Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. XXXIV-XXXVI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XXXIV-XXXVI

XXXIV.

1. Item vitiosa expositio est, quae constat ex falsa enumeratione si aut, cum plura sunt, pauciora dicamus, hoc modo:
"Duae res sunt, iudices, quae omnes ad maleficium inpellant, luxuries et avaritia."

2. "Quid amor?" inquiet quispiam, "Quid ambitio? Quid religio? Quid metus mortis? Quid imperii cupiditas? Quid denique alia permulta?" Item falsa enumeratio est, cum pauciora sunt et plura dicimus, hoc modo:

"Tres res sunt, quae omnes homines sollicitent, metus, cupiditas, aegritudo."

3. Satis enim fuerat dixisse metum, cupiditatem, quoniam aegritudinem cum utraque re coniunctam esse necesse est.

4. Item vitiosa expositio est, quae nimium longe repetitur, hoc modo:

"Omnium malorum stultitia est mater atque materies. Ea parit inmensas cupiditates. Inmensae porro cupiditates infinitae, inmoderatae sunt. Haec pariunt <avaritiam.> Avaritia porro hominem ad quod vis maleficium impellit. Ergo avaritia inducti adversarii nostri hoc in se facinus admiserunt."

5. Hic id, quod extremum dictum est, satis fuit exponere, ne Ennium et ceteros poetas imitemur, quibus hoc modo loqui concessum est:

"Utinam ne in nemore Pelio securibus
Caesae accidissent abiegnae ad terram trabes,
Neve inde navis inchoandi exordium
Cepisset, quae nunc nominatur nomine
Argo, quia Argivi in ea delecti viri
Vecti petebant pellem inauratam arietis
Colchis, imperio regis Peliae, per dolum:
Nam numquam <era> errans mea <domo> efferret pedem."

6. Nam hic satis erat dicere, si id modo, quod satis esset, curarent poetae:

Utinam ne era errans mea domo efferret pedem.
[Medea animo aegro, amore saevo saucia]

Ergo hac quoque ab ultimo repetitione in expositionibus magnopere supersedendum est. Non enim + reprehensione, sed sicut aliae conplures, *** sua sponte vitiosa est.

XXXV.

1. Vitiosa ratio est, quae ad expositionem non est adcommodata vel propter infirmitatem vel propter vanitatem. Infirma ratio est, quae non necessario ostendit ita esse, quemadmodum expositum est, velut apud Plautum:

Amicum castigare ob meritam noxiam
Inmune est facinus, verum in aetate utile
Et conducibile.

2. Haec expositio est. Videamus, quae ratio adferatur:

nam ego amicum hodie meum
Concastigabo pro commerita noxia.

3. Ex eo, quod ipse facturus est, non ex eo, quod fieri convenit, utile quid sit, ratiocinatur. Vana ratio est, quae ex falsa causa constat, hoc modo:

"Amor fugiendus non est: nam ex eo verissima nascitur amicitia."

Aut hoc modo:

"Philosophia vitanda est: adfert enim socordiam atque desidiam."

4. Nam hae rationes nisi falsae essent, expositiones quoque earum veras esse confiteremur.

XXXVI.

1. Itemque infirma ratio est, quae non necessariam causam adfert expositionis: velut Pacuvius:

Fortunam insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi
Saxoque instare in globoso praedicant volubili:
Id quo saxum inpulerit Fors, eo cadere Fortunam autumant.
Caecam ob eam rem esse iterant, quia nihil cernat, quo sese adplicet;
Insanam autem <esse> aiunt, quia atrox, incerta instabilisque sit;
Brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere.
Sunt autem alii philosophi, qui contra Fortunam negant
Ullam misera in aetate esse: Temeritatem esse autumant.
Id magis veri simile esse usus reapse experiundo edocet:
Velut Orestes modo fuit rex, factust mendicus modo.
Naufragio nempe rem ergo id factum, hau Forte aut Fortuna optigit.

2. Nam hic Pacuvius infirma ratione utitur, cum ait verius esse temeritate quam fortuna res geri. Nam utraque opinione philosophorum fieri potuit, ut is, qui rex fuisset, mendicus factus esset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License