I.
1. Ad
omnem iudicialem causam quaemadmodum conveniret inventionem rerum adcommodari,
satis abundanter arbitror superioribus libris demonstratum. Nunc earum rationem
rerum inveniendarum, quae pertinebant ad causas deliberativas <et
demonstrativas,> in hunc librum transtulimus, ut omnis inveniundi praeceptio
tibi quam primum persolveretur. Reliquae quattuor partes erant artificii. De
tribus partibus in hoc libro dictum est: dispositione, pronuntiatione, memoria.
De elocutione, quia plura dicenda videbantur, in quarto libro conscribere
maluimus, quem, ut arbitror, tibi librum celeriter absolutum mittemus, ne quid
tibi rhetoricae artis deesse possit. Interea prima quaeque et nobiscum, <cum> voles, et
interdum sine nobis legendo consequere, ne quid inpediare, quin ad hanc
utilitatem pariter nobiscum progredi possis. Nunc
tu fac attentum te praebeas: nos proficisci ad instituta pergemus.
1. Deliberationes
partim sunt eiusmodi, ut quaeratur, utrum potius faciendum sit; partim
eiusmodi, ut, quid potissimum faciendum sit, consideretur. Utrum potius, hoc
modo: Kartago tollenda an relinquenda videatur. Quid potissimum, hoc pacto: ut
si Hannibal consultet, quom ex Italia Kartaginem arcessatur, an in Italia
remaneat, an domum redeat, an in Aegyptum profectus occupet Alexandriam.
2. Item deliberationes partim ipsae propter se consultandae
sunt, ut si deliberet senatus, captivos ab hostibus redimat, an non; partim
propter aliquam extraneam causam veniunt in deliberationem et consultationem,
ut si deliberet senatus [bello Italico], solvatne legibus Scipionem, ut eum
liceat ante tempus consulem fieri; partim et propter se sunt deliberandae et
magis propter extraneam causam veniunt in consultationem, ut si deliberet
senatus bello Italico, sociis civitatem det, an non.
3. In quibus causis rei natura faciet deliberationem, omnis
oratio ad ipsam rem adcommodabitur; in quibus extranea causa conficiet
deliberationem, in his ea ipsa causa erit adaugenda aut deprimenda.
1. Omnem
orationem eorum, qui sententiam dicent, finem sibi conveniet utilitatis
proponere, ut omnis eorum ad eam totius orationis ratio conferatur.
2. Utilitas in duas partes in civili consultatione
dividitur: tutam, honestam.
3. Tuta est, quae conficit instantis aut consequentis
periculi vitationem qualibet ratione. Haec tribuitur in vim et dolum, quorum
<aut> alterum separatim aut utrumque sumemus coniuncte.
4.
Vis decernitur per exercitus, classes, arma,
tormenta, evocationes hominum et alias huiusmodi res.
5.
Dolus consumitur in pecunia, pollicitatione,
dissimulatione, maturatione, mentitione et ceteris rebus de quibus magis idoneo
tempore loquemur, si quando de re militari aut de administratione re <publica>
scribere velimus.
6.
Honesta res dividitur in rectum et laudabile.
7.
Rectum est, quod cum virtute et officio fit. Id
dividitur in prudentiam, iustitiam, fortitudinem, modestiam.
8.
Prudentia est calliditas, quae ratione quadam
potest dilectum habere bonorum et malorum. Dicitur item prudentia scientia
cuiusdam artificii: item appellatur prudentia rerum multarum memoria et usus
conplurium negotiorum.
9.
Iustitia est aequitas ius uni cuique re tribuens
pro dignitate cuiusque.
10.
Fortitudo est rerum magnarum adpetitio et rerum
humilium contemptio et laboris cum utilitatis ratione perpessio.
11.
Modestia est in animo continens moderatio
cupiditatem.
|