Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

VII.

1. Laudabile est, quod conficit honestam et praesentem et consequentem commemorationem. Hoc nos eo separavimus <a recto, non quod hae quattuor> partes, quae subiciuntur sub vocabulum recti, hanc honestatis commemorationem dare <non> soleant; sed quamquam ex recto laudabile nascitur, tamen in dicendo seorsum tractandum est hoc ab illo: neque enim solum laudis causa rectum sequi convenit, sed si laus consequitur, duplicatur rectei adpetendi voluntas. Cum igitur erit demonstratum rectum esse, laudabile esse demonstrabimus aut ab idoneis hominibus - ut si qua res honestiori ordinei placeat, quae a deteriore ordine inprobetur - aut quibus sociis aut omnibus civibus, exteris nationibus, posterisque nostris.

2. Cum huiusmodi divisio sit locorum in consultatione, breviter aperienda erit totius tractatio causae.

3. Exordiri licebit vel a principio vel ab insinuatione vel isdem rationibus, quibus in iudicialei causa.

4. Si cuius rei narratio incidet, eadem ratione narrari oportebit.

VIII.

1. Quoniam in huiusmodi causis finis est utilitas et ea dividitur in rationem tutam atque honestam, <si> utrumque poterimus ostendere, utrumque pollicebimur nos in dicendo demonstraturos esse; si alterum <erimus demonstraturi, simpliciter> quid dicturi sumus, ostendemus. At si nostram rationem tutam esse dicemus, divisione utemur in vim et consilium. Nam quod in docendo rei dilucidae magnificandae causa dolum appellavimus, id in dicendo honestius consilium appellabimus. Si rationem nostrae sententiae rectam esse dicemus et omnes partes rectei incident, quadripertita divisione utemur: si non incident, quot erunt, tot exponemus in dicendo.

2. Confirmatione et confutatione utemur, nostris locis, quos ante ostendimus, confirmandis, contrariis confutandis. Argumentationis artificiose tractandae ratio de secundo libro petetur. Sed si acciderit, ut in consultatione alteri ab tuta ratione, alteri ab honesta sententia sit, ut in deliberatione eorum qui a Poeno circumsessi deliberant, quid agant, <qui> tutam rationem sequi suadebit, his locis utetur: nullam rem utiliorem esse incolumitate; virtutibus uti neminem posse, qui suas rationes in tuto non conlocarit; <ne> deos quidem esse auxilio is, qui se inconsulto in periculum mittant; honestum nihil oportere existimari, quod non salutem pariat.

IX.

1. Qui tutae rei praeponet rationem honestam, his locis utetur: virtutem nullo tempore relinquendam; vel dolorem, si is timeatur, vel mortem, si ea formidetur, dedecore et infamia leviorem esse; considerare, quae sit turpitudo consequtura: at non inmortalitatem neque aeternam incolumitatem consequi, nec esse exploratum illo vitato periculo nullum in aliud periculum venturum; virtutei vel ultra mortem proficisci esse praeclarum; fortitudini fortunam quoque esse adiumento solere; eum tute vivere, qui honeste vivat, non, qui in praesentia incolumis, et eum, qui turpiter vivat, incolumem in perpetuum esse non posse.

2. Conclusionibus fere similibus in his et in iudicialibus causis uti solemus, nisi quod his maxime conducit quam plurima rerum ante gestarum exempla proferre.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License