1. Prudentiae
partibus utemur in dicendo, si commoda cum incommodis conferemus, cum alterum
sequi, vitare alterum cohortemur; aut si qua in re cohortabimur aliquid, cuius
rei aliquam disciplinam [scientiam] poterimus habere, quo modo aut qua quidque
ratione fieri oporteat; aut si suadebimus quippiam, cuius rei gestae aut
praesentem aut auditam memoriam poterimus habere: qua in re facile id, quod
velimus, exemplo allato persuadere possumus.
2. Iustitiae partibus utemur, si aut innocentium aut
supplicium misereri dicemus oportere; si ostendemus bene merentibus gratiam referre
convenire; si demonstrabimus ulcisci male meritos oportere; si fidem magnopere
censebimus conservandam; si leges et mores civitatis egregie dicemus oportere
servari; si societates atque amicitias studiose dicemus coli convenire; si,
quod ius in parentis, deos, patriam natura conparavit, id religiose colendum
demonstrabimus; si hospitia, clientelas, cognationes, adfinitates caste colenda
esse dicemus; si nec pretio nec gratia nec periculo nec simultate a via recta
ostendemus deduci oportere; si dicemus in omnibus aequabile ius statui
convenire. His
atque huiusmodi partibus iustitiae si quam rem in contione aut in consilio
faciendam censebimus, iustam esse ostendemus, contrariis iniustam. Ita fiet, ut isdem locis et ad suadendum et ad dissuadendum simus
conparati.
1. Sin
fortitudinis retinendae causa faciendum esse dicemus, ostendemus res magnas et
celsas sequi et appeti oportere; et item res humiles et indignas viris fortibus
*** vel viros fortes propterea contemnere oportere nec idoneas dignitate sua
iudicare. Item ab nulla re honesta periculi aut laboris magnitudine deduci
oportere; antiquiorem mortem turpitudine haberei; nullo dolore cogi, ut ab
officio recedatur; nullius pro rei veritate metuere inimicitias; quodlibet pro
patria, parentibus, hospitibus, amicis, iis rebus, quas iustitia colere cogit,
adire periculum et quemlibet suscipere laborem.
2. Modestiae partibus utemur, si nimias libidines honoris,
pecuniae, similium rerum vituperabimus; si unam quamque rem certo naturae
termino definiemus; si quoad cuique satis sit, ostendemus, nimium progredi
dissuadebimus, modum uni cuique rei statuemus.
1. Huiusmodi
partes sunt <virtutis amplificandae, si suadebimus>, omnibus verbis
adtenuandae, si ab his dehortabimur, ut haec adtenuentur quae supra
demonstravi. Nam nemo erit, qui censeat a virtute recedendum; verum aut res non
eiusmodi dicatur esse, ut virtutem possimus egregiam experiri, aut in
contrariis potius rebus quam in his virtus constare, quae ostendantur. Item, si
quo pacto poterimus, quam is, qui contra dicet, iustitiam vocabit, nos
demonstrabimus ignaviam esse et inertiam, ac pravam liberalitatem; quam
prudentiam appellarit, ineptam et garrulam et odiosam scientiam esse dicemus;
quam ille modestiam dicet esse, eam nos inertiam et dissolutam neglegentiam
esse dicemus; quam ille fortitudinem nominarit, eam nos gladiatoriam et
inconsideratam appellabimus temeritatem.
|