CAPUT II - CREDO UT INTELLEGAM
Sapientia
scit omnia et intellegit (cfr Sap 9,11)
16.
Quam sit inter fidei cognitionem ac scientiam rationis alta iunctura iam Sacris
in Litteris significatur mirabilibus quibusdam perspicuitatis affirmationibus.
Hoc comprobant Libri Sapientiales potissimum. Hoc quidem ferit oculos in
hac lectione sine praeiudicatis opinationibus facta harum Scripturae paginarum,
quod his in locis non sola Israelis concluditur fides, verum etiam thesaurus
societatum et culturarum interea exstinctarum. Veluti ex peculiari quodam
consilio Aegyptus et Mesopotamia faciunt ut sua iterum audiatur vox ac communes
quaedam proprietates culturarum antiqui Orientis in his paginis revocentur ad
vitam, quae nempe conceptionibus insigniter altis abundant.
Non fortuito fit
ut, cum hominem describere sapientem vult auctor sacer, eum depingat ut
diligentem quaerentemque veritatem: « Beatus vir, qui in sapientia morabitur et
qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei; qui
excogitat vias illius in corde suo et in absconditis suis intellegens, vadens
post illam quasi investigator et in viis illius consistens; qui respicit per
fenestras illius et in ianuis illius audiens; qui requiescit iuxta domum illius
et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et
requiescet in deversorio bonorum per aevum. Statuet filios suos sub tegmine
illius et sub ramis eius morabitur; protegetur sub tegmine illius a fervore et
in gloria eius requiescet » (Eccli 14,22-27).
Uti patet,
scriptori inspirato praebetur cognoscendi cupiditas tamquam proprietas simul
omnium hominum communis. Propter intellectum cunctis, tum credentibus tum etiam
non credentibus, facultas tribuitur « aquam profundam » cognitionis exhauriendi
(cfr Prv 20,5). Procul dubio, apud antiquum Israelem orbis eiusque
ostenta cognoscebantur non abstracta a rebus cogitatione, quemadmodum
philosopho accidebat Ionico vel sapienti Aegyptio; tanto minus comprehendebat
bonus tunc Israelita cognitionem humanam iis ipsis modis qui recentioris
proprii sunt aetatis, cum magis ad scientiae partitionem tenditur. Nihilo tamen
minus in latissimam provinciam totius cognoscendi rationis fecit orbis biblicus
ut peculiares suae confluerent partes.
Quales denique?
Proprietas ea, qua textus biblicus signatur, in eo consistit quod persuadetur
altam et continuam exsistere coniunctionem inter rationis cognitionem atque
fidei. Mundus eaque omnia quae in illo contingunt, perinde ac historia variique
populi eventus, res quidem sunt respiciendae explorandae et iudicandae propriis
rationis instrumentis, fide tamen ab hoc processu haudquaquam subtracta. Ipsa
non ideo intercedit ut autonomiam rationis deiciat aut eius actionis regionem
deminuat, sed tantummodo ut homini explicet his in eventibus visibilem fieri
agereque Deum Israelis. Fieri itaque non potest ut funditus mundus percipiatur
eventaque historiae, nisi simul fides in Deum proferatur qui in illis operatur.
Acuit interiorem
intuitum fides dum mentem ipsam recludit ad operantem detegendam Providentiae
praesentiam in progredientibus eventis. Libri Proverbiorum enuntiatio multum
hac in re significat: « Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere
gressus eius » (16,9). Quod est: homo rationis lumine collustratus suam novit
repperire viam, eam vero percurrere facile valet expediteque sine obicibus
usque ad extremum, si recto animo inquisitionem suam in fidei inseruerit
prospectum. Quam ob rem segregari ratio ac fides non possunt quin simul homini
ipsa facultas deficiat mundum Deumque et seipsum congruo modo cognoscendi.
17.
Nihil igitur causae est cur inter se ratio ac fides aemulentur: in altera enim
altera invenitur et proprium utraque habet spatium sui explicandi. Proverbiorum
rursus liber in hanc nos dirigit partem cum exclamat: « Gloria Dei est celare
verbum, est gloria regum investigare sermonem » (25,2). Collocantur suo quisque
in orbe Deus et homo quasi unica in necessitudine. Omnium rerum origo reponitur
in Deo in Eoque mysterii colligitur plenitudo: quod ipsius efficit gloriam; ad
hominem officium pertinet veritatem sua ratione pervestigandi, quod eius
profecto constituit nobilitatem. Alia hoc ad musivum opus additur tessella a
Psalmista cum precatur « mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus;
nimis gravis summa earum. Si denumerabo eas, super arenam multiplicabuntur; si
ad finem pervenerim, adhuc sum tecum (139[138],17-18). Cognoscendi cupiditas
ita magna est secumque talem infert dynamicam vim ut hominis animus, licet
terminum experiatur quem praetergredi par non est, ad infinitam tamen adspiret
ubertatem quae ultra iacet, quoniam in ea iam percipit responsionem custodiri
consentaneam cuilibet quaestioni cui adhuc non est responsum.
18.
Quocirca adfirmari licet sua meditatione scivisse Israelem suae rationi viam ad
mysterium pandere. In Dei Revelatione potuit altitudinem pertemptare, quousque
ratione sua pertingere studebat non autem eo perveniens. Ex hac altiore cognitionis
forma profectus, intellexit populus ille electus rationem quasdam observare
oportere regulas praecipuas in quibus propriam naturam melius declararet. Prima
in eo consistit regula ut ratio habeatur huius veritatis: in itinere
constitutum esse hominem quod interrumpi non possit; secunda, ex conscientia
nascitur neminem hanc in viam introire superbo animo eius qui omnia propriarum
virium effecta esse arbitretur; consistit tertia in « timore Dei », cuius
supremam agnoscere debet ratio transcendentiam simulque providum in gubernandis
rebus amorem.
Quotiens ab hisce
receditur regulis, periculo obicitur homo ne deficiat deveniatque in « stulti
condicionem ». Ad Bibliae sententiam huic stultitiae inest minatio vitae. Se
enim decipit stultus plura cognoscere, verum non potest reapse animum in res
necessarias intendere. Hoc etiam eum impedit quominus suam recte ordinet mentem
(cfr Prv 1,7) rectumque affectum sumat de se deque rebus
circumsistentibus. Cum adseverat deinde « non est Deus » (cfr Ps 14[13],1)
clarissime in posterum demonstrat quatenus sua cognitio desit et quam procul
ipse a veritate rerum plena absit de rebus, de earum origine atque sorte.
19.
Magni momenti loci qui plus hoc super argumentum lucis effundunt in libro
Sapientiae inveniuntur. Inibi loquitur sacer auctor de Deo qui per ipsam rerum
naturam sese demonstrat. Penes antiquos naturalium scientiarum studium maxima
ex parte cum philosophica cognitione consonabat. Postquam asseveravit sacer
textus hominem sui intellectus virtute scire posse « dispositionem orbis
terrarum et virtutes elementorum, [...] anni cursus et stellarum dispositiones,
naturas animalium et iras bestiarum » (Sap 7,17.19-20), paucis verbis,
philosophari eum valere, ulterius gressum facit et quidem praecipuum: repetens
philosophiae Graecae notionem, ad quam hoc loco res referri videtur, affirmat
auctor hominem omnino super natura ratiocinantem posse ad Deum ascendere: « A
magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest Creator
horum videri » (Sap 13,5). Primum ideo agnoscitur divinae Revelationis
stadium quod mirabilis constituit « liber naturae », quo perlegendo homo
rationis suae instrumentis ad Creatoris pertingere potest cognitionem. Si porro
intellectu suo non eo usque advenit homo ut Deum omnium Conditorem cognoscat,
hoc non tam deficienti instrumento est tribuendum, quantum potius impedimento
libera ipsius voluntate ac peccatis propriis interiecto.
20.
Hoc sub prospectu bene aestimatur ratio, sed nimium non existimatur. Quidquid
assequitur illa verum esse potest, at plenam suam consequitur significationem
tum solum cum notiones ampliorem in rerum prospectum proiciuntur, nempe ipsius
fidei: « A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere
potest viam suam? » (Prv 20,24). Apud Vetus itaque Testamentum rationem
fides liberat quatenus ei congruenter attingere permittit proprium cognitionis
obiectum idque in supremo reponere ordine ubi omnia suum habent sensum. Brevi:
veritatem ratione consequitur homo, quoniam fide collustratus altum rerum
omnium detegit sensum ac nominatim suae exsistentiae. Iure igitur ac merito
auctor sacer verae cognitionis initium plane collocat in Dei timore: « Timor
Domini principium scientiae » (Prv 1,7; cfr Eccli 1,14).
|