1. Utile
est ad firmitudinem sedata vox in principio. Quid insuavius quam clamor in
exordio causae?
2. Intervalla vocem confirmant; eadem sententias
concinniores divisione reddunt et auditori spatium cogitandi relinquunt.
3. Conservat vocem continui clamoris remissio: et auditorem
quidem varietas maxime delectat, cum sermone animum retinet aut exsuscitat
clamore.
4. Acuta exclamatio vocem volnerat; eadem laedit auditorem:
habet enim quiddam inliberale et ad muliebrem potius vociferationem quam ad
virilem dignitatem in dicendo adcommodatum.
5. In extrema oratione continens vox remedio est voci. Quid?
Haec eadem nonne animum vehementissime calefacit auditoris in totius conclusione
causae?
6. Quoniam [res] igitur eadem vocis firmitudini et
pronuntiationis suavitudini prosunt, de utraque re simul erit in praesentia
dictum, de firmitudine, quae visa sunt, de suavitudine, quae coniuncta fuerunt:
cetera suo loco paulo post dicemus.
1. Mollitudo
igitur vocis, quoniam omnis ad rhetoris praeceptionem pertinet, diligentius
nobis consideranda est. Eam dividimus in sermonem, contentionem,
amplificationem.
2. Sermo est oratio remissa et finitima cotidianae
locutioni.
3. Contentio est oratio acris et ad confirmandum et ad
confutandum adcommodata.
4. Amplificatio est oratio, quae aut in iracundiam inducit
aut ad misericordiam trahit auditoris animum.
5. Sermo dividitur in partes quattuor: dignitatem,
demonstrationem, narrationem, iocationem.
6.
Dignitas est oratio cum aliqua gravitate <et
vocis remissione.
7.
Demonstratio
est oratio,> quae docet <remissa voce>, quomodo quid fieri potuerit
aut non potuerit.
8.
Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum
expositio.
9.
Iocatio est oratio, quae ex aliqua re risum
pudentem et liberalem potest conparare.
10.
Contentio dividitur in continuationem et in
distributionem.
11.
Continuatio est <orationis enuntiandae
adceleratio clamosa.
12.
Distributio est in contentione> oratio frequens
cum raris et brevibus intervallis acri vociferatione.
1. Amplificatio
dividitur in cohortationem et conquestionem.
2. Cohortatio est oratio, quae aliquod peccatum amplificans
auditorem ad iracundiam adducit.
3. Conquestio est oratio, quae incommodorum amplificatione
animum auditoris ad misericordiam perducit.
4. Quoniam igitur mollitudo vocis in tres partes divisa est,
<et> eae partes ipsae sunt in octo partes alias distributae, harum octo
partium, quae cuiusque idonea pronuntiatio sit, demonstrandum videtur.
5. Sermo cum est in dignitate, plenis faucibus quam
sedatissuma et depressissuma voce <uti> conveniet; ita tamen, ut ne ab
oratoria consuetudine ad tragicam transeamus.
6. Cum autem est in demonstratione, voce paulolum attenuata
crebris intervallis et divisionibus oportet <uti,> ut in ipsa
pronuntiatione eas res, quas demonstrabimus, inserere atque insecare videamur
in animis auditorum. Cum autem est sermo in narratione, vocum varietates opus
sunt, ut, quo quidque pacto gestum sit, ita narrare videatur. Strenue quod
volumus ostendere factum: celeriuscule dicemus; at aliud otiose: retardabimus.
Deinde modo acriter, tum clementer, maeste, hilare in omnes partes commutabimus
ut verba item pronuntiationem. Si qua inciderint in narrationem dicta, rogata,
responsa, si quae admirationes de quibus nos narrabimus, diligenter animum
advertemus, ut omnium personarum sensus atque animos voce exprimamus.
|