Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Fides et ratio

IntraText CT - Text

  • CAPUT VI - MUTUA INTER THEOLOGIAM ET PHILOSOPHIAM ACTIO
    • Fidei scientia atque philosophicae rationis postulata
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI - MUTUA INTER THEOLOGIAM ET PHILOSOPHIAM ACTIO

Fidei scientia atque philosophicae rationis postulata

64. Dei verbum singulis hominibus omni tempore et in omnibus terrarum orbis locis destinatur; et homo est naturaliter philosophus. Theologia autem, quatenus repercussa et scientifica elaboratio intellectus huius verbi sub fidei lumine, seu quasdam suas propter rationes seu ad peculiaria munia obeunda facere non potest quin necessitudinem cum philosophicis scholis instituat, quae reapse annorum decursu invaluerunt. Peculiaribus methodologiis theologis haud significatis, quod quidem ad Magisterium non pertinet, quaedam munia theologiae propria memorare potius volumus, in quibus ad philosophicas cogitationes ipsam propter naturam revelati Verbi est decurrendum.

65. Theologia veluti scientia fidei ordinatur duobus statutis principiis methodologicis, quae sunt: auditus fidei et intellectus fidei. Altero principio ipsa Revelationis depositum obtinet, quemadmodum id pedetemptim collustraverunt Sacra Traditio, Sacrae Litterae et vivum Ecclesiae Magisterium.88 Altero, theologia cogitationis postulatis respondere vult per speculativam ratiocinationem.

De congrua auditus fidei comparatione, philosophia theologiae suam peculiarem affert opem cum cognitionis personalisque communicationis structuram considerat atque nominatim varias species et officia loquelae. Aequum pariter est pondus quod confert philosophia ut ecclesialis Traditio, Magisterii effata nec non eximiorum theologiae magistrorum sententiae aptius intellegantur: hi enim mentem suam patefaciunt saepe per cogitata formasque cogitationis, quae a certa quadam philosophica traditione mutuo suscipiuntur. Hac in re theologus rogatur ut non modo significet notiones vocabulaque, quibus Ecclesia cogitat suamque docrinam definit, verum etiam ut penitus philosophicas opinationes intellegat quae forte tam notiones quam nomina affecerint, ut ad rectas congruasque significationes perveniatur.

66. Si vero intellectus fidei ponderatur, animadvertendum est apprime divinam Veritatem « propositam nobis in Scripturis Sacris secundum doctrinam Ecclesiae intellectis » 89 propria fruere intellegibilitate tam logice congruenti ut proponatur veluti germana sapientia. Intellectus fidei hanc veritatem clarius recludit, non modo logicas intellectivasque structuras percipiens enuntiationum quibus Ecclesiae doctrina componitur, verum etiam, et in primis, salutis sensum extollens quam tales enuntiationes pro singulis et pro humanitate continent. Per has nimirum enuntiationes simul sumptas fidelis ad salutis historiam cognoscendam pervenit, cuius fastigium in persona Christi eiusdemque paschali mysterio reperitur. Fidei assentiendo fit ipse huius mysterii particeps.

Theologia dogmatica, ex parte sua, facultatem possidere debet adipiscendi universalem sensum mysterii Dei Unius et Trini atque oeconomiae salutis simul per rationem narrationis, simul, potissimum per formam ratiocinationis. Id efficere debet, profecto, intellectivis adhibitis notionibus quae critico iudicio effinguntur cum omnibus communicabili. Etenim absque philosophiae adiumento res theologicae illustrari non possunt, quales exempli gratia, sermo de Deo, personales intra Trinitatem relationes, actio Dei in mundo creantis, necessitudo inter Deum et hominem, Christi identitas qui est verus Deus et verus homo. Idem in diversis theologiae moralis argumentis viget, ubi quaedam notiones immediate usurpantur, veluti lex moralis, conscientia, libertas, personalis responsalitas, culpa, et similia, quae ad philosophicae ethicae rationem definiuntur.

Necesse est ideo ut fidelis ratio naturalem habeat, veram congruentemque cognitionem de rebus creatis, de mundo et de homine, quas res etiam revelatio divina tractat; magis etiam, ipsa facultatem habere debet moderandi hanc cognitionem per modum intellectionis et argumentationis. Quapropter theologia dogmatica speculativa praesumit et complectitur philosophiam hominis, mundi atque, altius, ipsius « esse », quae quidem in obiectiva veritate innititur.

67. Theologia fundamentalis, suam propter disciplinae indolem quae officium sustinet rationem fidei reddendi (cfr 1 Pt 3,15), munus in se recipere debebit comprobandi et enodandi necessitudinem inter fidem et philosophicam scientiam. Concilium iam Vaticanum I, doctrinam resumens Pauli (cfr Rom 1,19-20), in id iam animos converterat, quasdam scilicet exstare veritates quae naturaliter, ideoque phlosophice, cognosci possunt. Earum cognitio necessario anteponitur ad Dei revelationem suscipiendam. In revelatione eiusque credibilitate vestiganda una cum consentaneo fidei actu, theologia fundamentalis demonstrare debet, sub cognitionis per fidem lumine, quasdam eminere veritates, quas iam ratio suo in autonomo vestigationis itinere percipit. Iisdem plenitudinis sensum tribuit Revelatio, dum eas ad divitias dirigit mysterii revelati, in quo ultimum finem reperiunt. Cogitetur, exempli gratia, de naturali Dei cognitione, de facultate divinam revelationem ab aliis phaenomenis secernendi vel de eius credibilitate agnoscenda, de humana loquela habili, facta ad loquendum significanti veroque modo de illis etiam rebus, quae humanam experientiam praegrediuntur. Omnibus ex his veritatibus mens ducitur ad exsistentiam agnoscendam cuiusdam viae quae est fidei reapse praeparatoria, quae in revelationem accipiendam recidere potest, propriis principiis propriaque autononia haud declinatis.90

Simili modo theologia fundamentalis intimam convenientiam ostendere debebit inter fidem eiusque praecipuam necessitatem sese explicandi per rationem, quae maxima cum libertate consentire potest. Fides poterit hoc modo « iter plene demonstrare rationi illi, quae sincere veritatem requirit. Sic fides, Dei donum, quamvis ratione haudquaquam innitatur, nullo pacto ea carere potest; similiter exstat necessitas, ut ratio ex fide vim sumat, novosque fines consequatur, ad quos sola pervenire non potest ».91

68. Theologia moralis fortasse etiam maiore indiget philosophiae auxilio. In Novo Foedere enim humana vita multo minus temperatur quam in Vetere Testamento. Vita in Spiritu fideles ducit ad libertatem responsalitatemque quae ipsam Legem transgrediuntur. Evangelium utcumque et apostolica scripta sive universalia christiane agendi principia ministrant sive doctrinam praeceptaque singularia. Ut eadem peculiaribus vitae individualis et socialis condicionibus accommodentur, oportet Christianus suam conscientiam funditus obstringere possit suique ratiocinii vim. Aliis verbis, id requirit ut theologia moralis recto philosophico prospectu utatur sive quod ad naturam humanam societatemque spectat sive quod ad ethicae deliberationis principia universalia.

69. Quispiam fortasse obiciat in praesenti condicione theologo esse deveniendum ut opem recipiat, potius quam a philosophia, ab aliis humanae scientiae formis quae sunt historia ac potissimum scientiae, quarum omnes homines singulares mirantur recentiores progressus. Alii autem, post auctum de necessitudine inter fidem et culturam sensum, affirmant theologiam esse convertendam potius ad translaticias sapientias quam ad philosophiam quae ex Graecia orta est quaeque Eurocentrica dicitur. Alii denique, initium ex falsa culturarum pluralismi opinatione sumentes, universale plane respuunt patrimonii philosophici bonum, quod recepit Ecclesia.

Hae aestimationes, quae ceterum in conciliari doctrina reperiuntur, 92 aliquam veritatem prae se ferunt. Eo quod ratio fit ad scientias, quae ratio compluribus in casibus utilis est quandoquidem pleniorem de obiecto vestigando cognitionem praebet, necessaria tamen non est obliviscenda pars quam agit cogitatio proprie philosophica, critica et in universalem rem vergens, quae ceterum a feraci culturarum permutatione requiritur. Illud proprie confirmare cupimus in uno certoque casu non esse consistendum, princeps munus neglegendo, ostendendi videlicet universalem indolem obiecti fidei. Hoc praeterea non est obliviscendum: quod philosophica cogitatio peculiariter confert, intellegere sinit tum in diversis vitae opinationibus tum in culturis, « non quid homines senserint, sed qualiter se habeat veritas rerum ». 93 Non variae hominum opiniones, sed veritas dumtaxat theologiae opitulari potest.

70. Peculiariter autem est ponderandum argumentum, quod convenientiam tangit inter culturas, etiamsi necessario de ea re penitus non edisseratur, propter implicationes quae inde sive in re philosophica sive in re theologica oriuntur. Quod Ecclesia convenit culturas et cum iisdem contendit, id usque ab Evangelii praedicati initio experta est Ecclesia. Christi praeceptum discipulis datum lustrandi omnia loca, « usque ad ultimum terrae » (Act 1,8), ut ab Eo revelata Veritas transmitteretur, copiam communitati christianae dedit probandi continuo nuntii universalitatem atque impedimenta ex culturarum diversitate inducta. Locus epistulae sancti Pauli ad Ephesios efficacem opem fert, ut intellegatur quemadmodum primaeva christiana communitas hoc negotium egerit. Apostolus scribit: « Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit » (2,13-14).

Eiusmodi scripto ob oculos habito, nostra cogitatio latius panditur et mutationem attingit quae facta est postquam Gentiles ad fidem pervenerunt. Pro divitiis salutis, quam Christus attulit, decidunt impedimenta quae varias culturas dissociant. Dei repromissio in Christo fit nunc donatio universalis: non amplius circumscripta cuiusdam populi proprietatibus, eius sermone et moribus, sed cunctis destinatur ut patrimonium ex quo quisque haurire libere potest. Locis ex diversis ac consuetudinibus omnes in Christo ad unitatem participandam familiae filiorum Dei vocantur. Christus ipse sinit ut duo populi « unum » sint. Qui erant « longinqui », novitatis beneficio quam paschale mysterium attulit « proximi » fiunt. Iesus divisionis parietes diruit et peculiari consummatoque modo per participationem sui mysterii unitatem efficit. Haec unitas tam est alta ut cum sancto Paolo effari possit Ecclesia: « Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei » (Eph 2,19).

Hac tam simplici enuntiatione luculenta veritas significatur: fidei concursus cum diversis culturis reapse effecit novam rem. Culturae, cum altius radices in natura humana agunt, testimonium secum ferunt illius apertionis ad universalitatem et transcendentiam quae propria est hominis. Ipsae ideo exhibent diversas ad veritatem accessiones, quae perutiles sunt homini, cui valores praebent qui magis magisque humanam reddere valent eius exsistentiam.94 Eo quod culturae antiquarum consuetudinum repetunt valores, ipsae secum feruntetiamsi implicite, sed hanc propter rationem haud minus vereindicium, quod remittit ad Deum in natura sese manifestantem, sicut antea demonstratum est cum de sapientialibus scriptis et de sancti Pauli doctrina sermo factus est.

71. Culturae, quippe quae cum hominibus eorumque historia arte coniungantur, eosdem communicant cursus ad quos humanum tempus manifestatur. Immutationes ideo progressionesque recensentur, inductae a congressionibus quas homines inter se convenientes effecerunt quasque mutuae communicationes eorum vitae exemplarium pepererunt. Culturae aluntur bonorum communicatione, earumque vis vitalis ac diuturnitas pendent ex facultate patendi novitatibus suscipiendis. Quomodo hi motus explicantur? Quisque homo in quadam cultura illigatur, ex ea pendet, eandemque magnopere afficit. Ipse est simul filius perinde ac pater culturae in qua defigitur. In omnibus vitae significationibus, is aliquid secum comportat quod eum inter creaturas denotat: id est, duratura ad mysterium apertio eiusque inexplebile cognitionis desiderium. Quapropter unaquaeque cultura habet in se et patefacit inustam intentionem in aliquam consummationem. Itaque dici potest culturam habere in se facultatem suscipiendi divinam revelationem.

Ratio ipsa, secundum quam Christiani suam fidem experiuntur, cultura imbuitur illius loci qui proximus est et efficit vicissim ut eiusdem natura procedente tempore effingatur. Unicuique culturae Christiani immutabilem Dei veritatem praebent, quam Ipse in populi historia et cultura revelavit. Saeculorum sic decursu ille repetitur eventus cuius testes fuerunt peregrini qui die illo Pentecostes Hierosolymis adstabant. Cum Apostolos audivissent, rogaverunt: « Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus? Parthi et Medi et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani, Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei » (Act 2,7-11). Evangelium diversis in culturis enuntiatum, dum a singulis quibus destinatur fidei adhaesionem requirit, non impedit quominus ii suam culturalem proprietatem retineant. Id nullam discretionem gignit, quandoquidem baptizatorum populus illa universalitate distinguitur, quae omnes humanos cultus recipit, progressum iuvando illius rei quae in ea implicatur, ad plenam in veritate explicationem consequendam.

Quapropter id quod est cultura numquam fieri potest iudicandi norma, minus ac minus norma veritatis novissima pro Dei revelatione. Huic illive culturae non aversatur Evangelium, proinde quasi, eam conveniens, id quod ad eam pertinet eripere velit eandemque cogat extrarias formas et alienas sumere. Nuntius contra, quem in mundum atque in culturas defert fidelis, vera est liberationis forma ab omni perturbatione a peccato effecta, itemque est vocatio ad plenam veritatem. Hac in conspiratione, non modo culturae nulla re exuuntur, sed concitantur potius ut sese ad veritatem evangelicam aperiant, unde incitamenta ad alios progressus assequendos nanciscantur.

72. Eo quod evangelizationis missio suo in cursu philosophiam Graecam primam convenit, id haudquaquam significat ceteros aditus excludi. Hodie, quotiescumque Evangelium culturae ambitus attingit ad quos christiana doctrina antea non accessit, nova exsurgunt inculturationis opera. Eaedem fere quaestiones, quas primaeva aetate enodare debuit Ecclesia, hodiernis hominibus afferuntur.

Cogitationes Nostrae sua sponte ad orientales plagas convertuntur, quae perantiquis pietatis philosophiaeque traditionibus locupletantur. Inter eas India conspicuum obtinet locum. Grandis spiritalis impetus Indianam impellit mentem ad eam experientiam adipiscendam, quae, temporis spatiique impedimentis animo expedito, absolutum bonum attingat. In huius liberationis exquirendae processu, praecipuae metaphysicae scholae ponuntur.

Huius temporis Christianorum est, praesertim Indianorum, locupleti ex eiusmodi patrimonio elementa illa depromere quae cum illorum fide coniungi possunt, ita ut christiana doctrina ditior fiat. Hac in discretione agenda, quae ex conciliari Declaratione Nostrae aetate sumit consilium, quasdam iudicandi normas ii ob oculos habebunt. Prima norma est humani spiritus universalitas cuius postulata in diversissimis culturis eadem reperiuntur. Altera, quae ex prima oritur, haec est: cum Ecclesia maioris momenti convenit culturas antea haud attactas, id, quod per inculturationem Graecae et Latinae disciplinae adepta est, posthabere non potest. Talis si repudiaretur hereditas, providum Dei consilium oppugnaretur, qui per temporis historiaeque semitam suam ducit Ecclesiam. Haec, ceteroqui, iudicandi lex propria est Ecclesiae omnium aetatum, etiam subsequentis, quae se persentiet divitem factam iis ex rebus quas adepta erit per orientalium culturarum hodiernum accessum, et in hac hereditate nova indicia reperiet, ut frugifer instituatur dialogus cum culturis illis, quas humanitas iuvabit ut prosperent in suo ad futuram aetatem itinere. Tertio, cavebitur ne legitima proprietatis singularitatisque Indianae philosophiae expostulatio cum sententia illa confundetur, culturalem scilicet traditionem sua in diversitate concludi debere eamque per dissidentiam cum ceteris traditionibus emergere, quod quidem naturae humani spiritus ipsi est contrarium.

Quod de India dictum est, adscribitur patrimonio praestantium culturarum Sinensium et Iaponensium aliarumque Asiae Nationum itemque refertur thesauro culturarum Africae translaticiarum, quae verbis potissimum sunt transmissae.

73. His rebus consideratis, necessitudo quae inter theologiam et philosophiam opportune institui debet notam habebit cuiusdam circularis progressionis. Theologiae initium atque primigenius fons est Dei verbum in historia revelatum, dum ultimum propositum necessario erit ipsius intellectio quae sensim est perspecta succedentibus aetatibus. Quandoquidem autem Dei verbum est Veritas (cfr Io 17,17), fieri non potest quin ad eiusdem aptiorem intellectum opem conferat humanae veritatis inquisitio, philosophans scilicet mens, quae suis servatis legibus explicatur. Non agitur de hac vel illa notione vel parte cuiusdam systematis philosophici in theologico sermone simpliciter adhibenda; decretorium est quod fidelis ratio suae cogitationis facultatem exerceat ad verum reperiendum quendam intra motum, qui, initium ex Dei verbo sumens, consequi conatur pleniorem eiusdem comprehensionem. Omnino porro liquet, agendo has intra duas resDei verbum scilicet altioremque eius cognitionemrationem paene percipi et quodammodo gubernari, ut semitas illas vitet quae extra Veritatem revelatam eandem perducant ac, tandem, simpliciter extra ipsam veritatem; immo ea incitatur ad explorandas semitas, quas sola ne suspicatur quidem se illas decurrere posse. Hoc ex circulari motu cum Dei verbo philosophia locupletior evadit, quia novos et inexspectatos attingit fines.

74. Ubertatis comprobatio huius necessitudinis exhibetur personalibus eventibus clarorum theologorum christianorum, qui ut philosophi etiam eximii enituerunt, qui scripta sic altae speculativae praestantiae reliquerunt, ut iure antiquae philosophiae aequarentur doctoribus. Id tum de Ecclesiae Patribus dici potest, inter quos saltem sanctus Gregorius Nazianzenus atque sanctus Augustinus annumerantur, tum de Doctoribus mediaevalibus, inter quos trias illa elucet quam constituunt sancti Anselmus, Bonaventura et Thomas Aquinas. Fecunda illa philosophiae verbique Dei consociatio etiam ex magnanima emergit investigatione a recentioribus doctis provecta, in quibus memorare placet ex orbe occidentali homines veluti Ioannem Henricum Newman, Antonium Rosmini, Iacobum Maritain, Stephanum Gilson, Edith Stein simulque ex orientali orbe studiosos ut Vladimirum S. Solov'ev, Paulum A. Florenskij, Petrum K. Caadaev, Vladimirum N. Lossky. Uti paret, hi cum memorantur auctores, quibuscum alia pariter proferri possunt nomina, non omnem eorum doctrinae aestimationem prodere cupimus, verum exempla quaedam praestantiora illius efferre itineris investigationum philosophicarum ad quod beneficia singularia comparatio attulit cum fidei doctrinis. De hoc autem non est ambigendum: horum doctorum spiritalis itineris contemplatio non poterit quin progredienti veritatis inquisitioni proficiat atque usui consectariorum in hominum utilitatem. Sperari oportet hanc eximiam philosophicam-theologicam traditionem nunc et futuro de tempore suos successores necnon pro Ecclesiae humanitatisque bono cultores esse inventuram.




88 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 10.



89 S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae II-II, 5, 3 ad 2.



90 « Eo quod condiciones perquiruntur in quibus homo per se ipse praecipuas quaestiones de vitae sensu, de fine ad eam tribuendo atque de ea re quae post mortem erit, interrogat, id pro theologia fundamentali constituit necessarium exordium, ut hodiernis quoque temporibus fides plene iter ipsi rationi ostendat, quae sincere veritatem requirit ». Ioannes Paulus PP. II, Lettera ai partecipanti al Congresso internazionale di Teologia Fondamentale a 125 anni dalla « Dei Filius » (30 Septembris 1995), 4: L'Osservatore Romano (3 Octobris 1995), p. 8.



91 Ibid.



92 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 15; Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 22.



93 S. Thomas Aquinas, De Caelo, 1, 22.



94 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 53-59.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License