CAPUT VII - POSTULATA HODIERNA ET OFFICIA
Verbi Dei
postulationes haud renuntiandae
80.
Continent Sacrae Litterae, tam explicito quam modo implicito, complura elementa
ex quibus haurire licet claram cuiusdam philosophicae crassitudinis
aestimationem hominis orbisque. Gradatim conscii facti sunt Christiani iis in
paginis sacris divitem concludi thesaurum. Inde quidem elucet id quod experimur
non esse absolutum, non esse increatum neque ex se ipso generatum. Deus est
Absolutus unus. De Bibliorum paginis praeterea manifesto apparet species
hominis veluti Dei imaginis, quae certa prae se fert indicia de eius essentia
ac libertate nec non animae immortalitate. Quandoquidem orbis creatus non sibi
solus sufficit, omnis deceptio autonomiae, quae creaturas omnes a Deo suapte
natura pendere proindeque hominem etiam negaverit, ad calamitates perducit quae
rationabilem harmoniae inquisitionem sensusque humanae vitae delent.
Mali pariter
moralis quaestio, quod omnium est tristissimum, in Bibliis agitatur, ubi illud
dicitur haud posse ad aliquod vitium materiae debitum redigi, verum vulnus
potius esse quod ex inordinata libertatis humanae affirmatione proficiscitur.
Verbum Dei, denique, quaestionem providet de ipsius vitae sensu suumque praebet
responsum dum ad Christum Iesum, incarnatum Dei Filium, dirigit hominem qui
vitam humanam plenissime complet. Aliae similiter rationes enucleari possunt ex
textus sacri lectione; attamen repudiatio inde elucet cuiuslibet formae
relativismi, materialismi, pantheismi.
Primaria huius
»philosophiae » in Bibliis repositae persuasio haec est: humana vita et mundus
ipse aliquid significant et ordinantur ad sui perfectionem quam in Christo Iesu
eveniunt. Incarnationis mysterium manebit semper veluti medium punctum ad quod
quis referatur ut comprehendere possit arcanum vitae humanae, orbis conditi et
Dei ipsius. Hoc in mysterio extremae fiunt philosophiae provocationes, quoniam
incitatur ratio humana ut suam efficiat logicam viam ad deruendos muros quibus
periculum est ne ipsa circumdetur. Hic, vero, tantummodo vitae humanae sensus
in summum evadit. Intima enim Dei hominisque essentia intellegibilis redditur:
in Verbi Incarnati mysterio, divina natura atque humana cum suis cuiusque
proprietatibus servantur simulque declaratur necessitudo singularis qua
colligantur in coniunctione mutua sine permixtione.97
81.
Animadverti oportet inter significantiora hodiernae nostrae condicionis
elementa esse « discrimen significationis ». Iudicia, saepe indolis
scientificae, de vita et mundo eatenus sunt multiplicata ut praebeatur nobis re
vera species aliqua divisarum notitiarum. Istud efficit ut difficulter ac nonnumquam
frustra sensus sive significatio rerum conquiratur. Immo vero — id quod magis
animum obturbat — in hac datorum factorumque congerie quibus hodie vivitur et
quae videntur condere ipsius vitae viam, sunt qui interrogent utrum adhuc
interrogare attineat de ipso rerum sensu. Opinationum multitudo inter quas
disputatur cui sit respondendum, aut etiam variae rationes interpretandi et
contemplandi mundum hominisque vitam, nihil aliud perficiunt nisi ut exsecutam
efficiant intimam hanc dubitationem quae facile in scepticismi atque
indifferentiae affectionem transit vel etiam varias in nihilismi indicationes.
Hinc autem
consequitur ut hominum animus quadam forma ambiguae cogitationis occupetur,
quae eo illos permovet ut magis etiam in se concludantur intra propriae
immanentiae fines, nulla habita transcendentis ratione. Philosophia quae caret
omni interrogatione de vitae humanae significatione magno obicitur periculo ne
humana ratio in usum dumtaxat alicuius instrumenti reducatur, omni vero
veritatis inquirendae studio sublato.
Ut autem verbo
Dei conveniat necesse in primis est philosophia suam reperiat sapientialem
amplitudinem quaerendi novissimum ac omnia complectentem sensum vitae. Haec
prima necessitas, si res bene ponderantur, ipsi philosophiae addit perutile
incitamentum ut suae ipsius naturae accomodetur. Id agens, enim, non erit
dumtaxat decretoria quaedam et critica postulatio quae diversis scientiae
partibus earum fundamentum ac limitem designat, verum proponetur etiam veluti
extrema facultas colligandi totam scientiam actionemque hominum, dum ad unum
finem eos concurrere cogit adque sensum ultimum. Haec sapientialis amplitudo eo
magis hodie poscitur quia amplior technicae humani generis potentiae auctus
renovatam peracutamque petit bonorum supremorum conscientiam. Si technica haec
instrumenta forma alicuius ordinationis ad finem non solum utilitatis
deficiant, cito videri illa possint inhumana, immo in generis humani
potentiales eversores aliquando se convertere.98
Ultimum hominis
finem patefacit verbum Dei universalemque addit sensum ipsius actionibus in
terris. Hanc ob causam philosophiam illud hortatur ut se dedat reperiendo naturali
sensus huius fundamento, qui nempe religiosa cuiusque hominis constitutio est.
Quaecumque philosophia negare voluerit hunc ultimum et universalem sensum
reperiri posse, erit non modo impar verum etiam erronea.
82.
Ceterum hoc sapientiae munus non potest aliqua philosophia explere quae ipsa
vicissim non est vera solidaque scientia, quae scilicet non tantum dirigitur ad
elementa peculiaria et relativa — sive functiones tangunt sive formas vel
utilitates — rerum ipsarum, sed ad totam ultimamque earum veritatem, id est ad
essentiam ipsam obiectorum cognitionis. Ecce itaque secunda postulatio: ut
hominis comprobetur facultas adipiscendae veritatis cognitionis; quae,
ceterum, cognitio obiectivam attingat veritatem, per illam adaequationem rei
et intellectus quam Scholasticae disciplinae doctores
appellaverunt.99 Haec postulatio, fidei plane propria, explicatis
verbis in Concilio Oecumenico Vaticano II est rursus inculcata: « Intellegentia
enim non ad sola phaenomena coarctatur, sed realitatem intellegibilem cum vera
certitudine adipisci valet, etiamsi, ex sequela peccati, ex parte obscuratur et
debilitatur ». 100
Philosophia
prorsus phaenomenorum aut rerum aequivocarum haud idonea erit quae hoc
suppeditet auxilium divitiis verbi Dei altius perscrutandis. Etenim, pro
concesso semper Sacra Sacriptura habet hominem, licet falsitatis sit reus
fallaciaeque, cognoscere tamen posse et comprehendere perlucidam semplicemque
veritatem. Libris Sacris ac praesertim Novo Testamento, insunt loci et
adfirmationes indolis omnino ontologicae. Veras enim declarationes potuerunt
proferre auctores inspirati, quae nempe res denotarent obiectivas. Dici non
potest Traditionem catholicam ullo modo erravisse cum dicta quaedam sancti
Ioannis ac sancti Pauli accepit velut sententias de ipsa Christi essentia. Cum
his affirmationibus et intelligendis et exponendis dat operam, theologia
subsidio proinde indiget alicuius philosophiae quae facultatem cognitionis
obiective verae non neget, quantumvis perfici illa possit. Hoc pariter de
conscientiae moralis valet iudiciis, quae Sacrae Litterae concedunt esse posse
obiective vera.101
83.
Priores hae postulationes tertiam secum important: opus est philosophia naturae
vere metaphysicae, quae excedere nempe valeat empirica indicia ut,
veritatem conquirens, ad aliquid absolutum ultimum, fundamentale pertingat.
Haec postulatio iam implicita reperitur in cognitionibus indolis sapientialis
tum etiam analyticae; est necessitas praesertim cognitionum de bono morali
cuius extremum fundamentum est Bonum supremum, Deus ipse. Nolumus hic loqui de
metaphysica re tamquam de peculiari schola aut particulari consuetudine
historica. Adfirmare id dumtaxat interest realitatem ac veritatem transcendere
facta et elementa empirica; refert etiam defendere hominis potestatem cuius vi
hanc rationem transcendentem ac metaphysicam percipiat modo vero certoque,
licet imperfecto et analogico. Ita quidem metaphysica disciplina non
respicienda est tamquam anthropologiae opposita, quandoquidem metaphysica ipsa
sinit solide stabiliri dignitatis personae conceptum ex eius spiritali natura.
Persona, nominatim, locum constituit praecipuum ut quis congrediatur cum actu
essendi ac, propterea, cum meditatione metaphysica.
Ubicumque
praesentem quandam appellationem ad absolutum et transcendens detegit homo,
inibi ei aperitur indicatio metaphysicae rerum interpretationis: in veritate ac
pulchritudine, in bonis moralibus ac personis ceteris, in esse ac in Deo. Magna
manet nos provocatio hoc exeunte millennio, ut nempe transitum facere sciamus
tam necessarium quam urgentem a phaenomeno ad fundamentum. Non ideo
licet in sola experientia consistere; etiam quotiens haec exprimit et ostendit
interiorem hominis naturam eiusque spiritalitatem, necesse est speculativa
ponderatio spiritalem substantiam attingat nec non fundamentum cui innititur.
Philosophica notio ideo quae omne metaphysicum spatium negaverit ex se prorsus
inepta erit nec idonea ut officium congruum expleat mediationis ad Revelationem
comprehendendam.
Perpetuo se
verbum Dei ad ea refert quae experientiam praetergrediuntur atque etiam hominum
cogitationem; at hoc « mysterium » patefieri non posset neque theologia illud
quadamtenus intelligibile efficere valeret, 102 si humana cognitio
artis experientiae sensuum limitibus circumscriberetur. Quocirca metaphysica
exsistit tamquam quaedam intercessio praestans in theologica inquisitione.
Theologia quidem, prospectu metaphysico destituta, ultra experientiae
religiosae investigationem progredi non poterit neque permittere ut intellectus
fidei congruenter universalem veritatis revelatae transcendentemque vim
significet.
Si metaphysicae
partes tantopere extollimus, hoc ideo accidit quod persuasum Nobis habemus
necessariam hanc esse viam ad statum discriminis superandum, in quo hodie
philosophia magna ex parte omnino versatur, et ad quosdam improbos nostra in
societate diffusos emendandos mores.
84.
Manifestius etiam elucet metaphysici operis pondus si progressus expenduntur
quos hodie scientiae hermeneuticae iam efficiunt nec non variae sermonis humani
pervestigationes. Consectaria quae his effluxerunt ex studiis utilissima esse
possunt ad fidei intellectum, quatenus structuram cogitationis humanae
sermocinationisque patefaciunt atque omnem sensum in sermone inclusum.
Verumtamen earundem disciplinarum cultores sunt qui suis inquisitionibus eo
dumtaxat adveniunt ut explicent quo pacto intellegatur et quo modo exprimatur
rerum universitas, non tamen rationis humanae facultatem probant ut rerum
essentia detegatur. Quomodo non dispici potest hoc in affectu confirmatio
illius discriminis fiduciae, quod aetas nostra patitur, de rationis humanae
potestate? Cum vero, ex praemissis quibusdam gratuitis, hae sententiae iam fidei
doctrinam obscurant eiusve universalem denegant virtutem, tunc non modo
rationem demittunt, verum sese ipsas omnino excludunt. Fides etenim luculenter
postulat ut hominum sermo via quadam universali — etiam vocibus analogicis
tamen non ideo minus significantibus — realitatem divinam ac transcendentem.
103 Res nisi ita se haberent, Dei verbum, quod semper divinum est licet
lingua humana contineatur, nihil de Deo significare posset. Huius Verbi
interpretatio non huc illuc ab explicatione alia in aliam explicationem
conicere nos potest, ad nullam nos adducens affirmationem simpliciter veram;
alioquin nulla esset Dei revelatio, sed tantummodo significatio humanarum
notionum de Deo et de iis quae existimatur ille de nobis cogitare.
85.
Probe novimus postulata haec, a philosophia ipsi Dei verbo iniuncta, videri
posse ardua multis qui hodiernam investigationis philosophicae experiuntur
condicionem. Hanc omnino ob causam, ea omnia Nostra facientes quae iam
complures annos Summi Pontifices docere non desistunt quaeque rursus inculcavit
Concilium Oecumenicum Vaticanum II, vehementer confitemur Nobis esse persuasum
hominem visionem unicam et ordinatam scientiae assequi posse. Hoc unum
officiorum est quod christiana cogitatio proximo quidem christianae aetatis
millennio in se recipere debebit. Multiplex scientiae humanae partitio,
quatenus partim tantum ad veritatem accedere sinit ideoque etiam sensum ipsum
perfringit, interiorem hominis hodierni impedit unitatem. Quare de his omnibus
non potest sollicitari Ecclesia? Hoc sapientiae munus in eius pastores recta
via ex Evangelio defluit neque ipsi se subducere possunt officio illius muneris
explendi.
Quotquot hodie
veluti philosophi respondere cupiant illis postulationibus quas cogitationi
humanae Dei verbum imponit, eos credimus omnino suum debere explicare sermonem
secundum easdem postulationes nec non continuam cohaerentiam cum diuturna illa
traditione quae, ab antiquis profecta, transit per Ecclesiae Patres atque
scholasticae disciplinae magistros, ut tandem ad intellegendos cogitationis
recentioris atque huius aequalis temporis praecipuos fructus adveniat.
Philosophus si hanc traditionem usurpare noverit seque ex ea dirigere, certe
non poterit ipse fidelem se non demonstrare ipsi necessitati autonomiae
philosophicarum investigationum.
Hoc sensu
plurimum id significat, quod nempe quidam philosophi hodiernis in adiunctis se
exhibeant fautores iterum detecti pergravis ponderis traditionum ad rectam
cognitionis formam. Appellatio enim ad traditionem non sola praeteriti temporis
recordatio est; agnoscit potius illa patrimonium culturae quod pertinet omnes
ad homines. Par immo est dicere nos ad traditionem pertinere neque licere
statuere de ea uti velimus. Hinc plane, quod radices in ipsam traditionem aguntur,
permittitur nobis hodie ut cogitationem aliquam primam et novam et de futuro
tempore providam enuntiemus. Eadem haec appellatio magis etiam pertinet ad
theologiam. Non solum quia vivam Ecclesiae Traditionem ipsa possidet tamquam
primigenum rerum fontem, 104 verum etiam quod idcirco theologia posse
debet tum revocare altam traditionem theologicam quae priora saecula signavit,
tum perennem illius philosophiae traditionem quae novit spatii temporisque
fines excedere suam ob sapientiam.
86.
Inculcata haec necessitas solidi vinculi continuationis deliberationum
philosophicarum cum inquisitionibus traditionis christianae illuc spectat ut
praevertatur periculo quod quibusdam hodie latius diffusis sententiis subest.
Quamquam breviter, opportunum censemus immorari iis in sententiis quarum
ostendantur errores indeque pericula philosophicae industriae intenta.
Eorum quidem
primum (periculum) voce eclecticismi nuncupatur, quo nomine illius
hominis describitur affectio qui, in investigando, in docendo et in
argumentatione theologica, singulas notiones accipere solet diversis perceptas
ex philosophiis, nulla earum habita ratione cohaerentiae neque ordinatae
coniunctionis nec historicae collocationis. Hoc pacto ita se praebet ut
veritatis partem in aliqua notione distinguere ab aliis erratis vel imperfectis
rebus nequeat. Extrema eclecticismi dispici potest forma etiam rhetorico in
abusu vocabulorum philosophicorum quae aliqui theologi interdum usurpant. Non
utilis est similis abusus inquisitioni veritatis neque mentem sive theologicam
sive philosophicam instituit ut modo serio doctoque argumentetur. Grave et
altum doctrinarum philosophicarum studium tum etiam proprii earum sermonis et
contextus ex quo sunt enatae, multum adiuvat ut eclecticismi pericula vincantur
permittitque aptam in earum argumentationes theologicas ingressionem.
87.
Error ipsius methodi est eclecticismus, qui tamen in se opinationes etiam historicismi
contegere potest. Recte ut praeteriti temporis comprehendatur doctrina, ea
necesse est sua in historiae atque culturae inseratur adiuncta. Primaria
historicismi sententia, ex contrario, ea est ut philosophiae cuiusdam veritas
sustineatur natura propria sua ad aliquod certum tempus aptata aut ad definitum
historicum munus. Ita quidem, saltem implicite, perennis veri virtus negatur.
Id quod aliqua aetate valebat ut verum, potest cessare id esse alio tempore,
uti defendet historicista. Notionum humanarum historia, demum, ad eius iudicium
paulo plus est quam archeologicum inventum ex quo haurire licet ut sententiae
prioris temporis demonstrentur iam maximam partem praetermissae et in
praesentia omni significatione carentes. Contra, potius reminiscendum est,
etiamsi ipsa veritatis formula temporibus quadamtenus et culturae formis
vinciatur, veritates vel errores inibi repertos posse nihilominus agnosci et
uti tales aestimari, quantumvis spatio temporeve distent.
Intra theologicam
meditationem plerumque se praebet historicismus quadam sub ratione « modernismi
». Dum enim quis merito studet sermonem theologicum accommodum et pervium
reddere aequalibus suis, affirmationibus et dictionibus philosophicis
tantummodo recentioribus utitur, criticis neglectis iudiciis quae ad
traditionis lumen tandem aliquando proferenda sunt. Haec modernismi via,
quoniam veritatem praesenti pro utilitate permutat, haud idonea reperitur ad
veritatis satisfaciendum postulatis quibus respondeat theologia oportet.
88.
Aliud expendendum est periculum, nempe scientismus. Haec philosophiae
notio respuit tamquam validas omnes cognitionis formas alienas iis quae sunt
scientiarum positivarum propriae atque in provinciam solorum phantasmatum
reicit tum religiosam et theologicam cognitionem tum ethicam et aestheticam
scientiam. Praeteritis temporibus eadem notio intra positivismum et
neo-positivismum declarabatur, qui sensu destitutas iudicabant affirmationes
metaphysicae indolis. Censura epistemologica omnem huic sententiae abstulit
fidem, sed ecce novo renascitur sub scientismi vestitu. Hoc sub prospectu, bona
ad animi motuum dumtaxat effecta rediguntur atque « essendi » notio praeteritur
ut aliquid spatii nudis et simplicibus tribuatur factis. Sese igitur scientia
praeparat ut per technologicos progressus omnibus dominetur vitae humanae partibus.
Felices qui nullo modo possunt negari successus scientificae investigationes
nec non horum temporum technologiae plurimum adiuverunt ut mens scientistica
disseminaretur quae nullis iam videtur finibus circumscribi, cum in varias iam
intraverit culturae formas et mutationes fundamentales ibi quoque effecerit.
Pro dolor, quod
ad interrogationem pertinet de vitae sensu, notandum est a fautoribus
scientismi eandem haberi quaestionem tamquam propriam orbis irrationalis aut
omnino ficti. Non minus autem deludit huius mentis tractatio magnis de aliis
philosophiae quaesitis quae, si iam non omnino praetermittuntur, aliqua
deliberatione agitantur quae similitudinibus apparentibus fulcitur, fundamento
carentibus omnino rationali. Hoc humanam rerum ponderationem reddit
pauperiorem, cui fundamentales quaestiones illae subtrahuntur quas rationale
animal, inde suis ab initiis in terra, perpetuo sibi proposuit. Postquam,
hanc secundum sententiam, criticum iudicium ex ethica aestimatione est omissum,
scientistarum doctrina efficere valuit ut plures sibi persuaderent id quod
technica ratione fieri possit hanc ipsam ob causam morali ratione accipi posse.
89.
Haud minorum periculorum praenuntius est ipse pragmatismus, qui animi
affectus ad eum maxime pertinet qui, suis in electionibus, usum recusat
deliberationum theoreticarum vel existimationum ethicis principiis innitentium.
Insignia sunt practica consectaria quae ab eiusmodi mentis opinatione
profluxerunt. Nominatim vero eo deventum est ut popularis regiminis opinatio
proferretur quae nullo modo ad fundamenta ordinis officiorum et debitorum
referretur ac propterea immutabilia: honestas vel inhonestas quorundam morum
secundum maioris partis suffragia in senatibus statuitur. 105 Patent
autem huiusmodi iudicationis consectaria: praecipuae morales sententiae sive
pronuntiationes paulatim disputationibus subduntur quorundam institutorum.
Praeterea: ipsa anthropologica disciplina graviter afficitur, proposita una
dumtaxat hominis visione, a qua longe absunt ethicae dubitationes nec non
vitales explicationes de sensu doloris ac sacrificii, vitae et mortis.
90.
Hucusque recensitae opinationes perducunt vicissim ad latiorem quandam notionem
quae hodie efficere videtur communem multarum philosophiarum prospectum quae
iam a sensu essendi recesserunt. Loquimur enim de interpretatione nihilista
quae simul omnis fundamenti repudiationem continet omnisque veritatis
obiectivae negationem. Nihilismus est humanitatis hominis ipsius negatio
et eius proprietatis, prius quam adversetur postulationibus et doctrinis verbi
Dei propriis. Etenim haud oblivisci licet neglectum ipsius « esse » necessario
secum etiam longinquitatem adferre ab obiectiva veritate ac, proinde, ab ipso
fundamento illo quod hominis sustinet dignitatem. Fieri sic potest ut de vultu
hominis illae submoveantur partes et species quae similitudinem Dei
patefaciunt, unde paulatim aut ad destructivam potentiae cupiditatem adducitur
aut solitudinis ad desperationem. Amota enim semel hominis veritate, omnino
quis decipitur se liberum illum facere contendens. Nam veritas atque libertas
aut coniunguntur simul aut simul misere amittuntur.106
91.
Explanantes principia sententiarum modo propositarum noluimus integram praebere
descriptionem hodiernae philosophiae condicionis: ceterum difficulter redigi
illa potest unicam ad aestimationem. Adseverare Nostra potius interest
haereditatem scientiae ac sapientiae revera pluribus locupletari in regionibus.
Satis memorare est logicam, sermonis philosophiam, epistemologiam, naturae
philosophiam, anthropologiam, altiorem investigationem affectuum cognitionis,
existentialem accessum ad libertatis explicationem. E contrario, principii
immanentiae affirmatio, quae veluti media subiacet postulatis rationalistis,
iam a priore saeculo responsiones excitavit quibus altissima dubitatio inducta
est de aliis postulatis de quibus eo usque disputatum non erat. Enatae ita sunt
sententiae irrationales, simulque criticum iudicium aperuit manifesto vacuam
omnino postulationem absoluti dominii rationis.
A quibusdam
subtilioribus auctoribus aetas nostra uti tempus « post-modernum » est
designata. Vocabulum istud, saepius quidem adhibitum de rebus inter se
dissidentibus, indicat emergentem quandam elementorum novorum summam quae sua
amplitudine et efficacitate graves manentesque perficere potuerunt mutationes.
Ita verbum idem primum omnium adhibitum est de notionibus ordinis aesthetici et
socialis et technologici. In provinciam deinde philosophiae est translatum, at
certa semper ambiguitate signatum, tum quia iudicium de iis quae uti «
post-moderna » appellantur nunc affirmans nunc negans esse potest, tum quia
nulla est consensio in perdifficili quaestione de variarum aetatum historicarum
terminis. Verumtamen unum illud extra omnem dubitationem invenitur: rationes et
cogitationes quae ad spatium post-modernum referuntur congruam merentur
ponderationem. Secundum enim quasdam earum opinationes certitudinum tempus
dicitur iam sine remedio transiisse et homini ipsi iam discendum esse in rerum
quodam prospectu vivere ubi nullus reperiatur sensus, sub nomine nempe rerum
fugientium ac temporariarum. Omnem certitudinem iudicio suo delentes, complures
auctores, necessariis neglectis distinctionibus, in dubium etiam fidei
certitudines deducunt.
Quadamtenus
confirmatur hic nihilismus in terrifica malorum experientia quibus aetas nostra
est distincta. Ante calamitosum huius experimenti casum, optimismus
rationalista, qui in historia deprehendebat victricem rationis progressionem,
felicitatis libertatisque fontem, haud restitit ita ut iam ex maximis periculis
et minis huius exeuntis saeculi invitatio sit ad desperationem.
Verum nihilominus
est certam quandam mentem positivistam etiam nunc fidem tribuere deceptioni,
cuius vi, propter reperta scientifica et technica, homo veluti demiurgus
assequi ex se solo possit sibique obtinere plenum suam in fortunam dominatum.
|