Perennis
sancti Thomae Aquinatis sententiarum novitas
43.
Locus omnino singularis hoc in longo itinere sancto Thomae reservatur, non
tantum ob ea quae in eius doctrina continentur, verum etiam ob habitudinem
dialogicam quam ille tunc temporis interserere scivit cum Arabica et Hebraica
doctrina. Illa quidem aetate, qua christiani disputatores reperiebant veteres
thesauros philosophiae, et immediatius philosophiae Aristotelicae, summum eius
exstitit meritum quod eminere fecerit concordiam inter rationem et fidem.
Utriusque lumen, rationis scilicet et fidei, a Deo procedit, ille ratiocinatus
est, idcirco inter se opponere nequeunt.44
Thomas adhuc
acrius denotat naturam, obiectum proprium philosophiae, ad intellegentiam
divinae revelationis conferre posse. Fides igitur rationem non metuit sed eam
quaerit fiduciamque in ipsa collocat. Quemadmodum gratia supponit naturam
eamque perficit, 45 ita fides supponit et perficit rationem. Quae,
fidei lumine illustrata, eximitur a fragilitate et a limitatione quae ex
peccati commissione proveniunt, et necessariam invenit fortitudinem, qua in
cognitionem mysterii Dei Unius et Trini se sublevet. Etsi in luce vehementer
ponit supernaturalem fidei indolem, Doctor Angelicus non est oblitus ipsius
rationabilitatis praestantiam; immo, penitus descendere scivit et sensum illius
sapientiae circumscribere. Fides quidem quodam modo est « exercitium
cogitationis »; ratio hominis nec abrogatur nec minuitur, cum fidei veritatibus
assentit; hae tamen veritates ex libera et conscia selectione
attinguntur.46
Hac quidem de
causa iure meritoque sanctus Thomas ab Ecclesia Magister doctrinae constanter
est habitus et exemplum quod ad modum theologiam tractandi. Nos iuvat in
memoriam revocare ea quae Dei Servus Decessor Noster Paulus VI scripsit septimo
occurrente centenario ab obitu Doctoris Angelici: « Maxima profecto fuerunt s.
Thomae et audacia in veritate quaerenda, et spiritus libertas in novis
tractandis quaestionibus, et illa mentis probitas, eorum propria, qui, dum
nullo modo patiuntur christianam veritatem contaminari profana philosophia,
hanc tamen a priori minime respuunt. Quare, in christianae doctrinae
historia eius nomen in numerum refertur praecursorum, quibus novus philosophiae
atque scientiae universalis cursus debetur. Caput autem et quasi cardo
doctrinae, qua ipse, ut summa et quasi prophetica ingenii acie praeditus erat,
quaestionem dissolvit de novis mutuis relationibus inter rationem et fidem, in
eo positum est, quod mundi saecularitatem cum arduis ac severis
Evangelii postulatis composuit; atque hoc modo sese subduxit ab inclinatione,
naturae aliena, ad mundum eiusque bona contemnenda, neque tamen descivit a
supremis et indeclinabilibus principiis supernaturalis ordinis ».47
44.
Praecipuas inter perceptiones sancti Thomae illa est quae missionem respicit
quam Spiritus Sanctus explicat cum humanam scientiam maturat in sapientia. Iam
a primis paginis Summae Theologiae48 Aquinas Doctor primatum
docere voluit illius sapientiae quae est donum Spiritus Sancti et quae ad
divinarum rerum cognitionem ducit. Eius theologia nos docet sapientiae
proprietatem in eius arta conglutinatione cum fide et cognitione divina. Illa
cognoscit per connaturalitatem, fidem praesumit et efficit ut concipiatur
rectum iudicium suum, initium sumens a veritate ipsius fidei: « ...sapientia
quae ponitur donum differt ab ea quae ponitur virtus intellectualis acquisita.
Nam illa acquiritur studio humano: haec autem est "de sursum
descendens", ut dicitur Iac. 3, 15. Similiter et differt a fide. Nam fides
assentit veritati divinae secundum seipsam: sed iudicium quod est secundum
veritatem divinam pertinet ad donum sapientiae ».49
Primatus tamen
huic sapientiae tributus non inducit Doctorem Angelicum ut duas alias
additicias formas sapientiae obliviscatur: formam nempe philosophicam,
quae fulcitur facultate qua intellectus, intra proprios limites, instruitur ad
res investigandas; et formam theologicam, quae ex Revelatione pendet et
fidei veritates scrutatur, ipsum Dei mysterium attingendo.
Intime persuasus
de eo quod « omne verum a quocumque dicatur a Spiritu Sancto est », 50
sanctus Thomas nulla adductus utilitate, veritatem dilexit. Quaesivit eam ubicumque
ea exprimi potuit, universalem eius indolem quam maxime illustrando.
Magisterium Ecclesiae in ipso vidit et aestimavit ardens veritatis studium;
doctrina illius, eo quod universalem, obiectivam et transcendentem veritatem
semper asseruit, attigit culmina « quibus attingendis impar humana
intelligentia est ». 51 Merito quidem ille appellari potest « apostolus
veritatis ». 52 Quoniam indubitanter ad veritatem animum attendebat,
revera obiectivum eius sensum agnoscere scivit. Eius vere est philosophia
essendi et non apparendi dumtaxat.
|