CAPUT V - DE RE PHILOSOPHICA MAGISTERII IUDICIA
Magisterii
prudens discretio uti veritati praestitum officium
49.
Suam ipsius philosophiam non exhibet Ecclesia, neque quamlibet praelegit
peculiarem philosophiam aliarum damno. 54 Recondita huius temperantiae
causa in eo reperitur quod philosophia, etiam cum necessitudinem instituit cum
theologia, secundum suam rationem suasque regulas agere debet; nullo modo
alioquin cavetur ut illa ad veritatem vergat et ad eam per cursum ratione
perpendendum tendat. Levis auxilii esset quaedam philosophia quae non
procederet ratione gubernante secundum sua ipsius principia peculiaresque
methodologias. Quod huius rei caput est, autonomiae radix, qua philosophia
fruitur, in eo invenitur quod ratio natura sua ad veritatem vergit ipsaque
praeterea ad eam consequendam necessaria habet instrumenta. Philosophia huius «
statuti constitutivi » sibi conscia facere non potest quin servet necessitates
quoque et perspicuitates veritatis revelatae proprias.
Historia tamen
demonstravit declinationes et errores in quos haud semel recentiore potissimum
aetate philosophicae opinationes inciderint. Munus non est Magisterii neque
officium opem ferre ad lacunas philosophicae cogitationis mancae implendas.
Eius est, contra, palam et strenue obsistere, cum philosophicae sententiae
dubiae periculum iniciunt ne revelatio recte intellegatur nec non cum falsae
factiosaeque effunduntur opiniones, quae graves errores disseminant,
exturbantes Dei populi simplicitatem et fidei sinceritatem.
50.
Ecclesiae ideo Magisterium, sub fidei lumine suum iudicium criticum de
philosophicis opinationibus ac sententiis, quae cum doctrina christiana
contendunt, ex auctoritate proferre potest ac debet. 55 Ad Magisterium
in primis pertinet iudicare quae praesumptiones philosophicae et consecutiones
veritati revelatae aversentur, pariterque postulata significare quae sub lumine
fidei a philosophia requiruntur. In philosophicae praeterea scientiae progressu
complures philosophantium scholae sunt ortae. Etiam plures hae disciplinae
Magisterium compellant ad iudicium officiose enuntiandum an primigenia
principia, quibus hae scholae nituntur, cum postulatis Dei verbi ac theologicae
cogitationis propriis componi possint necne.
Ecclesia quippe
demonstrare debet id quod fidei alienum oriri potest in quadam philosophica
disciplina. Complures namque philosophicae cogitationes, ut opiniones de Deo,
de homine, de eius libertate deque eius ethica agendi ratione, Ecclesiam recta
compellant, quandoquidem veritatem revelatam quam ipsa tuetur contingunt. Cum
hoc iudicium enuntiamus, nos Episcopi « testes veritatis » esse debemus in
diaconia sustinenda humili sed tenaci, quae singulis philosophis aestimanda
est, in commodum « rectae rationis », rationis videlicet quae de vero
congruenter cogitat.
51.
Hoc autem iudicium non quaedam infitiatio intellegi primo debet, proinde quasi
Magisterium auferre vel imminuere quaslibet actiones velit. Immo eius
cohortationes volunt in primis philosophicas vestigationes lacessere,
promovere, incitare. Philosophi ceterum primi necessitatem percipiunt se ipsos
iudicandi, errores, si qui sunt, corrigendi necnon nimis angustos fines
transgrediendi in quibus eorum philosophica cogitatio gignitur. Illud
praecipuum est considerandum, unam esse veritatem, quamvis eius significationes
historiae vestigia exhibeant atque, insuper, e ratione humana propter peccatum
sauciata et hebetata oriantur. Inde constat nullam historicam philosophiae
formam legitime sibi vindicare posse facultatem totam veritatem complectendi,
neque plene explanandi hominem, mundum, hominis necessitudinem cum Deo.
Hodiernis porro
temporibus, cum systemata, rationes, opinationes ac argumenta philosophica
saepe minutatissime digesta multiplicentur, magis magisque sub fidei lumine
acumen iudicii deposcitur. Quod iudicium est arduum, quia, si quidem iam est
laboriosum ingenitas ac non alienabiles facultates rationis agnoscere, finibus
constitutivis et historicis additis, multo incertius interdum erit iudicium
discernendi, in singulis philosophicis notionibus, id quod, sub fidei respectu,
validum et frugiferum exhibent, pro eo quod praebent falsum et periculosum.
Ecclesia utique scit thesauros sapientiae et scientiae in Christo abscondi (cfr
Col 2,3); quocirca operam dat ut philosophica inquisitio evolvatur, ne
via intercludatur, quae ad mysterium agnoscendum ducit.
52.
Recentioribus non modo temporibus Ecclesiae Magisterium suam mentem de
quibusdam philosophicis doctrinis patefecit. Ut quaedam supponamus exempla,
sufficit ut memorentur saeculorum decursu declarationes de opinionibus
quibusdam quae affirmabant animas praeexsistere, 56 itemque de variis
idolatriae esoterismique superstitiosi obnoxiis formis quae in astrologicis
enuntiationibus 57 continentur; ne obliviscamur scripta magis
systematica adversus averroismi Latini sententias, quae christianae fidei
aversantur.58
Si Magisterii
verbum crebrius a superiore inde saeculo exauditum est, id accidit quod illa
aetate non pauci catholici suum esse officium putarunt suam philosophiam
opponere opinionibus recentiorum philosophorum. Tunc autem Ecclesiae
Magisterium omnino coactum est ad vigilandum ne hae philosophicae doctrinae
vicissim in formas falsas et negatorias transgrederentur. Sunt idcirco censura
aequabiliter affecti hinc fideismus 59 et traditionalismus
radicalis,60 propter eorum diffidentiam naturalium rationis
facultatum, illinc rationalismus,61 et ontologismus,62
quandoquidem rationi naturali id tribuebant, quod solummodo fidei lumine
cognosci potest. Quae valida in his disceptationibus continebantur
Constitutione dogmantica Dei filius recepta sunt, qua primum Concilum
Oecumenicum quoddam, Vaticanum scilicet I, sollemniter inter Revelationem ac
fidem necessitudinem pertractavit. Doctrina quae in documento illo continetur
penitus et salubriter philosophicam complurium fidelium inquisitionem affecit
atque hodiernis quoque temporibus quiddam perstat praeceptivum ad quod tendere
debemus ad iustam congruentemque christianam hac de re inquisitionem
consequendam.
53.
Potius quam de singulis philosophorum sententiis, Magisterii effata de
necessitate cognitionis naturalis atque, ideo, novissime philosophicae pro fide
intellegenda tractaverunt. Concilium Vaticanum I, summatim referendo et
sollemniter doctrinam confirmando quam ordinarium in modum constanterque
fidelibus Magisterium pontificium ministravit, lucide edixit quam inseparabiles
sint simulque plane seiunctae naturalis Dei cognitio et Revelatio, ratio et
fides. Concilium ex praecipua postulatione sumpsit initium, quam ipsa Revelatio
praesumebat, Deum scilicet esse naturaliter cognosci posse, rerum omnium
principum et finem, 63 atque sollemni illa iam memorata enuntiatione
desiit: « Duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed obiecto
etiam distinctum ».64 Asseverare ideo contra omnes rationalismi species
oportebat fidei mysteria a philosophicis inventis separari, illaque haec
praecedere et transcendere; altera ex parte adversus proclivia ad fidem
blandimenta, necesse fuit ut veritatis unitas confirmaretur ideoque etiam
efficax emolumentum quod rationalis cognitio tribuere potest ac debet fidei
cognitioni: « Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen umquam inter
fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum idem Deus, qui mysteria
revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem
negare se ipsum non possit, nec verum vero umquam contradicere ».65
54.
Nostro quoque saeculo, Magisterium plus quam semel hanc rem agitavit, admonens
de rationalismi blanditiis. Hoc in prospectu Pii PP. X est consideranda opera,
qui animadvertit modernismi fundamentum illas esse philosophicas notiones, quae
phaenomenismum, agnosticismum et immanentismum redolebant.66 Neque
momentum pondusve obliviscendum catholicae detrectationis marxistarum
philosophiae atque communismi athei.67
Pius PP. XII
deinceps vocem suam intendit cum, in Litteris illis Encyclicis quarum titulus Humani
generis, de erratis sententiis moneret, quae cum evolutionismi,
exsistentialismi et historicismi opinionibus nectebantur. Idem Pontifex clarius
edixit placita haec non a theologis esse elucubrata ac prolata, sed « extra
ovile Christi » 68 originem traxisse; simul addidit tales errores non
simpliciter eiciendos, sed iudicio critico ponderandos: « Iamvero theologis ac
philosophis catholicis, quibus grave incumbit munus divinam humanamque
veritatem tuendi animisque inserendi hominum, has opinationes plus minusve e
recto itinere aberrantes neque ignorare neque neglegere licet. Quin immo ipsi
easdem opinationes perspectas habeant oportet, tum quia morbi non apte curantur
nisi rite praecogniti fuerint, tum quia nonnumquam in falsis ipsis commentis
aliquid veritatis latet, tum denique quia eadem animum provocant ad quasdam
veritates, sive philosophicas sive theologicas, sollertius perscrutandas ac perpendendas
».69
Postremo etiam
Congregatio pro Doctrina Fidei, peculiare suum explens officium pro universali
Romani Pontificis magisterio, 70 iterum de periculo monuit in quo
versari possunt quidam theologiae liberationis theologi sumendo sine iudicii
acumine principia et rationes a marxismo mutuata.71
Superioribus
igitur temporibus identidem ac diversimode de re philosophica iudicium
discernendi exercuit Magisterium. Quod autem Decessores Nostri recolendae
memoriae attulerunt magni pretii existimatur subsidium quod oblivione obruere
haudquaquam licet.
55.
Si hodiernas condiciones consideramus, animadvertimus pristinas restitui
quaestiones, easdemque proprietatibus novis. Non agitur tantum de quaestionibus
quae singulas personas coetusve complectuntur, sed de cogitationibus inter
homines serpentibus ita ut quodammodo in mentem communem iam convertantur.
Talis est, exempli gratia, radicalis de ratione diffidentia, quam recentes
multarum inquisitionum philosopharum explicationes ostendunt. Hac de re
compluribus ex partibus audita est vox de « interitu metaphysicae »: est
voluntas ut philosophia tenuioribus muneribus contenta sit, quae tantum
versetur in factis intepretandis vel in vestigationibus de quibusdam certis
argumentis humanae cognitionis vel eiusdem de structuris.
In ipsa theologia
quaedam praeteriti temporis iterum emergunt sollicitationes. In nonnullis huius
aetatis theologicis scholis, exempli gratia, quidam rationalismus progreditur,
praesertim cum placita, quae philosophice habentur valida, praeceptiva ad
theologicam inquisitionem agendam iudicantur. Id potissimum accidit cum
theologus, scientiae philosophicae expers, sine iudicio sententiis iam in
communem loquelam cultumque receptis, at satis rationali fundamento carentibus,
temperatur.72
Neque desunt qui
in fideismum periculose regrediantur, quippe qui rationalis cognitionis
philosophicaeque scientiae pondus ad fidem intellegendam, immo ad ipsam
facultatem possidendam in Deum credendi, non agnoscat. Hodie pervagata opinio
huius fideisticae propensionis est « bliblicismus », qui Sacrarum Litterarum
lectionem earumque explicationem unicum arbitratur veridicae congruentiae
caput. Sic evenit ut Dei verbum cum sola Sacra Scriptura aequetur, hoc modo
Ecclesiae doctrinam perimendo, quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II palam
confirmavit. Constitutio Dei Verbum postquam commonefecit simul in
Sacris Libris simul in Traditione 73 inesse Dei verbum, graviter
edicit: « Sacra Traditio et Sacra Scriptura unum verbi Dei sacrum depositum
constituunt Ecclesiae commissum, cui inhaerens tota plebs sancta cum Pastoribus
suis adunata, in doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et
orationibus iugiter perseverat (cfr Act 2,42) ».74 Non ad Sacram
Scripturam dumtaxat igitur sese refert Ecclesia. Etenim « suprema fidei eius
regula » 75 ex unitate oritur quam inter Sacram Traditionem, Sacram
Scripturam et Ecclesiae Magisterium posuit Spiritus, quae sic mutuo
implicantur, ut haec tria seiunctim nullo modo esse possint.76
Non est porro
subaestimandum periculum quod inest in proposito quodam Sacrae Scripturae
veritatem eruendi ex una tantum adhibita methodologia, necessitate neglecta
latioris exegesis, quae una cum tota Ecclesia ad textus plene intellegendos
accedere sinat. Quotquot in Sacrae Scripturae studium incumbunt prae se usque
ferre debent varias methodologias explanatorias in aliqua ipsas etiam inniti
opinatione philosophica: est illa acumine pensitanda antequam sacris scriptis
aptetur.
Aliae absconditi
fideismi formae agnosci possunt eo quod theologia speculativa parvi aestimatur
ac pariter philosophia classica despicatui habetur, ex cuius notionibus sive
fidei intellectus sive dogmaticae ipsae formulae verba exceperunt. Pius PP. XII,
felicis recordationis, de hac traditionis philosophicae oblivione necnon de
desertis translaticiis locutionibus monuit.77
56.
Aliquo modo, postremo, effatis omnia complectentibus et absolutis diffidunt, ii
potissimum qui arbitrantur ex consensu, non ex intellectu obiectivae realitati
obnoxio depromi veritatem. Certe illud intellegi potest, in mundo qui in multas
peculiaresque partes dispertitur, eum complexivum ultimumque vitae sensum
difficulter agnosci, quem translaticia philosophia quaesivit. Verumtamen sub
lumine fidei quae in Christo Iesu hunc ultimum sensum agnoscit, facere non
possumus quin philosophos, christianos vel non christianos, incitemus ut
rationis humanae facultati confidant neque metas in philosophandi arte nimis
mediocres prae se ferant. Huius iam ad finem vergentis millenni historica
lectio testatur hanc esse calcandam viam: oportet veritatis ultimae cupido
vestigationisque desiderium non amittantur, quae cum audacia novos cursus
detegendi coniunguntur. Fides ipsa rationem lacessit ad omnem secessionem
deserendam et ad omnia periclitanda, ut persequatur quae pulchra, bona veraque
sunt. Fides sic rationis fit certus atque suadens advocatus.
|