De diversis
philosophiae statibus
75.
Quemadmodum patet ex historia necessitudinum inter fidem et philosophiam sicut
supra paucis dictum est, diversi philosophiae status prae fide christiana
distingui possunt. Primus status philosophiam a Revelatione evangelica
penitus distractam complectitur: philosophiae est condicio quae aetatibus
illis ante Redemptorem natum historice exstitit atque post Eum in regionibus
nondum ab Evangelio contactis. Hac in condicione philosophia legitime affectat
se sui iuris esse inceptum, quae videlicet secundum suas ipsius leges
agit, quae suis unis viribus innititur. Quamvis de gravibus limationibus
conscii simus, quae ingenitae humanae debilitati adscribuntur, haec affectatio
est sustentanda et roboranda. Philosophicum namque studium, prout ad veritatem
intra naturalem provinciam perquirendam tendit, saltem implicite rei
supernaturali patens est.
Immo magis: etiam
cum theologicus ipse sermo philosophicis notionibus et argumentationibus
utitur, cogitationis rectae autonomiae necessitas est servanda. Etenim
argumentatio, quae secundum strictas normas rationales evolvitur, effecta
quaedam universaliter valida consequitur et praestat. Etiam hic viget
principium, secundum quod gratia non destruit, sed perficit naturam: fidei
assensus, qui tum intellectum tum voluntatem obstringit, liberum arbitrium
cuiusque fidelis rem revelatam suscipientis haud dissolvit sed perficit.
Ex hoc congruo
postulato penitus opinio illa digreditur sic dictae philosophiae « seiunctae »,
quam complures philosophi recentiores persequuntur. Potius quam ut aequam
philosophandi autonomiam affirmet, ipsa sibi arrogat ius quidlibet sua in
provincia excogitandi, quod quidem, ut patet, illegitimum est: veritatis
adiumenta respuere, quae ex divina revelatione oriuntur, idem est ac aditum
intercludere ad altiorem veritatem cognoscendam, ipsius philosophiae detrimento
contingente.
76.
Alter philosophiae status locutione philosophiae christianae a multis
designatur. Haec appellatio legitima est, dummodo ipsa in ambiguum ne
detrahatur: id enim non significat Ecclesiam philosophiam publicam suam habere,
quandoquidem fides qua talis non est philosophia. Hac locutione ars designatur
christiane philosophandi, meditatio scilicet philosophica quae vitaliter cum
fide coniungitur. Non agitur ideo simpliciter de philosophia quadam a
christianis philosophis confecta, qui suis in inquisitionibus aliquid contra
fidem dicere noluerunt. Cum de philosophia christiana sermo fit, omnes
comprehendi debent praestantes illi progressus philosophicae disciplinae, qui
numquam contigissent nisi opem directe vel oblique christiana fides attulisset.
Duae ergo sunt
christianae philosophiae species, quarum altera est subiectiva, secundum quam
fides purificat rationem. Ut theologalis virtus, ipsa rationem a nimia
confidentia exsolvit, ad quam illecebram facile philosophi inclinant. Iam
sanctus Paulus Ecclesiaeque Patres, atque nobis proximi philosophi veluti
Pascal et Kierkegaard, censura quadam id notarunt. Humiliter animum colligit
philosophus ut quasdam quaestiones tractet, quas difficulter explicare valet
haud consideratis Revelationis elementis. Puta, exempli gratia, mali dolorisque
quaestiones, personalem Dei identitatem atque interrogationem de vitae sensu
vel, strictius, quaestionem metaphysicam radicalem: « Cur est aliquid? ».
Pars exinde adest
obiectiva, quae ad ipsam materiam spectat: lucide quasdam exhibet veritates
Revelatio, quas tametsi attingere potest ratio, nunquam tamen easdem
repperisset si suis unis viribus innixa esset. Hoc in rerum prospectu
quaestiones ponuntur, veluti notio Dei personalis, liberi et creatoris, quae ad
philosophicae cogitationis progressum tantum pondus habuit, potissimum quod
spectat ad philosophiam respicientem « esse ». Ad hanc provinciam ipsa peccati
realitas quoque pertinet, quemadmodum ipsa fidei lumine manifestatur, quae
quidem operam dat ut quaestio de malo congruenti ratione philosophice ponatur.
Persona quoque, quae veluti spiritale quiddam consideratur, est peculiaris
fidei proprietas: dignitatis christianus nuntius, aequalitatis ac libertatis
hominum procul dubio vim habuit in philosophica cogitata, quae recentiores
philosophi pepererunt. Ad propiora tempora accedentes, id memorare debemus quod
agnitum est momentum quod induit etiam pro philosophia historicus eventus,
christianae Revelationis culmen. Non casu ille cuiusdam historiae philosophiae
factus est cardo, qui veluti novum veritatis humanae inquisitionis caput
exhibetur.
Inter obiectiva
philosophiae christianae elementa necessitas quoque adnumeratur perquirendi
rationalitatem nonnullarum veritatum, quae in Sacris Scripturis significantur,
veluti supernaturalis vocationis hominis possibilitas atque peccatum ipsum
originale. Haec munia rationem lacessunt ad agnoscendum quiddam inibi inesse
veri rationalisque, longe multumque ultra illos angustos fines quibus ipsa se
conclusura erat. Argumenta haec reddunt re rationis provinciam laxiorem.
Has agitantes
rationes, philosophi haud facti sunt theologi, propterea quod fidei veritatem
intellegere et collustrare non studuerunt sumpto initio a Revelatione. Sua in
ipsorum provincia, via meraque ratione sua usi agere perrexerunt, sed suam
inquisitionem ad novos veri ambitus explicaverunt. Asseverare licet quod sine
hac Dei verbi acri opera, philosophiae recentioris ac recentissimae magna pars
haud exsisteret. Res suum praecipuum habet momentum, quamvis christianam
orthodoxiam a compluribus novissimorum horum saeculorum philosophis deseri
observetur.
77.
Alius philosophiae significans status habetur cum ipsa theologia ad
philosophiam provocat. Theologia reapse semper philosophico indiguit
adiumento atque indiget. Cum sub fidei lumine rationis criticae sit opera,
theologica inquisitio rationem cognitionibus et argumentationibus excultam et
figuratam tota in sua vestigatione praesumit atque deposcit. Theologia porro
philosophia indiget quacum paene dialogum instituat, ut comprobet
intellegibilitatem universalemque principiorum suorum veritatem. Non casu
accidit ut philosophiae non christianae susciperentur ab Ecclesiae Patribus et
mediaevalibus theologis explicandi causa. Haec historica res praestantiam
demonstrat autononiae quam etiam hoc in suo tertio statu servat
philosophia, sed necessarias praecipuasque immutationes pariter ostendit, quas
ipsa pati debet.
Hoc ipsum propter
necessarium insigneque adiumentum a Patrum usque aetate ancilla theologiae vocitata
est philosophia. Nomen istud minime usurpatum est ad subiectionem servitutemque
quandam significandam vel munus demonstrandum merae functionis philosophiae in
theologiam collatum. Locutio potius significatione adhibita est qua usus est
Aristoteles, cum de scientiis experimentalibus quasi de « ancillis primae
philosophiae » dissereret. Eiusmodi locutio, quae difficulter hodie propter
autonomiae principia, quemadmodum supra dictum est, adhibetur, saeculorum
decursu iuvit ut necessaria inter duas scientias necessitudo significaretur
earumque dissociationis impossibilitas.
Si autem
theologus recusaret philosophia uti, periculum esset ne ipse inscius
philosopharetur seque concluderet structuris cogitationis fidei intellegendae
parum aptis. Philosophus, ex parte sua, si quodlibet excludendum esse cogitaret
cum theologia commercium, per se fidei christianae principia capessere suum
esse sentiret, sicut nonnullis recentioribus philosophis contigit. In utroque
casu periculum exstaret ne delerentur primaria autonomiae principia, quae omnis
scientia servare vult.
Hic philosophiae
status quem consideravimus, quandoquidem in Revelatione intellegenda
implicatur, una cum theologia sub Magisterii eiusque iudicii auctoritate
strictius ponitur, sicut antea demonstravimus. Ex fidei namque veritatibus
quaedam necessitates derivant, quas philosophia servare debet cum
necessitudinem instituit cum theologia.
78.
His praepositis cogitationibus, probe intellegitur cur subinde laudaverit
Magisterium sancti Thomae philosophiae merita eundemque putaverit ductorem
atque theologicae disciplinae exemplar. Nihil intererat philosophicas quasdam
quaestiones complecti, neque imperare peculiares opinationes ut tenerentur.
Magisterii propositum erat, atque est, significare quemadmodum sanctus Thomas
germanum sit exemplar illorum qui veritatem perquirunt. Eius enim in
meditatione rationis postulata et fidei vis altissimam invenerunt summam ex iis
quae humana cogitatio unquam attigit, quippe qui Revelationis proprietatem
radicitus tuitus sit, proprium rationis cursum numquam deprimendo.
79.
Clarius quae antea edixit Magisterium ostendentes, novissima hac in parte
quaedam postulata enuntiare volumus, quae theologia — immo, antehac Dei verbum
— philosophicae cogitationi ac recentioribus philosophicis hodie exhibet.
Quemadmodum supra dictum est, ad suas regulas agere suisque principiis inniti
debet philosophus; nisi una tamen esse non potest veritas. Revelatio, et quae
in ea continentur, rationis inventa eiusque legitimam autonomiam numquam
comprimere possunt; at ratio, ex parte sua, sese interrogandi et percontandi
facultatem numquam amittere debet, sibi omnino conscia se absolutum quiddam propriumque
non esse. Veritas revelata, clare id quod est collustrando sumens initium ex
splendore quem efficit id quod per se Est, philosophicae cogitationis iter
illuminabit. Revelatio christiana verus fit, itaque, locus ubi philosophica et
theologica disciplina, mutuam necessitudinem instituentes, coniunguntur et
reciprocantur. Optandum igitur est ut theologi ac philosophi a sola veritatis
auctoritate temperentur ita ut philosophia cum Dei verbo congruens contexatur.
Philosophia haec locus erit ubi humani cultus et christiana fides convenient,
consensionis erit sedes inter fideles et non fideles. Opem feret ut fideles
sibi sint altius conscii altitudinem sinceritatemque fidei iuvari dum nectitur
cum cogitatione dumque eam non recusat. Patrum rursus doctrina in hanc nos
persuasionem perducit: « Et ipsum credere, nihil aliud est, quam cum assensione
cogitare [...] Omnis qui credit, et credendo cogitat, et cogitando credit [...]
quoniam fide si non cogitatur nulla est ».95 Et etiam: « Si tollatur
assensio fides tollitur, quia sine assensione nihil creditur ».96
|