1. Nunc
ad demonstrativum genus causae transeamus. Quoniam haec causa dividitur in
laudem et vituperationem, quibus ex rebus laudem constituerimus, ex contrariis
rebus erit vituperatio conparata. Laus igitur potest esse rerum externarum, corporis,
animi.
2.
Rerum externarum sunt ea, quae casu aut fortuna
secunda aut adversa accidere possunt: genus, educatio, divitiae, potestates,
gloriae, civitas, amicitae, et quae huiusmodi sunt et quae his contraria.
3.
Corporis sunt ea, quae natura corpori adtribuit
commoda aut incommoda: velocitas, vires, dignitas, valetudo, et quae contraria
sunt.
4. Animi
sunt ea, quae consilio et cogitatione nostra constant: prudentia, iustitia,
fortitudo, modestia, et quae contraria sunt.
1. Erit
igitur haec confirmatio <et confutatio> nobis in huiusmodi causa.
2. Principium sumitur aut ab nostra aut ab eius, de quo
loquemur, aut ab eorum, qui audient, persona aut ab re. Ab nostra, si
laudabimus: aut officio facere, quod causa necessitudinis intercedat; aut
studio, quod eiusmodi virtute sit, ut omnes commemorare debeant velle, quod
rectum sit; aut ex aliorum laude ostendere, qualis ipsius animus sit. Si
vituperabimus: aut merito facere, quod ita tractati sumus; aut studio, quod
utile putemus esse ab omnibus unicam malitiam atqua nequitiam cognosci; aut quod
placeat ostendi, quod nobis placeat, ex aliorum vituperatione. Ab eius persona,
de quo loquemur, si laudabimus: vereri nos, ut illius facta verbis consequi
possimus; <omnes> homines illius virtutes praedicare oportere; ipsa facta
omnium laudatorum eloquentiam anteire. Si vituperabimus, ea, quae videmus
contrarie paucis verbis commutatis dici posse, dicemus, ut paulo supra exempli
causa demonstratum est.
1. Ab
auditorum persona, <si> laudabimus: quoniam non apud ignotos laudemus,
nos monendei causa pauca dicturos; aut si erunt ignoti, ut talem virum velint
cognoscere, petemus: quoniam in eodem virtutis studio sint, apud quos laudemus,
atque ille, qui laudatur, fuerit aut sit, sperare nos facile iis, quibus
velimus, huius facta probaturos. Contraria vituperatio: quoniam norint, pauca
de nequitia eius dicturos; quod si ignorent, petemus, uti gnoscant, uti
malitiam vitare possint: quoniam dissimiles sint, qui audiant, atque ille, qui
vituperatur, sperare eos illius vitam vehementer inprobaturos. Ab rebus ipsis:
incertos esse, quid potissimum laudemus; vereri, ne, cum multa dixerimus, plura
praetereamus, et quae similes sententias habebunt; quibus sententiis contraria
sumuntur a vituperatione.
|