Diversae de
homine veritatis facies
28.
Veritatis investigatio non semper — quod nobis est agnoscendum! — simili ostenditur
perspicuitate et congruentia. Naturalis limitatio rationis et animi iactatio
investigationem cuiusque hominis obumbrant saepeque avertunt. Aliae personales
diversae indolis utilitates obruere possunt veritatem. Fieri quoque potest ut
homo vitet eam statim ut incipit illam cognoscere, quia eius postulationes
metuit. Quo non obstante, etiam cum eam fugit, ipsa illius exsistentiam
permovet. Numquam enim ille propriam vitam dubio, incertitudine vel mendacio
fulcire posset; eiusmodi exsistentia metu et anxietate infestaretur. Homo
igitur definiri potest ille qui veritatem quaeritat.
29.
Cogitari nequit investigationem, tam radicitus in hominis natura confirmatam,
prorsus inutilem et inanem evadere. Ipsa quaerendi veritatem facultas et
interrogandi, ex se, primum iam constituit responsum. Homo quaerere non
inciperet quod prorsus ignoraret aut impervium duceret. Tantummodo spes
perveniendi ad quoddam responsum potest eum perducere ad primum ferendum
gradum. Hoc quidem re accidit in scientifica pervestigatione: cum doctus vir,
perspicientia eius quadam praehabita, cuiusdam phaenomeni explicationem logicam
et probabilem quaerit, iam ab initio firmam nutrit spem responsum inveniendi,
neque animo frangitur prae rebus male gestis. Inanem non considerat originalem
intuitum tantummodo ex eo quod scopum non attigit; merito potius dicere poterit
se aequum responsum nondum invenisse.
Idem dicendum est
de perquisitione veritatis in novissimarum quaestionum contextu. Veritatis
sitis ita cordi hominis est insita ut, necessitas quaedam eam praetermittendi,
propriam exsistentiam in discrimen adducat. Sufficit ut inquiratur in vitam
cotidianam ut probetur quo modo demum unusquisque in seipso patiatur illam
sollicitudinem quae fluit de quibusdam essentialibus quaesitis et simul quo
modo in mente adumbrationem servet saltem illarum responsionum. Agitur de
responsionibus, de quarum veritate conscii sumus, quoniam patet eas quoad
substantiam non differre a responsionibus ad quas alii plures pervenerunt. Haud
dubie quidem non quaelibet veritas quae acquiritur eodem fruitur pondere. Ex
latis attamen exitibus simul sumptis confirmatur hominis facultas perveniendi,
in universum, ad veritatem.
30.
Nunc expedit ut hae diversae veritatum formae properato percurrantur.
Numerosiores quidem sunt veritates quae immediata nituntur evidentia vel
experimento confirmantur; hae veritates cotidianam vitam scientificamque
pervestigationem respiciunt. Alio sub gradu inveniuntur veritates indolis
philosophicae, quas homo per speculativam intellectus facultatem attingit. Sunt
denique veritates religiosae, quarum fundamenta quodammodo etiam in philosophia
ponuntur. Hae continentur in responsionibus, quas diversae religiones, suas
secundum cuiusque traditiones, novissimis offerunt interrogationibus.27
Quod ad
philosophicas attinet veritates, notandum est eas non circumscribi solis
doctrinis, interdum evanidis, eorum qui philosophiam profitentur. Omnis homo,
ut dictum est, quodam sub modo philosophus est et suas possidet philosophicas
notiones, quibus vitam gubernat suam: aliter atque aliter universum quisque
sibi efformat conspectum responsumque de propriae exsistentiae sensu: hoc sub
lumine rem personalem interpretatur atque sese gerendi modum gubernat. Ibidem interrogandum
est de habitudine quae inter veritates philosophico-religiosas intercedit et
veritatem in Christo Iesu revelatam. Priusquam huic quaestioni respondeatur,
ulterior philosophiae cognitio perpendatur oportet.
31.
Homo creatus non est ut vitam degat solus. Ipse nascitur et crescit in familiae
sinu, atque annorum decursu industria sua in societatem cooptatur. Itaque ab
incunabulis variis inseritur traditionibus, ex quibus non tantum loquelam et
culturae institutionem accipit, verum etiam plurimas veritates, quibus, quasi
innata ratione, credit. Nihilominus adulescentia et personae maturatio
efficiunt ut hae veritates in dubio collocentur et expurgentur per singularem
criticam intellectus actionem. Quod non impedit quominus, post hunc transitum,
hae eaedem veritates « recuperentur », sive per experientiam ex iisdem factam,
sive per subsequentem ratiocinationem. Attamen, in vita hominis veritates
simpliciter creditae numerosiores exstant quam illae quas ille obtinet per
personalem recognitionem. Quisnam vero stricte cribrare potest innumeros
scientiarum exitus, quibus hodierna nititur vita? Quis sua sponte inspicere
potest cumulum notitiarum quas ex diversis orbis regionibus cotidie accepimus
et quae, generaliter, uti verae habentur? Quis tandem potest iterum terere
experientiae et cogitationis vias, per quas tot thesauri sapientiae et
religiosi sensus humanae societatis sunt coacervati? Homo, ille nempe qui
quaerit, est igitur etiam ille qui vivit alteri fidens.
32.
Unusquisque, in credendo, fidem ponit in cognitionibus quas aliae personae sunt
adeptae. Hac in re agnoscenda est quaedam significans intentio: una ex parte,
cognitio ex fiducia videtur imperfecta cognitionis forma, quae paulatim per
evidentiam singillatim comparatam perfici debet; alia ex parte, fiducia
divitior saepe exstat quam simplex evidentia, quoniam secum fert necessitudinem
interpersonalem atque in discrimen committit non tantum personales intellectus
facultates, verum etiam penitiorem facultatem sese aliis personis confidendi,
validiorem et intimiorem cum illis necessitudinem statuendo.
Expedit ut in
luce ponatur veritates in hac interpersonali relatione adeptas ad rerum
gestarum vel philosophiae ordinem non attinere. Quod potius petitur est ipsa
personae veritas: nempe id quod ipsa est et quidquid intimae suae condicionis
ostendit. Hominis enim perfectio non ponitur tantum in sola comparanda
cognitione abstracta veritatis, verum stat etiam in vivificanti consuetudine
deditionis et fidelitatis erga alterum. Hac in fidelitate, cuius vi homo se
dedere novit, plenam invenit certitudinem et animi firmitatem. Eodem tamen
tempore, cognitio per fiduciam, quae existimatione interpersonali nititur, non
datur quin ad veritatem referatur: homo, credendo, veritati quam alter ostendit
committitur.
Quot exempla
proferri possunt ad illustranda quae diximus! Cogitatio autem Nostra statim
vertitur ad martyrum testimonium. Martyr, enim, integerrimus testis est
veritatis de exsistentia. Bene novit ille se invenisse, coram Christo Iesu,
veritatem de sua vita, quam certitudinem nemo ab eo abstrahere potest. Nec
dolor nec saeva mors eum seiungere poterunt a veritate quam detegit cum obviam
Christo occurrit. En ratio cur martyrum testimonium ad hodiernum diem
admirationem moveat, auditionem inveniat et uti exemplum sumatur. Haec est
causa cur eorum verbo confidatur: in illis invenitur evidentia illius amoris
qui diuturnis colloquiis non indiget ad persuadendum, eo quod unicuique nostrum
de eo quod penitus percepit uti verum et iam diu quaesitum loquitur. Martyr
denique, altam in nobis excitat fiduciam, quoniam declarat quidquid nos
percepimus et evidens reddit quod nos quoque aequa vi exprimere velimus.
33.
Ita intellegere possumus diversas huius quaestionis partes paulatim perfici.
Homo ex natura sua veritatem perscrutatur. Haec perscrutatio non tantum
destinatur acquisitioni veritatum quarundem partium quae ex eventibus pendent
vel scientiis; homo non quaerit tamtummodo verum bonum pro singulis suis
consiliis. Eius perscrutatio in ulteriorem intenditur veritatem quae sensum
vitae dilucidare possit; quapropter de illa agitur perscrutatione, quae exitum
invenire potest tantum in absoluto.28 Per facultates in mente insitas,
homo similem veritatem et invenire et perspicere potest. Quatenus haec veritas
vitalis est et essentialis ad eius exsistentiam, attingitur non tantum per viam
rationis, sed etiam per fidentem relictionem in manibus eorum, qui certitudinem
et authenticitatem eiusdem veritatis in tuto collocare possint. Facultas et
selectio committendi semet ipsos propriamque vitam aliis constituunt sane,
secundum anthropologiam, actum significantiorem et expressiorem inter plurimos.
Meminisse liceat
quoque rationem in sua perquisitione fidenti dialogo et authentica amicitia
esse sustentandam. Suspicionis et diffidentiae aura, quae aliquando
speculativam circumplectitur perquisitionem, facit ut in oblivionem detur
doctrina priscorum philosophorum qui tenebant amicitiam esse inter contextus
magis idoneos ad recte philosophandum.
Ex hucusque
dictis colligitur hominem quodam in itinere versari perquisitionis, quae humano
sensu finiri nequit: est perquisitio veritatis et cuiusdam personae cui se
committere possit. Christiana fides obviam venit ut ei offerat concretam
facultatem contemplandi huius inquisitionis impletionem. Postquam enim gradus
simplicis fidei superatur, haec hominem inserit in ordinem gratiae ut Christi
mysterium participare possit, cuius vi vera et cohaerens Dei Unius et Trini
cognitio offertur illi. Ita in Christo Iesu, qui est ipsa Veritas, fides
agnoscit novissimam vocationem quae vertitur ad humanam societatem, ut implere
possit id quod percipit uti flagrans desiderium.
34.
Haec veritas, quam Deus in Christo Iesu nobis revelat, minime opponitur
veritatibus quae per philosophiam assumuntur. Immo, duo cognitionis gradus
ducunt ad veritatis plenitudinem. Unitas veritatis est iam fundamentalis
postulatus humanae rationis, qui principio non-contradictionis exprimitur.
Revelatio offert certitudinem huius unitatis, ostendendo Deum Conditorem esse
etiam Deum historiae salutis. Ipse idemque Deus, qui condit et vindicat
facultatem intellegendi et ratiocinandi naturalem rerum ordinem, quo docti
fidenter nituntur, 29 idem est qui revelatur Pater Domini nostri Iesu
Christi. Haec unitas veritatis, naturalis et revelatae, viventem et personalem
identitatem suam invenit in Christo, uti Apostolus memorat: « Veritas quae est
in Iesu » (Eph 4,21; cfr Col 1,15-20). Ille est Verbum
aeternum, in quo omnia creata sunt, simulque est Verbum incarnatum,
qui in sua integra persona 30 revelat Patrem (cfr Io 1,14.18).
Quidquid humana ratio « ignorans » (cfr Act 17,23) perscrutatur,
tantummodo per Christum inveniri potest: quod enim in Ipso revelatur est «
plenitudo veritatis » (cfr Io 1,14-16) cuiusque creaturae quae in Ipso
et per Ipsum creata est, et ita in Ipso constat (cfr Col 1,17).
35.
In contextu huius summi prospectus, penitus inspiciatur oportet relatio inter
veritatem revelatam et philosophiam. Haec relatio duplicem secumfert
animadversionem, eo sensu quod veritas quae a Revelatione fluit, veritas est
quae simul sub rationis lumine est intellegenda. Hoc duplici praehabito sensu,
aequam necessitudinem revelatae veritatis cum cognitione philosophica definire
licebit. Qua de re primum perpendamus relationes per saeculorum decursum
habitas inter fidem et philosophiam. Hinc igitur quaedam detegi poterunt
principia quae constituunt aspectus ad quos referendum est ut inter hos duos
gradus cognitionis recta relatio suscipiatur.
|