1. Sin
erit sermo in iocatione, leviter tremibunda voce, cum parva significatione
risus, sine ulla suspicione nimiae cachinnationis leniter oportebit ab sermone
serio torquere verba ad liberalem iocum [vocem].
2. Cum autem contendere oportebit, quoniam id aut per
continuationem aut per distributionem faciendumst, in continuatione, adaucto
mediocriter sono voci, verbis continuandis vocem quoque augere oportebit et
torquere sonum et celeriter cum clamore verba conficere, ut vim volubilem
orationis vociferatio consequi possit.
3. In distributione vocis ab imis faucibus exclamationem
quam clarissimam adhibere oportet, et quantum spatii in singulas exclamationes
sumpserimus, tantum in singula intervalla spatii consumere iubemur.
4. In amplificationibus <cum> cohortatione
utamur voce attenuatissima, clamore leni, sono aequabili, commutationibus
<crebris,> maxima celeritate.
5. In conquestione utemur voce depressa, inclinato sono,
crebris intervallis, longis spatiis, magnis commutationibus. De figura vocis satis dictum est: nunc de corporis motu dicendum videtur.
1. Motus
est corporis gestus et vultus moderatio quaedam, quae probabiliora reddit ea,
quae pronuntiantur. Convenit igitur in vultu pudorem et acrimoniam esse, in
gestu nec venustatem conspiciendam nec turpitudinem esse, ne aut histriones aut
operarii videamur esse. Ad easdem igitur partes, in quas vox est distributa,
motus quoque corporis ratio videtur esse adcommodanda.
2. Nam si erit sermo cum dignitate, stantis in vestigio levi
dexterae motu loqui oportebit, hilaritate, tristitia, mediocritate vultus ad
sermonis sententias adcommodata.
3. Sin erit in demonstratione sermo, paulolum corpus a
cervicibus demittemus: nam est hoc datum, ut quam proxime tum vultum admoveamus
ad auditores, si quam rem docere eos et vehementer instigare velimus.
4. Sin erit in narratione sermo, idem motus poterit idoneus
esse, qui paulo ante demonstrabatur in dignitate.
5. Sin in iocatione, vultu quandam debebimus hilaritatem
significare sine commutatione gestus.
1.
Sin
contendemus per continuationem, brachio celeri, mobili vultu, acri aspectu
utemur.
2. Sin
contentio fiet per distributionem, porrectione perceleri brachii,
inambulatione, pedis dexteri rara subplusione, acri et defixo aspectu uti
oportet.
3. Sin
utemur amplificatione per cohortationem, paulo tardiore et consideratiore gestu
conveniet uti, similibus ceteris rebus atque in contentione per continuationem.
4. Sin
utemur amplificatione per conquestionem, feminis plangore et capitis ictu,
nonnumquam sedato et constanti gestu, maesto et conturbato vultu uti oportebit.
5. Non
sum nescius, quantum susceperim negotii, qui motus corporis exprimere verbis et
imitari scriptura conatus sim voces. Verum nec hoc confisus sum posse fieri, ut
de his rebus satis commode scribi posset, nec, si id fieri non posset, hoc,
quod feci, fore inutile putabam, propterea quod hic admonere voluimus, quid
oporteret: reliqua trademus exercitationi. Hoc <tamen> scire oportet,
pronuntiationem bonam id perficere, ut res ex animo agi videatur.
|