Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus De ratione dicendi ad C. Herennium IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXXVII-XXXIXXXXVII.1. Item infirma ratio est, cum videtur pro ratione adferri, sed idem dicit, quod in expositione dictum est, hoc modo: "Magno malo est hominibus avaritia, idcirco quod homines magnis et multis incommodis conflictantur propter inmensam pecuniae cupiditatem." 2. Nam hic aliis verbis idem per rationem dicitur, quod dictum est per expositionem. 3. Item infirma ratio est, quae minus idoneam, quam res postulat, causam subicit expositionis, hoc modo: "Utilis est sapientia, propterea quod qui sapientes sunt, pietatem colere consuerunt." Item: "Utile est amicos veros habere: habeas enim quibuscum iocari possis." 4. Nam in huiusmodi rationibus non universa neque absoluta, sed extenuata <ratione expositio confirmatur. 5. Item infirma> ratio est, quae vel alii expositioni potest adcommodari, ut facit Pacuvius, qui eandem adfert rationem, quare caeca, eandem, quare bruta fortuna dicitur. XXXVIII.1. In confirmatione rationis multa et vitanda in nostra et observanda in adversariorum oratione sunt vitia proptereaque diligentius consideranda, quod adcurata confirmatio rationis totam vehementissime conprobat argumentationem. 2. Utuntur igitur studiosei in confirmanda ratione duplici conclusione hoc modo: Iniuria
abs te adficior indigna, pater; 3. Quae hoc modo concludentur, aut ex contrario convertentur aut ex simplici parte reprehendentur. 4. Ex contrario hoc modo: Nulla te indigna,
nata, adficio iniuria. 5. Ex simplici parte reprehendetur, sei ex duplici conclusione alterutra pars diluitur, hoc modo: Nam si inprobum esse Chrespontem existimas, XXXIX.1. Ergo reprehensio huiusmodi conclusionis duplex est; auctior illa superior, facilior haec posterior ad excogitandum. 2. Item vitiosa confirmatio est rationis, cum ea re, quae plures res significat, abutimur pro certo unius rei signo, hoc modo: "Necesse est, quoniam pallet, aegrotasse"; aut "Necesse est peperisse, quoniam sustinet puerum infantem." 3. Nam haec sua sponte certa signa non habent: sin cetera quoque similia concurrunt, nonnihil illiusmodi signa adaugent suspicionem. 4. Item vitiosum est, quod vel in alium vel <in> eum ipsum, qui dicit - quod in adversarium dicit - potest convenire, hoc modo: Miseri sunt, si uxores ducunt. At tu duxisti alteram." 5. Item vitiosum est id, quod vulgarem habet defensionem, hoc modo: "Iracundia deductus peccavit aut adulescentia aut amore." 6. Huiuscemodi enim deprecationes si probabuntur, inpune maxima peccata dilabentur. 7. Item vitiosum est, quom id pro certo sumitur quod inter omnes constat, quod etiam nunc in controversia, hoc modo: Ehotu, dii, quibus est potestas motus superum atque inferum, 8. Nam ita pro suo iure hoc exemplo utentem Chrespontem Ennius induxit, quasi iam satis certis rationibus ita esse demonstrasset. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |