Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LIBER IV

Capp. I-III

I.

1. Quoniam in hoc libro, Herenni, de ELOCUTIONE conscripsimus et, quibus in rebus opus fuit exemplis uti, nostris exemplis usi sumus et id fecimus praeter consuetudinem Graecorum, qui de hac re scripserunt, necessario faciendum est, ut paucis rationem nostri consilii demus. Atque hoc necessitudine facere, non studio, satis erit signi, quod in superioribus libris nihil neque ante rem neque praeter rem locuti sumus. Nunc, si pauca, quae res postulat, dixerimus, tibi id, quod reliquum est artis, ita uti instituimus, persolvemus. Sed facilius nostram rationem intelleges, si prius, quid illi dicant, cognoveris.

2. Compluribus de causis putant oportere, cum ipsi praeceperint, quo pacto oporteat ornare elocutionem, unius cuiusque generis ab oratore aut poeta probato sumptum ponere exemplum.

3. Et primum se id modestia commotos facere dicunt, propterea quod videatur esse ostentatio quaedam non satis habere praecipere de artificio, sed etiam ipsos videri velle artificiose gignere exempla: hoc est, inquiunt, ostentare se, non ostendere artem.

II.

1. Quare pudor in primis est ad eam rem inpedimento, ne, ut nos et solos probare, nos amare <alios contemnere et deridere> videamur. Etenim cum possimus ab Ennio sumere aut a Gracco ponere exemplum, videtur esse adrogantia illa relinquere, ad sua devenire.

2. Praeterea exempla testimoniorum locum optinent. <Id> enim, quod admonuerit et leviter fecerit praeceptio, exemplo sicut testimonio conprobatur. Non igitur ridiculus sit, si quis in lite aut in iudicio domesticis <testimoniis> pugnet? Ut enim testimonium, sic exemplum rei confirmandae causa sumitur. Non ergo oportet hoc nisi a probatissimo sumi, ne quod aliud confirmare debeat, egeat <id> ipsum confirmationis. Etenim necesse est, aut se omnibus anteponant et sua maxime probent, aut <negent optima esse exempla quae a> probatissimis <oratoribus aut poetis> sumpta sint. Si se omnibus anteponant, <intolerabili adrogantia sunt; si quos sibi praeponant et eorum exempla suis exemplis non putant praestare, non possunt dicere, quare sibi illos anteponant.> Quid? Ipsa auctoritas antiquorum non cum res probabiliores tum hominum studia ad imitandum alacriora reddit? Immo erigit omnium cupiditates et acuit industriam, cum spes iniecta est posse imitando Gracci aut Crassi consequi facultatem.

III.

1. Postremo hoc ipsum summum est artificium res varias et dispares in tot poematis et orationibus sparsas et vage disiectas ita diligenter eligere, ut unum quodque genus exemplorum sub singulos artis locos subicere possis. Hoc si industria solum fieri posset, tamen essemus laudandi, cum talem laborem non fugissemus; nunc sine summo artificio non potest fieri. Quis est enim, qui, non summe cum tenet artem, possit ea, quae iubeat ars, de tanta et tam diffusa scriptura notare et separare? Ceteri, cum legunt orationes bonas aut poemata, probant oratores et poetas neque intellegunt, qua re commoti probent, quod scire non possunt, ubi sit nec quid sit nec quo modo factum sit id, quod eos maxime delectet; <at> is, qui et haec omnia intellegit, et idonea maxime eligit, et omnia in arte maxime scribenda redigit in singulas rationes praeceptionis, necesse est eius rei summus artifex sit. Hoc igitur ipsum maximum artificium est in arte sua posse et alienis exemplis uti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License