Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus De ratione dicendi ad C. Herennium IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XL-XLIIXL.1. Item vitiosum est, quod iam quasi sero atque acto negotio dici videtur, hoc modo: "In mentem mihi si venisset, Quiritis, non commisissem, ut in hunc locum res veniret, nam hoc aut hoc fecissem; sed me tum haec ratio fugit." 2. Item vitiosum est, quom id, quod in aperto delicto positum est, tamen aliqua tegitur defensione, hoc modo: Cum te expetebant omnes, florentissimo 3. Item vitiosum est, quod in aliam partem ac dictum sit potest accipi. Id est huiusmodi, ut si quis <potens ac factiosus in contione> dixerit: "Satius est uti regibus, quam uti malis legibus." 4. Nam et hoc, tametsi rei augendae causa potest sine malitia dici, tamen propter potentiam eius, qui dicit, non dicitur sine atroci suspicione. XLI.1. Item vitiosum est falsis aut vulgaribus definitionibus uti. Falsae sunt huiusmodi, <ut> si quis dicat iniuriam esse nullam, nisi quae ex pulsatione aut convicio constet. Vulgares sunt, quae nihilominus in aliam rem transferri possunt, ut si quis dicat: "Quadruplator, ut breviter scribam, capitalis: est enim inprobus et pestifer civis." 2. Nam nihilo magis quadruplatoris quam furis, quam sicarii aut proditoris attulit definitionem. 3. Item vitiosum est pro argumento sumere, quod in disquisitione positum est; ut si quis quem furti arguat et ita dicat, eum esse hominem inprobum, avarum, fraudulentum: ei rei testimonium esse, quod sibi furtum fecerit. 4. Item vitiosum est controversiam controversia dissolvere, hoc modo: "Non convenit, censores, istum vobis satis facere, quod ait se non potuisse adesse ita, ut iuratus fuerat. Quid? Si ad exercitum non venisset, idemne tribuno militum diceret?" 5. Hoc ideo vitiosum est, quia non expedita aut iudicata res, sed inpedita et in simili controversia posita exempli loco profertur. XLII.1. Item vitiosum est, cum id, de quo summa controversia est, parum expeditur et, quasi transactum sit, relinquitur, hoc modo: Aperte fatur
dictio, sei intellegas: 2. Item vitiosum est ipsum sibi in sua oratione dissentire et contra atque ante dixerit dicere, hoc modo: Qua causa accusem
hunc? 3. Non incommoda ratione videtur sibi ostendisse, quare non accusaret. Quid postea? Quid ait? 4. Nunc ego te ab summo iam detexam exordio. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |