Posside
sapientiam, posside prudentiam (Prv 4, 5)
21.
Non conditur, pro Veteris Testamenti hominibus, cognitio in observatione
dumtaxat hominis et orbis et historiae, verum insolubilem poscit etiam
coniunctionem cum fide cumque Revelationis doctrinis. Hic inveniuntur illae
provocationes quibus occurrere populus electus debuit reddereque responsum.
Hanc suam perpendens condicionem homo biblicus perspexit se intellegere non
posse nisi « coniunctum » secum et cum populo, cum reliquo orbe ac cum Deo
ipso. Haec ad mysterium patefactio, quae ex Revelatione ipsi contingebat,
tandem fons illi verae cognitionis exstitit quae permisit rationi eius ut se in
infinita spatia propelleret et sic comprehendere posset modis antehac omnino
insperatis.
Non deerat
inquisitionis impetus, pro auctore sacro, ab illo labore qui oriebatur ex
conflictione cum rationis humanae limitibus. Animadvertitur illud, verbi
gratia, iis in vocibus quibus Proverbiorum liber fatigationem enarrat qua quis
intellegere arcana Dei consilia conatur (cfr 30,1-6). Verumtamen, quantumvis
opus fatiget, credens manus non dat. Virtus illa, qua iter suum ad veritatem
persequi potest, ei ex certa persuasione obtingit: Deum ipsum veluti «
exploratorem » (cfr Eccle 1,13) creavisse eiusque munus esse nihil
intemptatum relinquere, licet dubia perpetuo ei minitentur. Deo innixus,
protenditur semper et ubique ille adversus ea omnia quae pulchra sunt, bona et
vera.
22.
Primo in epistulae ad Romanos capite adiuvat nos sanctus Paulus quo melius
percipiamus quam sit acuta Librorum Sapientialium deliberatio. Populari sermone
argumentationem quandam philosophicam enodans Apostolus altam testificatur
veritatem: per creata possunt « oculi mentis » ad Deum cognoscendum advenire. Nam
ipse per creaturas facit ut ratio humana « virtutem » suam ac « divinitatem »
intueatur (cfr Rom 1,20). Hominis rationi ergo illa adsignatur facultas
quae excedere videtur ipsos eius naturae limites: non tantum intra sensuum
cognitionem non circumscribitur, quoniam de iis critico iudicio meditari valet,
sed de sensuum notitiis ratiocinando causam etiam tangere potest quae omnium
rerum sensibilium subiacet origini. Philosophicis vocibus dici licet in
pergravi loco illo Paulino potestatem hominis metaphysicam adfirmari.
In prisco
creationis proposito, iudicante Apostolo, rationis humanae praevisa erat
facultas facile sensuum cognitiones excedendi ut ipsa omnium origo reperiretur:
Creator. Propter inoboedientiam, qua maluit homo plena et absoluta libertate
sese illi opponere qui eum condiderat, defecit haec potestas ad conditorem Deum
revertendi.
Figuris vivis
describit Liber Genesis hanc hominis condicionem, narrans Deum eum collocavisse
in hortis Eden quibus in mediis situm erat lignum « scientiae boni et mali »
(cfr 2,17). Luculenta est figura: non valebat homo pervidere ex seque statuere
quid bonum esset quidve malum, at superius quoddam ad principium se referre
debebat. Superbiae caecitas protoparentes nostros ita fefellit ut se supremos
esse crederent suique plane iuris et posse idcirco excludere cognitionem a Deo
profectam. Sua prima inoboeditione viros mulieresque omnes illi implicaverunt
atque rationi humanae vulnera intulerunt quae progressionem illius ad plenam veritatem
erant impeditura. Facultas humana veritatis cognoscendae iam obscurata erat
repudiatione Eius qui fons est veritatis atque origo. Iterum Apostolus aperit
quantopere cogitationes hominum, propter peccatum, « vanae » factae sint
ipsaeque eorum ratiocinationes detortae ad falsumque ordinatae (cfr Rom 1,21-22).
Mentis oculi iam non poterant perspicue videre: paulatim facta est ratio humana
sui ipsius captiva. Christi dein adventus salutis eventus fuit quo sua ex
infirmitate erepta est ratio atque impedimentis liberata quibus ipsa sese
omnino incluserat.
23.
Postulat idcirco Christiani habitudo ad philosophiam fundamentale quoddam
iudicium. In Novo Testamento, potissimum in sancti Pauli epistulis, illud
manifestum elucet: « huius mundi sapientia » sapientiae a Deo in Christo Iesu
patefactae opponitur. Revelatae sapientiae altitudo consuetos nostros
deliberationum terminos perrumpit, utpote qui consentaneo modo eam exprimere
nequeant.
Funditus hanc
difficultatem imponit initium Primae Epistulae ad Corinthios. Crucifixus Dei
Filius ipse historicus est eventus ad quem eliditur omnis mentis conatus
exstruendi defensionem de exsistentiae sensu congruam ex humanis dumtaxat
ratiocinationibus. Verus enim nodus, quo omnis philosophia lacessitur, est Iesu
Christi mors in cruce. Hic namque omne conamen redigendi Patris salutiferum
consilium in humanam logicam puram ad interitum destinatur. « Ubi sapiens? ubi
scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam
huius mundi? », instanter percontatur Apostolus (1 Cor 1,20). Ad haec
quae efficere cogitat Deus non amplius sola hominis sufficit prudentis
sapientia, verum gressus decretorius quidam efflagitatur ad rem prorsus
complectendam novam: « Quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat
sapientes [...] ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt,
ut ea quae sunt, destrueret » (1 Cor 1,27-28). Renuit hominis sapientia
contueri sua in infirmitate fundamentum suae fortitudinis; at sanctus Paulus
affirmare non haesitat: « Cum enim infirmor, tunc potens sum » (2 Cor 12,10).
Non valet percipere homo quo pacto vitae fons amorisque mors esse possit,
verumtamen ut sui salutis perficiendae consilii mysterium aperiret instituit
Deus id quod humana ratio « stultitiam » et « scandalum » appellat. Sermone
philosophorum suorum aequalium usus, sanctus Paulus attingit culmen magisterii
sui atque illius paradoxi quod enuntiare cupit: « Elegit Deus, quae non sunt ut
ea, quae sunt, destrueret » (1 Cor 1,28). Amoris demonstrati in cruce
Christi gratuitam indolem ut declaret, nihil quidem dubitat Apostolus sermonem
multo efficaciorem adhibere quam philosophi usurpabant ipsi suis in
disceptationibus de Deo. Vacuefacere non potest ratio humana mysterium amoris
quod crux exhibet, cum ex contrario eadem crux praebere potest rationi humanae
responsum extremum quod ea conquirit. Non sane verborum sapientiam sed Verbum
Sapientiae Paulus recenset veluti veritatis regulam simulque salutis.
Crucis sapientia
igitur omnem culturae limitem transgreditur quem ei aliunde imponere nitantur
atque imperat ut quisque se aperiat universali veritatis naturae quam in se
ipsa gerit. Qualis rationi nostrae obicitur provocatio, qualemve inde percipit
utilitatem si se dederit! Philosophia, quae iam ex se agnoscere potest
perpetuum hominis ascensum adversus veritatem, adiuvante fide potest se
recludere ad recipiendum in « stultitia » Crucis criticum iudicium eorum qui
falso arbitrantur se veritatem possidere, dum eam angustiis sui philosophici
instituti involvunt. Inter fidem et philosophiam necessitudo in Christi
crucifixi ac resuscitati praedicatione scopulum offendit ad quem naufragium
facere potest, sed ultra quem patescere potest infinitum veritatis spatium. Hic
liquido indicatur inter rationem ac fidem limes; at locus similiter clarus
elucescit ubi ambae ipsae congredi possunt.
|