatur.

3. Octavus locus est, quo ostendimus non vulgare sed singulare esse maleficium, spurcum, nefarium, inusitatum: quo maturius et atrocius vindicandum est.

4. Nonus locus <est qui> constat ex peccatorum conparatione, quasi cum dicemus maius esse maleficium stuprare ingenuum quam sacrum legere quod alterum propter egestatem, alterum propter intemperantem superbiam fiat.

5. Decimus locus est, per quem omnia, quae in negotio gerundo acta sunt quaeque rem consequi solent, exputamus acriter et criminose et diligenter, ut agi res et geri negotium videatur rerum consequentium enumeratione.

L.

1. Misericordia commovebitur auditoribus, si variam fortunarum commutationem dicemus: si ostendemus, <in quibus commodis fuerimus> quibusque incommodis simus, conparatione: si, quae nobis futura sint, nisi causam optinuerimus, enumerabimus et ostendemus: si supplicabimus et nos sub eorum, quorum misericordiam captabimus, potestatem subiciemus: si, quid nostris parentibus, liberis, ceteris necessariis casurum sit propter nostras calamitates, aperiemus, et simul ostendemus illorum nos sollicitudine et miseria, non nostris incommodis dolere: si de clementia, humanitate, misericordia nostra, qua in alios usi sumus, aperiemus: si nos semper aut diu in malis fuisse ostendemus: si nostrum fatum aut fortunam conqueremur: si animum nostrum fortem, patientem incommodorum ostendemus futurum. Conmiserationem brevem esse oportet. Nihil enim lacrima citius arescit.

2. Fere locos obscurissimos totius artificii tractavimus in hoc libro; quapropter huic volumini modus hic sit: reliquas praeceptiones, quoad videbitur, in tertium librum transferemus. Haec si, ut conquisite conscripsimus, ita tu diligenter et nobiscum et sine nobis considerabis, et nos industriae fructus ex tua conscientia capiemus, et tute nostram diligentiam laudabis, tua perceptione laetabere: tu scientior eris praeceptorum artificii, nos alacriores ad relicum persolvendum. Verum haec futura satis scio; te enim non ignoro. Nos deinceps ad cetera praecepta transeamus, ut, quod libentissime faciamus, tuae rectissime voluntati morem geramus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License