Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Capp. LXI-LXIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. LXI-LXIII

LXI.

1. In similibus observare oportet diligenter, ut, cum rem afferamus similem, cuius rei causa similitudinem adtulerimus, verba ad similitudinem habeamus adcommodata. Id est huiusmodi:

"Ita ut irundines aestivo tempore praesto sunt, frigore pulsae recedunt -"

ex eadem similitudine nunc per translationem verba sumimus:

"item falsi amici sereno vitae tempore praesto sunt; simul atque hiemem fortunae viderunt, devolant omnes."

2. Sed inventio similium facilis erit, si quis sibi omnes res, animantes et inanimas, mutas et eloquentes, feras et mansuetas, terrestris, caelestis, maritimas, artificio, casu, natura conparatas, usitatas atque inusitatas, frequenter ponere ante oculos poterit et ex his aliquam venari similitudinem, quae aut ornare aut docere aut apertiorem rem facere aut ponere ante oculos possit. Non enim res tota totae rei necesse est similis sit, sed id ipsum, quod conferetur, similitudinem habeat oportet.

LXII.

1. Exemplum est alicuius facti aut dicti praeteriti cum certi auctoris nomine propositio. Id sumitur isdem de causis, quibus similitudo. Rem ornatiorem facit, cum nullius rei nisi dignitatis causa sumitur; apertiorem, cum id, quod sit obscurius, magis dilucidum reddit; probabiliorem, cum magis veri similem facit; ante oculos ponit, cum exprimit omnia perspicue, <ut> res prope dicam manu temptari possit. Unius cuiusque generis singula subiecissemus exempla, nisi <et> exemplum quod genus est, in expolitione demonstrassemus et causas sumendi in similitudine aperuissemus. Quare noluimus neque pauca, quominus intellegeretur, neque re intellecta plura scribere.

2. Imago est formae cum forma cum quadam similitudine conlatio. Haec sumitur aut laudis aut vituperationis causa. Laudis causa, sic:

"Inibat in proelium, corpore tauri validissimi, impetu leonis acerrimi simili."

3. Vituperationis, ut in odium adducat hoc modo:

"Iste, qui cottidie per forum medium tamquam iubatus draco serpit dentibus aduncis, aspectu venenato, spiritu rabido, circum inspectans huc et illuc, si quem reperiat, cui aliquid mali faucibus adflare, ore adtingere, dentibus insecare, lingua aspergere possit."

4. Ut in invidiam adducat, hoc modo:

"Iste, qui divitias suas iactat, sicut Gallus e Phrygia aut hariolus quispiam depressus et oneratus auro clamat et delerat."

5. In contemptionem sic:

"Iste, qui tamquam coclea abscondens retentat sese tacitus, quom domo totus ut comeditur aufertur."

LXIII.

1. Effictio est, cum exprimitur atque effingitur verbis corporis cuiuspiam forma, quoad satis sit ad intellegendum, hoc modo:

"Hunc, iudices, dico, rubrum, brevem, incurvom, canum, subcrispum, caesium, cui sane magna est in mento cicatrix, si quo modo potest vobis in memoriam redire."

2. Habet haec exornatio cum utilitatem, si quem velis demonstrare, tum venustatem, si breviter et dilucide facta est.

3. Notatio est, cum alicuius natura certis describitur signis, quae, sicuti notae quae naturae sunt adtributa; ut si velis non divitem, sed ostentatorem pecuniosi describere:

4. "Iste", inquies, "iudices, qui se dici divitem putabat esse praeclarum, primum nunc videte, quo vultu nos intueatur. Nonne vobis videtur dicere: "*** dant, si mihi molesti non essetis?" Cum vero sinistra mentum sublevavit, existimat se gemmae nitore et auri splendore aspectus omnium praestringere. - Cum puerum respicit hunc unum, quem ego novi - vos non arbitror -, alio nomine appellat, deinde alio atque alio. "At eho tu", inquit, "veni, Sannio, ne quid is barbaris turbent"; ut ignoti, qui audient, unum putent selegi de multis. Ei dicit in aurem, aut ut domi lectuli sternantur, aut ab avunculo rogetur Aethiops qui ad balineas veniat, aut asturconi locus ante ostium suum detur, aut aliquod fragile falsae choragium gloriae conparetur. Deinde exclamat, ut omnes audiant: "Videto, ut diligenter numeretur, si potest, ante noctem." Puer, qui iam bene eri naturam norit: "Tu illo <plures> mittas oportet", inquit, "si hodie vis transnumerari." "Age" inquit, "duc tecum Libanum et Sosiam." "Sane." Deinde casu veniunt hospites homini, quos iste, dum splendide peregrinatur, <invitat.> Ex ea re homo hercule sane conturbatur; sed tamen a vitio naturae non recedit. "Bene", inquit, "facitis, cum venitis: sed rectius fecissetis, si ad me domum recta abissetis." "Id fecissemus", inquiunt illi, "si domum novissemus." "At istud quidem facile fuit undelibet invenire. Verum ite mequum." Secuntur illi. Sermo interea huius consumitur omnis in ostentatione: quaerit, in agris frumenta cuiusmodi sint; negat se, quia villae incensae sint, accedere posse: nec aedificare etiamnunc audere; "tametsi in Tusculano quidem coepi insanire et in isdem fundamentis aedificare."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License