CAPUT III - INTELLEGO UT CREDAM
In via
veritatem ad inquirendam
24.
Lucas Evangelista in Actibus Apostolorum narrat Paulum, varia inter missionis
itinera, Athenas pervenisse. Urbs illa, philosophorum sedes, simulacris
affluebat, quae diversa idola ostentabant. In altare quoddam repente mentem
intendit quare cito exordium sumpsit ad statuendum elementum commune unde
nuntium kerigmaticum iniret: « Viri Athenienses, — ait — per omnia quasi
superstitiosiores vos video; praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni
et aram, in qua scriptum erat: "Ignoto Deo". Quod ergo ignorantes
colitis, hoc ego annuntio vobis » (Act 17, 22-23).
Inde exorsus
Paulus de Deo loquitur tamquam Creatore, de Eo nempe qui omnia superat et omnia
vivificat. Sermonem dein ita prosequitur: « Fecitque ex uno omne genus hominum
inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos
habitationis eorum, quaerere Deum si forte attrectent eum et inveniant, quamvis
non longe sit ab unoquoque nostrum » (Act 17, 26-27).
Apostolus in luce
collocat veritatem quam Ecclesia uti thesaurum habere consuevit; in latebris
cordis hominis flagrans Dei desiderium est seminatum. Quod vehementer recolit
liturgia Feriae VI in Parasceve, cum, in precibus pro non credentibus, nos
invitat ad orandum: « Omnipotens sempiterne Deus, qui cunctos homines
condidisti, ut te semper desiderando quaererent et inveniendo quiescerent...
».22 Iter igitur quoddam exstat quod homo sua ex voluntate emetiri
potest: quod quidem initium sumit cum ratio facultate ditatur sese ultra res
contingentes extollendi ut in infinitum peregrinetur.
Diversa ratione
ac diversa quoque aetate homo penitum hoc desiderium exprimere scivit.
Litterae, ars musica, pictura, sculptura, architectura aliique fructus eius
fecundae mentis instrumenta facta sunt quibus significatur desiderium
investigandi. Philosophia hunc motum peculiarem in modum in se collegit et, per
sua instrumenta et secundum proprios usus scientificos, enuntiavit hoc
universale hominis desiderium.
25.
« Omnes homines scire volunt » 23 et huius desiderii obiectum veritas
est. Ipsa vita cotidiana ostendit quantum studium inducat unumquemque nostrum
ut, praeter ea quae tantum ex auditu percipiuntur, cognoscere valeat quomodo
res vere se habeant. Homo solus est in universo visibili qui non solum
facultate pollet sciendi, verum novit etiam se scire, atque hac de causa
intendit animum authenticae veritati rerum quae illi obversantur. Nemo
indifferens manere potest coram suae scientiae veritate. Si quid falsum homo
invenit, eo ipso id respuit; si vero veritatem detegere potest, satiatum se
sentit. Hanc doctrinam profitetur sanctus Augustinus scribens: « Multos
expertus sum, qui vellent fallere, qui autem falli, neminem ».24
Persona merito dicitur adultam aetatem attigisse tantum cum, pro viribus, vera
a falsis diiudicare potest, constituens ita proprium iudicium de authentica
rerum veritate. In hoc consistit tot vestigationum causa, praesertim in ambitu
scientiarum, quae novissimis saeculis tantos obtinuerunt exitus, ut authenticae
progressioni totius humanae societatis faverent.
Non minus
ponderis quam theoretica habet investigatio practica: dicimus veritatis
investigationem ad bonum implendum intentam. Persona quidem, ethico more se
gerens, si secundum liberum et rectum arbitrium operatur, viam beatitudinis
ingreditur atque ad perfectionem intendit. Hoc quoque in casu agitur de
veritate. Hanc sententiam confirmavimus in Litteris Encyclicis Veritatis
splendor: « ...sine libertate non datur moralitas... Si ius datur ut
quisque observetur in itinere ad inquirendam veritatem, est tamen antea
unicuique perquirendae veritatis gravis moralis obligatio eidemque cognitae
adhaerescendi ».25
Valores igitur,
selecti et propriis viribus comparati, veri sint oportet, quandoquidem dumtaxat
valores veri perficere possunt personam eiusque naturam ad effectum deducere.
Hanc valorum veritatem homo invenit non in se ipse se recludens sed sese
aperiens ad eam accipiendam etiam in modis humanam naturam excedentibus. Haec
necessaria est condicio ut quisquis ipse sit et adolescat uti adultam et
sapientem decet personam.
26.
Veritas ab exordiis instar interrogationis homini proponitur: habetne vita
sensum? quo illa cursum suum tendit? Prima inspectione, exsistentia
personalis ostendi posset sensu radicitus destituta. Necesse non est
philosophos adire qui absurdum profitentur nec confugere ad provocatorias
quaestiones quae inveniuntur in Libro Iob ut dubitetur de vitae sensu.
Cotidiana doloris experientia, sive propria sive aliorum, nec non cognitio tot
casuum qui sub lumine rationis inexplicabiles videntur, sufficiunt ut quaestio
adeo dramatica de sensu vitae vitari nequeat.26 Huc addendum est quod
prima veritas absolute certa nostrae exsistentiae, praeter quam quod iam
exsistimus, est inevitabilis mortis nostrae condicio. Hac obstupescenti re praehabita,
exhaustum responsum quaeratur oportet. Unusquisque optat — immo tenetur —
cognoscere veritatem de proprio fine. Scire vult utrum mors sit definitiva
conclusio eius exsistentiae an sit aliquid quod mortem praetergrediatur; utrum
liceat illi in vita ulteriore spem reponere necne. Non absque re mens
philosophica cursum decretorium recepit inde ab obitu Socratis quo plusquam duo
millennia sic est insignita. Nec casu fit ut philosophi, ob mortis eventum,
hanc quaestionem simul cum quaestione de vita deque immortalitate iterum atque
iterum sibi proponant.
27.
Has interrogationes nemo fugere potest, nec philosophus nec homo plebeius. Ex
responsis quae iisdem dantur suprema pendet investigationis pars: utrum fieri
possit ut perveniatur necne ad veritatem universalem et absolutam. Ex se,
quaevis veritas, etsi non integra, si est authentica, universalis exhibetur et
absoluta. Quod verum est, pro omnibus et semper verum esse debet. Hanc praeter
universalitatem, tamen, homo quaerit aliquid absolutum quod responsum ferre
possit et sensum ad omnia quae vestigantur: ens quoddam supremum quod
fundamentum exstet cuiusque rei. Ut aliis utamur verbis, homo quaerit
definitivam dilucidationem, valorem quendam supremum, ultra quem nec sint nec
esse possint interrogationes aut ulteriora addenda. Opiniones animos allicere
possunt, non vero illis satisfacere. Momentum adventat pro omnibus, quo, sive
admittitur sive non, necesse est ut propria exsistentia sustentetur veritate
absoluta, quae certitudinem pariat nec amplius dubio subiciatur.
Similem
veritatem, per saeculorum decursum, philosophi detegere et exprimere curarunt,
quandam condendo doctrinam seu scholam philosophicam. Praeter doctrinas
philosophicas, tamen, sunt aliae expressiones quibus homo intendit suam «
philosophiam » constituere: agitur de suasionibus vel experientiis privatis, de
familiae culturaeque traditionibus vel de viis exsistentiae propriis, in quibus
quisque alicuius magistri auctoritati se committit. In singulis his indiciis
semper flagrans permanet studium assequendi certitudinem veritatis eiusque
absoluti valoris.
|