Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Auctor incertus De ratione dicendi ad C. Herennium IntraText CT - Text |
|
|
Capp. X-XIIX.1. Nunc ad demonstrativum genus causae transeamus. Quoniam haec causa dividitur in laudem et vituperationem, quibus ex rebus laudem constituerimus, ex contrariis rebus erit vituperatio conparata. Laus igitur potest esse rerum externarum, corporis, animi. 2. Rerum externarum sunt ea, quae casu aut fortuna secunda aut adversa accidere possunt: genus, educatio, divitiae, potestates, gloriae, civitas, amicitae, et quae huiusmodi sunt et quae his contraria. 3. Corporis sunt ea, quae natura corpori adtribuit commoda aut incommoda: velocitas, vires, dignitas, valetudo, et quae contraria sunt. 4. Animi sunt ea, quae consilio et cogitatione nostra constant: prudentia, iustitia, fortitudo, modestia, et quae contraria sunt. XI.1. Erit igitur haec confirmatio <et confutatio> nobis in huiusmodi causa. 2. Principium sumitur aut ab nostra aut ab eius, de quo loquemur, aut ab eorum, qui audient, persona aut ab re. Ab nostra, si laudabimus: aut officio facere, quod causa necessitudinis intercedat; aut studio, quod eiusmodi virtute sit, ut omnes commemorare debeant velle, quod rectum sit; aut ex aliorum laude ostendere, qualis ipsius animus sit. Si vituperabimus: aut merito facere, quod ita tractati sumus; aut studio, quod utile putemus esse ab omnibus unicam malitiam atqua nequitiam cognosci; aut quod placeat ostendi, quod nobis placeat, ex aliorum vituperatione. Ab eius persona, de quo loquemur, si laudabimus: vereri nos, ut illius facta verbis consequi possimus; <omnes> homines illius virtutes praedicare oportere; ipsa facta omnium laudatorum eloquentiam anteire. Si vituperabimus, ea, quae videmus contrarie paucis verbis commutatis dici posse, dicemus, ut paulo supra exempli causa demonstratum est. XII.1. Ab auditorum persona, <si> laudabimus: quoniam non apud ignotos laudemus, nos monendei causa pauca dicturos; aut si erunt ignoti, ut talem virum velint cognoscere, petemus: quoniam in eodem virtutis studio sint, apud quos laudemus, atque ille, qui laudatur, fuerit aut sit, sperare nos facile iis, quibus velimus, huius facta probaturos. Contraria vituperatio: quoniam norint, pauca de nequitia eius dicturos; quod si ignorent, petemus, uti gnoscant, uti malitiam vitare possint: quoniam dissimiles sint, qui audiant, atque ille, qui vituperatur, sperare eos illius vitam vehementer inprobaturos. Ab rebus ipsis: incertos esse, quid potissimum laudemus; vereri, ne, cum multa dixerimus, plura praetereamus, et quae similes sententias habebunt; quibus sententiis contraria sumuntur a vituperatione. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |