PROOEMIUM
« Nosce te
ipsum »
1.
Fieri quidem potest ut, tam in Orientis orbe quam in Occidentis solis plaga,
iter quoddam dignoscatur quod, progredientibus saeculis eo usque hominum genus
perduxerit ut cum veritate paulatim congrediatur seque cum illa componat. Hoc
quidem iter sic explicatum est — neque aliter accidere potuit — intra
prospectum quendam singularis hominum conscientiae: quo namque plenius res orbemque
cognovit homo, eo magis ipsemet cognoscit se unica in sua natura, eodemque
tempore instans fit interrogatio de significatione rerum suaeque ipsius
exsistentiae. Quidquid se nobis obicit veluti cognitionis nostrae argumentum,
hanc ipsam ob causam evadit vitae nostrae elementum. Admonitio illa Gnwqi
seauton in superliminari inscripta erat Delphis in templo, principalem ut
veritatem testificaretur quae minima omni homini sumenda erat regula quicumque
inter res creatas se extollere cupiebat veluti « hominem » scilicet « sui
ipsius cognitorem ».
Candidus intuitus
veteres in annales luculenter aliunde demonstrat, variis in orbis regionibus
multiplici humano distinctis cultu, exsistere eodem tempore principales illas
interrogationes quibus vita designatur hominum: Quis egomet sum? Unde venio? Quoque vado? Cur mala adsunt? Quid nos manet hanc post vitam? Haec quaesita reperiuntur in sacris Israelis scriptionibus, at insunt etiam
scriptis Veda necnon Avesta; detegimus ea in operibus Confutii
atque Lao-Tze, quemadmodum in praedicatione virorum Tirthankara ipsiusque
Buddhae; exsistunt similiter ex Homeri carminibus ac tragoediis Euripidis et
Sophoclis, perinde ac philosophicis in Platonis et Aristotelis tractatibus. Hae
nempe interrogationes sunt quae ex illa communi profluunt inquisitione de sensu
ipso quo numquam non hominis animus inquietatur: ex responsione vero, quae
talibus redditur rogationibus, directio pendet quae vitae humanae est
imprimenda.
2.
Aliena sane non est Ecclesia, neque esse potest, hoc ab inquirendi opere. Ab eo
enim tempore, cum intra Paschale Mysterium postremam accepit de hominis vita
veritatem uti donum, facta est illa vicissim peregrina per semitas orbis ut
Christum Iesum esse praedicet "viam veritatem et vitam" (cfr Io 14,6).
Diversa inter officia, quae hominibus ea offerat oportet, unum illud nimirum
esse intellegit sibi plane proprium: Veritatis diaconiam.1 Hoc
officium, una ex parte, facit ut credens ipsa communitas particeps evadat
communis illius operae qua homines attingere student veritatem; 2
altera vero ex parte, obstringitur communitas illa officio ut nuntia fiat rerum
certarum quas cognovit, licet sibi conscia sit omnem veritatem captam unam
dumtaxat stationem esse plenam ad illam veritatem quae ultima in Dei
revelatione ostendetur: « Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc
autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et
cognitus sum » (1 Cor 13,12).
3. Multiplices sunt facultates
quibus uti potest homo ut veritatum cognoscendarum foveat progressionem, unde
exsistentiam suam humaniorem reddat. Inter has philosophia eminet, quae
recta adiuvat ut et interrogatio ponatur de vitae sensu et ei responsio iam
adumbretur: quapropter unum ipsa reperitur nobiliorum hominis munerum. «
Philosophiae » vox Graecam ad originem « sapientiae amorem » designat. Etenim
nata philosophia est atque eo tempore enucleata quo coepit se ipsum homo
interrogare de rerum causis finibusque. Diversis quidem formis modisque
demonstrat philosophia ad ipsam hominis naturam pertinere veritatis
cupiditatem. Innata est eius menti illa proprietas ut de rerum percontetur
causis etiamsi responsiones paulatim inde redditae in formam quandam
ingrediuntur quae diversas cultus humani species inter se complere manifesto
ostendit.
Impulsio vehemens illa, quam ad efformationem
progressionemque culturae in orbe Occidentali adhibuit philosophia, facere haud
debet ut obliviscamur quatenus ipsa quoque pervaserit vias etiam humanae vitae
concipiendae ex quibus Orientalis etiam vivit orbis. Cuique enim populo nativa
est atque pristina sapientia quae, tamquam verus animi culturarum thesaurus, eo
tendit ut exprimatur et rationibus potissimum philosophicis maturetur. Quam sit
hoc verum inde etiam comprobatur quod principalis quaedam philosophicae
scientiae figura, nostris etiam temporibus, deprehendi potest in iis postulatis
quibus leges Nationum et civitatum informantur ad socialem vitam moderandam.
4.
Quidquid autem id est, notetur oportet sub uno nomine diversas latere
significationes. Praevia igitur explicatio necessaria evadit. Concupiscens
extremam vitae veritatem homo adipisci, illas universales studet comparare
cognitiones quae ei facultatem dant melius se comprehendendi ulteriusque
progrediendi ad se perficiendum. Fundamentales hae notiones illa ex admiratione
emanant quam rerum creatarum contemplatio in eo excitat: rapitur enim homo
stupens quod se in rerum universitatem videt insertum cum aliis sui similibus
consociatum quibuscum etiam communicat sortem. Iter
hinc incipit quod illum pervehet ad novos usque cognitionis orbes detegendos. Nisi obstupescens miraretur homo, in repetitionem quandam sterilem
recideret ac, paulatim, facultatem amitteret vitae reapse personalis ducendae.
Speculandi potestas, quae humani propria est
intellectus, adiuvat ut, philosophicam per industriam, figura enucleetur
exactae cogitationis sicque ordinata exstruatur disciplina logico affirmationum
consensu atque solido doctrinarum contextu distincta. Hanc
propter rationem, variis in cultus humani formis diversisque pariter aetatibus,
fructus percepti sunt qui elaborandis veris cogitationum modis profuerunt. Ad historiae fidem factum est ut istud induceret ad unam dumtaxat
philosophiae viam confundendam cum tota philosophica disciplina. Constat vero,
his in casibus, certam quandam exsistere « superbiam philosophicam » quae suos
attollere audeat oculos longe prospicientes at imperfectos ad interpretationem
aliquam universalem. Re vera quodque philosophiae corpus, quantumvis
reverendum sua in summa et amplitudine sine ullis abusibus, agnoscere debet
principatum philosophicae cogitationis, ex qua et suam ducit originem et
cui congruenter serviat necesse est.
Hoc modo, quamquam mutantur tempora cognitionesque
progrediuntur, agnosci licet quasi nucleum quendam philosophicarum notionum,
quae nonnumquam adsunt in hominum cogitantium historia. Cogitentur verbi
gratia, principia non contradictionis, finalitatis ac causalitatis nec non
cogitatum personae veluti subiecti liberi et intellegentis eiusque facultas
Deum veritatem bonumque cognoscendi; cogitentur pariter nonnullae normae
morales praecipuae quae omnium item sunt communes. Haec aliaque argumenta
demonstrant, variis doctrinarum praetermissis scholis, corpus exsistere
cognitionum in quibus introspici potest genus quoddam spiritalis hominum
patrimonii. Ita
fit ut ante oculos quasi philosophiam implicitam reperiamus cuius
principia quisque homo se possidere sentiat, tametsi sub forma omnino
universali neque conscia. Quoniam communicantur hae notiones quadamtenus ab
omnibus, ipsae efficere debent medium quoddam punctum quo diversae
philosophicae scholae confluunt. Quotiens ratio percipere valet atque exprimere
prima et universalia vitae principia indeque recte consectaria propria deducere
ordinis logici et deontologici, totiens appellari potest ratio recta sive,
quemadmodum antiqui loquebantur, orqoV logoV.
5.
Sua ex parte facere non potest Ecclesia quin magni officium rationis aestimet
ad proposita illa consequenda unde ipsa hominum vita dignior reddatur. Etenim
in philosophia viam ipsa conspicatur cognoscendi principales veritates hominum
vitam tangentes. Eodem tempore, philosophiam iudicat instrumentum
pernecessarium ut fidei intellectus altius inquiratur atque Evangelii veritas
iis impertiatur qui eam nondum cognoverunt.
Similia igitur
Decessorum Nostrorum coepta prosecuti, cupimus etiam Nos ad hoc peculiare
rationis humanae opus convertere oculos. Eo praesertim impellimur quod novimus
his maxime temporibus veritatis ultimae inquisitionem saepius obscuratam
videri. Haud dubitatur quin philosophiae recentiori laudi tribuatur quod mentes
iam in hominem ipsum intenduntur. Hinc initio facto, quaedam ratio
interrogationum plena ulterius propulit hominis cupiditatem plus plusque
cognoscendi atque singula multo altius. Ita doctrinarum formae implexae
exstructae sunt quae suos variis in cognitionis provinciis protulerunt fructus,
progressui nempe faventes tum culturae tum historiae. Anthropologia, logica
disciplina, scientiae naturales, historia et sermo..., immo quodam modo
universitas cognitionis humanae est assumpta. Effectus re percepti suadere
aliunde non debent ut obscuretur quod ipsa ratio, ad investigandum uno solo ex
latere hominem uti subiectum intenta, videtur esse omnino oblita eundem hominem
semper invitari ut ad veritatem se transcendentem progrediatur. Deficiente
habitudine ad illam, quisque homo exponitur arbitrio soli suo atque ipsius
velut personae condicio in eo est ut regulis unis pragmaticis aestimetur quae
suapte natura experimentis innituntur, cum perperam credatur technicam artem
necessario debere reliquis rebus dominari. Sic sane accidit ut, cum melius hanc
intentionem ad veritatem exprimere deberet, gravata contra onere tot notitiarum
ratio humana in se replicaretur atque de die in diem minus intuitum suum
attollere in altiora posset ut veritatem exsistentiae consequi auderet.
Recentior philosophia, omittens suas perquisitiones in ipsum « esse » dirigere,
opus suum in cognitionibus hominum collocavit. Non ergo extulit facultatem quae
homini data est veritatis cognoscendae, sed extollere eius limites maluit et
condiciones.
Multiplices hinc
enatae sunt agnosticismi et relativismi formae quibus eo usque provecta est
philosophica investigatio ut iam in mobili veluti scepticismi universalis
tellure pererraret. Recentius praeterea variae invaluerunt doctrinae illuc
tendentes ut etiam illae veritates imminuantur quas homo se iam adeptum esse putaverat.
Licita sententiarum varietas iam indistincto concessit pluralismo, principio
niso omnes opinationes idem prorsus valere: unum hoc est signorum latissime
disseminatorum illius diffidentiae de veritate, quam hodiernis in adiunctis
deprehendi passim licet. In idem diffidens iudicium incidunt etiam quaedam
vitae notiones ex Oriente profectae; in iis, enim, veritati negatur propria
eius indoles, cum pro concesso sumatur pari modo veritatem diversis indicari in
doctrinis, vel inter se contradicentibus. Hoc in rerum prospectu cuncta ad
opinationem quandam rediguntur. Percipitur quasi motus quidam fluctuans: cum
hinc philosophica investigatio iam in illam viam se inserere potuit, quae
propiorem eam reddit ad hominum vitam eiusque formas expressas, illinc tamen
eadem inquisitio explicare iam vult deliberationes exsistentiales,
hermeneuticas vel linguisticas quae alienae sunt a fundamentali hac quaestione
de veritate cuiusque hominis vitae, exsistentiae atque Dei ipsius. Quapropter
in homine nostrae aetatis, neque tantummodo quosdam apud philosophos, iam
emerserunt affectus alicuius diffidentiae passim disseminatae nulliusque
fiduciae de permagnis hominum cognoscendi facultatibus. Falso
cum pudore quis contentus fit veritatibus ex parte et ad tempus, quin interrogationes
radicales ponere iam contendat de sensu extremoque vitae humanae fundamento, in
singulis hominibus et in ipsa societate. Brevi: spes iam interiit fieri posse ut talibus
interrogationibus decretoriae responsiones reddantur.
6.
Ecclesia vigens auctoritate illa, quae ei obtingit quod Revelationis Iesu
Christi est custos, confirmare cupit huius meditationis necessitatem super
veritate. Hanc ipsam ob causam in animum induximus appellare tum vos Veneratos
in Episcopatu Fratres quibuscum annuntiandi communicamus munus « in
manifestatione veritatis » (2 Cor 4,2) tum etiam philosophos atque
theologos quorum est diversos veritatis perscrutari aspectus, tum etiam homines
omnes adhuc quaerentes, ut nonnullas participemus cogitationes de itinere quod
conducit ad veram sapientiam, ut quicumque in pectore amorem ipsius habeat,
rectam ingredi valeat viam ut eam consequatur, in eaque quietem reperiat suis a
laboribus spiritalemque laetitiam.
Ad hoc inceptum
Nos adducit conscientia in primis quae verbis Concilii Vaticani II significatur
cum Episcopos esse adfirmat « divinae et catholicae veritatis testes
».3 Testificandae igitur veritatis officium est concreditum nobis
Episcopis, quod deponere haud possumus quin simul ministerium acceptum deseramus.
Fidei veritatem confirmantes, nostrae aetatis hominibus reddere possumus veram
fiduciam de propriis cognoscendi facultatibus ipsique philosophicae disciplinae
praebere provocationem ut suam plenam recuperare valeat explicareque
dignitatem.
Alia Nos quoque
permovet causa ut has perscribamus deliberationes. Litteris in Encyclicis Veritatis
splendor inscriptis animorum intentionem direximus ad quasdam « doctrinae
catholicae fundamentales veritates quae in periculo versantur deformationis vel
negationis ob rerum adiuncta aetatis nostrae ».4 His Litteris pergere
cupimus easdem meditationes ulterius persequi, mente videlicet conversa ad
argumentum ipsius veritatis eiusque fundamentum quod spectat ad fidem.
Etenim negari non potest hoc celerium et implicatarum mutationum tempore
iuniores praesertim, ad quos pertinet ventura aetas et de quibus ea pendet,
illi exponi sensui sive persuasioni se certis privari fundamentalibus
principiis ad quae referantur. Necessitas alicuius solidi firmamenti, in quo vita
singulorum hominum societatisque exstruatur, vehementius persentitur praesertim
quotiens necesse est comprobare partialem naturam propositorum quae res
transeuntes ad gradum alicuius ponderis tollunt, dum decipiunt potestatem ipsam
assequendi verum vitae sensum. Ita profecto evenit ut multi suam vitam ad ipsum
praecipitii marginem producant, nescientes interea quid ultra maneat. Inde hoc
nempe accidit quod nonnumquam ii, quos munus fere proprium obstringebat ut
culturae formis fructus proferrent suarum deliberationum, oculos a veritate
abstraherent, cum laboris successum subitum praeferrent patientis inquisitionis
labori earum rerum quae vivendo sunt experiendae. Strenue igitur pristinam suam
vocationem recuperare debet philosophia cuius grave est officium cogitationem
humanam informare nec non humanum ipsum cultum, perpetuo revocando homines ad
veritatis perquisitionem. Hac omnino de causa non solam necessitatem sensimus,
verum etiam morale officium ut de hoc argumento eloqueremur, ut hominum genus,
limen tertii millenni christiani aetatis supergressurum, magis conscium sibi
facultatum magnarum reddatur quae illi sunt concessae seque renovato animi
fervore dedat salutis explendo consilio in quod ipsius est inserta historia.
|