1. Principio
tractato aliqua harum, quas ante commemoravimus, ratione, narratio non erit
ulla, quae necessario consequatur; sed si qua inciderit, quom aliquod factum eius,
de quo loquemur, nobis narrandum sit cum laude aut vituperatione, praeceptio
narrandi de primo libro repetetur.
2. Divisione hac utemur: exponemus, quas res laudaturi sumus
aut vituperaturi; deinde, ut quaeque, quove tempore res erit gesta, ordine
dicemus, ut, quid quamque tute cauteque egerit, intellegatur. Sed exponere
oportebit animi virtutes aut vitia; deinde commoda aut incommoda corporis aut
rerum externarum, quomodo ab animo tractata sunt, demonstrare. Ordinem hunc
adhibere in demonstranda vita debemus: ab externis rebus: genus: in laude,
quibus maioribus natus sit; si bono genere, parem aut excelsiorem fuisse; si
humili genere, ipsum in suis, non in maiorum virtutibus habuisse praesidium; in
vituperatione, si bono genere, dedecori maioribus fuisse; si malo, tamen his
ipsis detrimento fuisse. Educatio: in laude, *** honeste in bonis disciplinis
totius pueritiae fuerit; in vituperatione. ***
1. Deinde
transire oportet ad corporis commoda: natura si sit dignitas atque forma,
laudei fuisse eam, non quemadmodum ceteris detrimento atque dedecori; si vires
atque velocitas egregia, honestis haec exercitationibus et industriis dicemus
conparata; si valetudo perpetua, diligentia et temperantia cupiditatum; in
vituperatione, si erunt haec corporis commoda, de his usum dicemus, quae casu
et natura tamquam quilibet gladiator habuerit; si non erunt, praeter formam
omnia ipsius culpa et intemperantia afuisse dicemus. Deinde revertemur ad
extraneas res, et in his animi virtutes aut vitia quae fuerint, considerabimus;
divitiae an paupertas fuerit, et quae potestates, quae gloriae, quae amicitiae,
quae inimicitiae, et quid fortiter inimicitiis gerundis fecerit; cuius causa
susceperit inimicitias; qua fide, benivolentia, officio gesserit amicitias; in
divitiis qualis aut paupertate cuiusmodi fuerit; quemadmodum habuerit in
potestatibus gerundis animum. Si interierit, cuiusmodi <mors eius fuerit,
cuiusmodi> res mortem eius sit consecuta.
1. Ad
omnes autem res, in quibus animus hominis maxime consideratur, illae quattuor
animi virtutes erunt adcommodandae; ut, si laudemus, aliud iuste, aliud
fortiter, aliud modeste, et aliud prudenter factum esse dicamus; si
vituperabimus, <aliud iniuste,> aliud inmodeste, aliud ignave,
aliud stulte factum praedicemus. Perspicuum est iam nimirum ex hac
dispositione, quemadmodum sit tractanda tripertita divisio laudis et vituperationis,
si illud etiam adsumpserimus, non necesse esse nos omnes has partes in laudem
aut in vituperationem transferre, propterea quod saepe <ne> incidunt
<quidem, saepe ita tenuiter incidunt,> ut non sint necessaria dictu.
Quapropter eas partes, quae firmissimae videbuntur, legere oportebit.
2. Conclusionibus brevibus utemur, <enumeratione ad
exitum causae; in ipsa> causa crebras et breves amplificationes interponemus
per locos communis.
3. Nec hoc genus causae, eo quod raro accidit in vita,
neglegentius commendandum est: neque enim id quod potest accidere, ut faciendum
sit aliquando, non oportet velle quam adcommodatissime posse facere; et si
separatim haec causa minus saepe tractatur, at in iudicialibus et in
deliberativis causis saepe magnae partes versantur laudis aut vituperationis. Quare in hoc quoque causae
genere nonnihil industriae consumendum putemus. Nunc, absoluta a nobis
difficillima parte rhetoricae, hoc est inventione perpolita atque omne causae
genus adcommodata, tempus est ad ceteras partes proficisci. Deinceps igitur de
dispositione dicemus.
|