Ecclesia
philosophiae studiosa
57.
Magisterium, utcumque, in erroribus notandis doctrinisque philosophorum
aberrantibus non se continuit. Pari cura praecipua principia ad germanam
philosophicae cogitationis renovationem assequendam confirmavit, definita
demonstrando etiam curricula, quae sunt tenenda. Hac in re, Leo PP. XIII,
Litteris suis encyclicis Æterni Patris, vere historicae significationis
fecit illam pro Ecclesiae vita progressionem. Id scriptum ad hoc usque tempus
unum exstat documentum pontificium illius gradus, quod philosophiae totum
dicatur. Concilii Vaticani I eximius ille Pontifex doctrinam de necessitudine
inter fidem et rationem repetiit atque amplificavit, idemque philosophicas
cogitationes fidei ac theologicae scientiae summo esse auxilio
demonstravit.78 Uno plus post saeculo complura illius scripti indicia
sive re sive paedagogico usu nihil amiserunt utilitatis; primum ex omnibus est
id quod ad incomparabilem sancti Thomae philosophiae praestantiam spectat.
Doctoris Angelici doctrina restituta Leoni PP. XIII optima videbatur semita ad
illum philosophiae usum recuperandum, quem postulabat fides. Sanctus Thoma —
scripsit ille — « rationem, ut par est, a fide apprime distinguens, utramque
tamen amice consocians, utriusque tum iura conservavit, tum dignitati consuluit
».79
58.
Quae feliciter consecuta sit haec Pontificis invitatio omnes noverunt. Sancti
Thomae de doctrina inquisitiones nec non aliorum scholasticorum auctorum novum
impetum habuerunt. Historica studia valde excitata sunt et hanc ob rem
mediaevalium philosophorum iterum sunt repertae divitiae, quae tunc temporis
fere ignorabantur, atque novae Thomisticae scholae ortae sunt. Historica
adhibita methodologia, sancti Thomae operum cognitio admodum progressa est
atque innumeri fuerunt vestigatores qui animose in rerum philosophicarum
theologicarumque disputationes illius aetatis thomisticam traditionem
induxerunt. Catholici theologi huius saeculi auctoritate praestantiores, quorum
cogitationibus et vestigationibus multum debet Concilium Oecumenicum Vaticanum
II, huius renovationis philosophiae Thomisticae filii sunt. Ecclesia, saeculo
vertente XX, valida philosophorum turma uti sic potuit, qui Angelici Doctoris
in schola sunt instituti.
59.
Thomistica utcumque et neothomistica renovatio, philosophicae repetitae
cogitationis in cultura christianae indolis non fuit solum signum. Iam antea,
atque una cum Leoniana invitatione, non pauci catholici philosophi exstiterant,
qui recentioribus philosophantium cogitationibus innitentes, propria utentes
methodologia, magnae auctoritatis duraturique momenti opera philosophica
ediderant. Fuerunt qui sic altas summas composuerunt ut nihil ab his esset
invidendum maximis idealismi commentis; alii porro ad fidem nova ratione
tractandam, lumine praefulgente renovati intellectus conscientiae moralis,
epistemologica fundamenta iecerunt; alii quandam induxerunt philosophiam quae,
ab immanentia vestiganda sumpto initio, ad transcendentiam aditum reseravit;
alii tandem in phaenomenologicae provinciam methodologiae fidei postulata
inserere contenderunt. Diversis denique rationibus formae philosophicarum
cogitationum sunt effectae, quae praeclaram christianae doctrinae traditionem
in fidei rationisque unitate vitalem servaverunt.
60.
Concilium Oecumenicum Vaticanum II autem pro parte sua de philosophia
locupletissimam ac fertilissimam exhibet doctrinam. Oblivisci non possumus, his
potissimum consideratis Litteris Encyclicis, Constitutionis Gaudium et spes integrum
quoddam caput anthropologiae biblicae esse quasi compendium, idemque exstare
pro philosophia quoque consilii fontem. Illis in paginis de humanae personae
valore agitur, quae ad imaginem Dei creata est, eius dignitatis et praestantiae
prae ceteris creaturis ratio affertur atque eius rationis transcendens facultas
ostenditur.80 Atheismi quoque quaestionem Gaudium et spes considerat
et illius philosophicae opinationis errorum apposite afferuntur causae, non
alienabili praesertim personae spectata dignitate ac libertate.81
Procul dubio altam philosophicam significationem habent illarum paginarum
sententiae, quas Nos in Nostras primas Litteras Encyclicas Redemptor hominis
rettulimus, quaeque veluti firmum quoddam constituunt ad quod Nostra
doctrina costanter convertitur: « Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati
mysterium hominis vere clarescit. Adam enim, primus homo, erat figura futuri (Rom
5,14), scilicet Christi Domini. Christus, novissimus Adam, in ipsa
revelatione mysterii Patris eiusque anoris, hominem ipsi homini plene
manifestat eidemque altissimam eius vocationem patefacit ».82
Concilium de
philosophia quoque discenda tractavit, cui ad sacerdotium candidati operam dare
debent; quae cohortationes in universum sunt ad christianam totam institutionem
convertendae. Affirmat enim Concilium: « Philosophicae disciplinae ita
tradantur ut alumni imprimis ad solidam et cohaerentem hominis, mundi et Dei
cognitionem acquirendam manuducantur, innixi patrimonio philosophico perenniter
valido, ratione quoque habita philosophicarum investigationum progredientis
aetatis ».83
Haec praecepta
etiam atque etiam sunt confirmata nec non in aliis Magisterii documentis
explicata, ut solida philosophica institutio praestetur, iis praesertim qui ad
theologicas disciplinas se comparant. Ipsi autem saepenumero huius
institutionis pondus ostentavimus iis qui, in pastorali vita, aliquando cum
hodierni mundi necessitatibus contendere et causas aliquorum morum intellegere
debebunt, prompta responsa daturi.84
61.
Si quidem compluribus temporibus necesse habuimus hanc questionem iterum
attingere, cogitationum Doctoris Angelici vim confirmavimus atque ut eius
philosophia comprehenderetur institimus, id ex eo ortum est quod Magisterii
praescripta haud semper optanda animi promptitudine servata sunt. In catholicis
scholis multis, annis post Concilium Oecumenicum Vaticanum II finitum, huius
rei quaedam visa est hebetatio propterea quod minoris aestimata est non modo
philosophia scholastica, verum etiam in universum tota philosophica disciplina.
Mirantes ac dolentes animadvertimus haud paucos theologos esse participes huius
neglegentiae philosophicae disciplinae.
Diversae
numerantur rationes quae alienae huic voluntati subsunt. Diffidentia de ratione
apprime est referenda, quam huius aetatis philosophia magnam partem ostendit,
quippe quae metaphysicam de ultimis hominis quaestionibus inquisitionem late
deserat, ut proprium studium in peculiaria regionaliaque negotia convertatur,
quae nonnumquam mere sunt formalia. Huic rei praeterea accedit erratum iudicium
quod circa praesertim « scientias humanas » exstitit. Concilium Oecumenicum
Vaticanum II saepe probandum pondus scientificae inquisitionis confirmavit, ut
hominis mysterium altius intellegeretur.85 Si quidem theologi ad has
scientias cognoscendas easdemque recte in suis inquisitionibus adhibendas
invitantur, id tamen intellegi non debet ipsis implicite dari potestatem
philosophiam segregandi vel amovendi in pastorali institutione ac « fidei
praeparatione ». Oblivisci denique non potest in fidei inculturationem
reciperatum studium. Vita praesertim novensilium Ecclesiarum effecit ut, una
cum praeclaris cogitationis formis, intellegeretur compluras inesse popularis
sapientiae manifestationes, quae verum patrimonum culturae et traditionum
constituunt. Harum tamen consuetudinum inquisitio una cum philosophiae
vestigatione procedere debet. Haec ipsa sinet ut probanda popularis sapientiae
lineamenta exsistant, dum necessario illa cum Evangelio enuntiando coniungit.86
62.
Firmiter confirmare placet philosophiae disciplinam praecipuum habere momentum
quod abstrahi non potest in studiorum theologicorum ratione et in alumnorum apud
Seminaria institutione. Haud igitur inconsiderate studiorum theologicorum curriculum
antecedat temporis quoddam spatium, quo peculiare philosophiae ediscendae
praevideatur opus. Electio haec, quam Concilium Lateranense V confirmavit,
87 in experientia radices agit quam Media Aetas est adepta, cum
convenientia inter philosophicam et theologicam disciplinam conspicuum obtinuit
locum et momentum. Haec studiorum ratio affecit, iuvit et curavit, quamvis
oblique, maximam partem promotionis recentioris philosophiae. Conspicuum
exemplum exhibet beneficium, quod contulerunt Francisci Suarez Disputationes
metaphysicae, quae etiam in Studiorum Universitatibus Germaniae Luteranis
reperiebantur. Haec autem methologia relicta sive in sacerdotali institutione sive
in theologica inquisitione grave detrimentum attulit. Conspiciatur, exempli
gratia, cogitationis et hodiernae culturae indiligentia, quae effecit ut omnes
dialogi formae tollerentur vel omnes philosophiae sine iudicio susciperentur.
Magna Nos tenet
spes has difficultates sublatum iri, prudenti intercedente philosophica et
theologica institutione, quae numquam in Ecclesia desinere debet.
63.
Has propter rationes, Nobis visum est instantem esse rem, his Nostris Litteris
Encyclicis, acre studium confirmare, quod philosophiae tribuit Ecclesia; immo
artam coniunctionem, qua theologicum opus et philosophica inquisitio
nenctuntur. Inde Magisterii officium oritur philosophicam scientiam discernendi
et concitandi, quae fidei minime aversetur. Nostrum est quaedam principia et
indicia exhibere, quae necessaria arbitramur, ut ordinata necessitudo et
efficax inter theologiam et philosophiam instituatur. Eorum sub lumine clarius
iudicari poterit an qualemve necessitudinem cum diversis philosophicis scholis
opinationibusque instituere debeat theologia, quas hodiernus mundus exhibet.
|