Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus De ratione dicendi ad C. Herennium IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXV-XXVIIXXV.1. Deprecatione utemur, cum fatebimur nos peccasse neque id inprudentes, aut fortuito aut necessario fecisse dicemus: et tamen ignosci nobis postulabimus. Hic ignoscendi ratio quaeritur ex his locis: si plura aut maiora officia quam maleficia videbuntur constare; si qua virtus aut nobilitas erit in eo, qui supplicabit; si qua spes erit usui futurum, <si> sine supplicio discesserit; si ipse ille supplex mansuetus et misericors in potestatibus ostendetur fuisse; si ea, quae peccavit, non odio neque crudelitate, sed officio et recto studio commotus fecit; si tali de causa aliis quoque ignotum est; si nihil ab eo periculi nobis futurum videbitur, si eum missum fecerimus; si nulla <aut> a nostris civibus aut ab aliqua civitate vituperatio ex ea re suscipietur. XXVI.1. Loci communis: de humanitate, fortuna, misericordia, rerum commutatione. His locis omnibus ex contrario utetur is, qui contra dicet, cum amplificatione et enumeratione peccatorum. 2. Haec causa iudicialis fieri non potest, ut in libro primo ostendimus, sed, quod potest vel ad senatum vel ad consilium venire, non visa est supersedenda. 3. Cum ab nobis crimen removere volemus, aut in rem aut in hominem nostri peccati causam conferemus. Si causa in hominem conferetur, quaerendum erit primum, potueritme tantum, quantum reus demonstrabit, is, in quem causa conferetur: et, quone modo aut honeste aut sine periculo potuerit obsisti; si maxime ita sit, num ea re concedi reo conveniat, quod alieno inductu fecerit. Deinde in coniecturalem trahetur controversiam et edisseretur, num consulto factum sit. Si causa in rem quandam conferetur, et haec eadem fere et omnia, quae de necessitudine praecepimus, consideranda erunt. XXVII.1. Quoniam satis ostendisse videamur, quibus argumentationibus in uno quoque genere causae iudicialis uti conveniret, consequi videtur, ut doceamus, quemadmodum ipsas argumentationes ornate et absolute tractare possimus. Nam fere non difficile invenire, quid sit causae adiumento; difficillimum est inventum expolire et expedite pronuntiare. Haec enim res facit, ut neque diutius, quam satis sit, in eisdem locis commoremur, nec eodem identidem revolvamur, neque incoatam argumentationem relinquamus, neque incommode ad aliam deinceps transeamus. Itaque hac ratione et ipsei meminisse poterimus, quid quoque loco dixerimus, et auditor cum totius causae tum unius cuiusque argumentationis distributionem percipere et meminisse poterit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |