Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER III
    • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIX-XXI

XIX.

1. PRONUNTIATIONEM multi maxime utilem oratori dixerunt esse <et> ad persuadendum plurimum valere. Nos quidem unum de quinque rebus plurimum posse non facile dixerimus, <nec> egregie magnam esse utilitatem in pronuntiatione audacter confirmaverimus. Nam commodae inventiones et concinnae verborum elocutiones et partium causae artificiosae dispositiones et horum omnium diligens memoria sine pronuntiatione non plus, quam sine his rebus pronuntiatio sola valere poterit. Quare, <et> quia nemo de ea re diligenter scripsit - nam omnes vix posse putarunt de voce et vultu et gestu dilucide scribi, cum eae res ad sensus nostros pertinerent - et quia magnopere <ea pars> a nobis ad dicendum conparanda est, non neglegenter videtur tota res consideranda.

2. Dividitur igitur pronuntiatio in vocis figuram <et> in corporis motum. Figura vocis est ea, quae suum quendam possidet habitum ratione et industria conparatum.

XX.

1. Ea dividitur in tres partes: magnitudinem, firmitudinem, mollitudinem.

2. Magnitudinem vocis maxime conparat natura, nonnihil auget, sed maxime amplificat adcuratio.

3. Firmitudinem vocis maxime conparat cura, nonnihil adauget et maxime conservat exercitatio imitationes.

4. Mollitudinem vocis, hoc est, ut eam torquere in dicendo nostro commodo possimus, maxime taciet exercitatio declamationis.

5. Quapropter de magnitudine vocis et firmitudinis parte, quoniam altera natura paritur, altera cura conparatur, nihil nos adtinet commonere, nisi ut ab iis, qui <non> inscii sunt eius artificii, ratio curandae vocis petatur. De ea parte firmitudinis, quae conservatur ratione declamationis, et de mollitudine vocis, quae maxime necessaria est oratori, quoniam ea quoque moderatione declamationis conparatur, dicendum videtur.

XXI.

1. Firmam ergo maxime poterimus in dicendo vocem conservare, si quam maxime sedata et depressa voce principia dicemus. Nam laeditur arteria, si, antequam voce lenei permulsa est, acri clamore completur.

2. Et intervallis longioribus uti convenit: recreatur enim spiritu vox et arteriae reticendo adquiescunt.

3. Et in continuo clamore remittere et ad sermonem transire oportet: commutationes enim faciunt, ut nullo genere vocis effuso in omni voce integri simus.

4. Et acutas vocis exclamationes vitare <debemus>: ictus enim fit et vulnus arteriae acuta atque attenuata nimis adclamatione, et qui splendor est vocis, consumitur uno clamore universus.

5. Et uno spiritu continenter multa dicere in extrema convenit oratione: fauces enim calefiunt et arteriae conplentur et vox, quae tractata varie est, reducitur in quendam sonum aequabilem atque constantem.

6. Quam saepe rerum naturae gratia quaedam iure debetur! Velut accidit in hac re. Nam quae dicimus ad vocem servandam prodesse, eadem adtinent ad suavitudinem pronuntiationis, ut, quod nostrae voci prosit, idem voluntati auditoris probetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License