Hodierna
theologiae officia
92.
Quatenus est Revelationis intellegentia, variis in historiae aetatibus
theologia semper cognovit sibi diversarum culturarum postulationes esse
suscipiendas ut intra eas, consentanea cum doctrinae explicatione, fidei
elementa tradere posset. Hodie quoque duplex ad eam pertinet munus. Altera ex parte
opus explicet illa oportet quod Concilium Oecumenicum Vaticanum II suo tempore
ei commisit: suas ut proprias renovaret docendi rationes quo evangelizationi
efficacius inserviret. Hac in re quis recordari non potest de verbis a Summo
Pontifice Ioanne XXIII prolatis dum aperiret Concilium? Dixit enim tunc: «
Oportet ut, quemadmodum cuncti sinceri rei christianae, catholicae, apostolicae
fautores vehementer exoptant, eadem doctrina amplius et altius cognoscatur
eaque plenius animi imbuantur atque formentur; oportet ut haec doctrina certa
et immutabilis, cui fidele obsequium est praestandum, ea ratione pervestigetur
et exponatur quam tempora postulant nostra ». 107
Ex altera vero
parte oculos theologia intendat necesse est ultimam in veritatem quam ei
commendat Revelatio ipsa neque sibi satis esse existimet in mediis consistere
intervallis. Decet enim reminisci theologum opus suum respondere « ad vim
dynamicam, quae in ipsa fide inest » suaeque inquisitionis argumentum id esse:
« Veritas, Deus vivus eiusque salutis consilium per Iesum Christum revelatum ».
108 Hoc munus, quod ante omnia afficit theologiam, simul quidem
philosophiam provocat. Quaestionum enim multitudo, quae hodie premunt, communem
poscit operam etiamsi multiplicibus rationibus illa expletur, ut cognoscatur
denuo veritas atque exprimatur. Veritas, quae Christus est, ubique auctoritate
universali se imponit quae gubernat, incitat et prosperat tum theologiam tum
etiam philosophiam.
Quod creditur
veritatem ubique validam cognosci posse, haud prorsus inde oritur
intollerantia; condicio contra necessaria est ad verum sincerumque inter
homines dialogum. Hac sola condicione fieri potest ut discidia vincantur et
iter ad unam integram veritatem percurratur secundum eas semitas quas solus Domini
resuscitati Spiritus cognoscit. 109 Nunc ipsum cupimus explicare quo
pacto unitatis necessitas hodie in re conformetur, inspectis praesentibus
theologiae officiis.
93.
Propositum princeps quod explere vult theologia in eo consistit, ut Revelationis
intellectus praebeatur fideique doctrina. Media propterea ipsius pars ac
veluti centrum eius deliberationum erit mysterii ipsius Dei Unius et Trini
contemplatio. Huc per mysterii Incarnationis Filii Dei ponderationem acceditur:
eo quod ipse factus est homo ac deinde occuccurrit passioni et morti, quod
mysterium in gloriosam eius resurrectionem atque ascensionem ad dexteram Patris
evasit, unde veritatis Spiritum misit suam ad constituendam et animandam
Ecclesiam. Hoc in rerum prospectu principale theologiae munus fit Dei kenosis
intellectus, quod magnum humanae menti restat mysterium quae vix credibile
opinatur dolorem mortemque posse amorem illum declarare qui nihil vicissim
expetens sese dono concedit. Hac autem in re primaria quaedam necessitas
iniungitur urgensque simul locorum ipsorum intenta pervestigatio: in primis
Sacrarum Litterarum, deinde eorum quibus viva Ecclesiae Traditio profertur. Hic
autem hodie nonnullae emergunt quaestiones, ex parte dumtaxat novae, quibus
addi non potest solutio neglectis philosophiae officiis.
94.
Respicit prima difficilis quaestio necessitudinem inter significationem et
veritatem. Quemadmodum omnibus aliis in textibus accidit, ita etiam fontes,
quos interpretatur theologus, ante omnia aliquam transmittunt significationem
quae illuminanda est atque explananda. Nunc vero se exhibet haec significatio
tamquam de Deo veritatem, quae a Deo ipso sacrum per textum traditur. Quocirca
hominum in sermone incorporatur Dei sermo, qui suam veritatem communicat, ea
admirabili « indulgentia » quae logicam Incarnationis rationem refert.
110 Revelationis ideo interpretans fontes oportet theologus se ipse
interroget quae alta et germana sit veritas quam Scripturarum loci aperire
volunt etiam intra sermonis limites.
Ad Bibliorum quod
attinet locos ac praesertim Evangeliorum, minime quidem redigitur eorum veritas
in eventuum dumtaxat historicorum narrationem vel in factorum nudorum
patefactionem, perinde ac positivismus historicista contendit. 111 Hi
ex contrario loci proponunt eventus quorum veritas ponitur ultra simplicem
historiae casum: in eorum significatione in et pro salutis
historia reperitur. Plene haec explicatur veritas illo ex perenni usu quem Ecclesia
fecit illorum textuum saeculorum decursu, pristinam eorundem servando
significationem. Pernecessarium itaque est ut etiam philosophice de
necessitudinis ratione interrogetur quae inter factum eiusque significatum
intercedit; haec necessitudo proprium historiae efficit sensum.
95.
Non uni populo neque aetati uni destinatur Dei verbum. Dogmaticae similiter
pronuntiationes, quantumvis temporis illius culturam referant quo eduntur,
constantem tamen et decretoriam efferunt veritatem. Hinc ergo quaestio exsistit
quomodo inter se concilientur absoluta universalisque veritatis indoles atque
inevitabiles historiae culturaeque condiciones earum formularum quibus eadem
significatur veritas. Uti superius iam diximus, historicismi opinationes haud
possunt defendi. Usus autem disciplinae hermeneuticae, quae ad metaphysicae
scientiae patet postulata, demonstrare valet quo pacto ex adiunctis historicis
et incertis, in quibus textus sacri maturuerunt, ad veritatem transitus fiat
ibidem patefactam, quae easdem illas praetergreditur condiciones.
Suo historico
circumscriptoque sermone licet homini veritates expromere quae linguarum
transcendunt usum. Etenim numquam potest nec tempore nec aliqua culturae forma
coarctari veritas; intra historiam cognoscitur at historiam ipsam egreditur.
96.
Sinit, haec consideratio, nos alterius iam difficultatis providere solutionem:
de perpetua agitur auctoritate et vi sermonum conceptuumque adhibitorum in
conciliorum definitionibus. Venerabilis iam Noster Decessor Pius XII hanc
eandem quaestionem suis Encyclicis Litteris Humani generis pertractavit.
112
Hoc de argumento
non facile disceptatur, quandoquidem serio animo ratio habeatur oportet ipsius
significationis quam variis in culturae regionibus temporumque aetatibus verba
sibi sumpserunt. Cogitationis humanae historia utcumque luculenter comprobat
per progressionem varietatemque culturarum quasdam principales notiones
universalem suam adservare cognoscendi vim proindeque veritatem earum affirmationum
quam recludunt. 113 Res ita si non sese haberent, philosophia atque
scientiae inter se haud quidquam communicare valerent neque percipi apud
culturas diversas ab iis a quibus excogitatae sunt et elaboratae. Restat
propterea hermeneutica quaestio, at solvi potest. Ceterum multarum notionum
vera vis non prohibet quin imperfecta sit earum significatio; qua in re
philosophica disceptatio multum efficere potest. Optatur, incirco, ut peculiari
studio coniunctio pervestigetur inter sermonem intellectivum et veritatem,
atque etiam proponantur apta itinera ad rectam eius intellegentiam.
97.
Si grave theologiae officium est fontium interpretatio, aliud etiam et maioris
prudentiae necessitatisque est revelatae veritatis perceptio sive intellectus
fidei explicatio. Sicut iam superius innuimus, intellectus fidei postulat
ut philosophia essendi partes quae in primis sinant ut theologia dogmatica consentaneo
modo expleat sua munia. Dogmaticus primorum annorum huius saeculi pragmatismus,
ad quem fidei veritates nihil aliud quam morum normae esse dicuntur, iam
redargutus est atque reiectus; 114 nihilominus semper quis allicitur ut
has intellegat veritates modo plane functionali. Tunc enim res recidet in
rationem quandam prorsus inopportunam, reductivam ac necessaria gravitate
speculativa destitutam. Verbi causa, Christologia, quae « de basi » dumtaxat
proficiscatur, quemadmodum hodie dicere consueverunt, vel ecclesiologia ad
societatis civilis exemplum solummodo composita, talis reductionis periculum
declinare non possent.
Si traditionis
theologicae universos complecti vult intellectus fidei thesauros, ad
philosophiam essendi decurrere debet. Haec enim necessario quaestionem essendi
rursus proponet secundum postulationes atque totius traditionis philosophicae
etiam recentioris utilitates adlatas, omni omissa opportunitate in superatas
iam philosophicas rationes futiliter recidendi. Intra metaphysicae christianae
traditionis prospectum philosophia essendi est philosophia actuosa seu dynamica
quae ipsis in suis ontologicis, causalibus et communicativis structuris praebet
veritatem. Impetum suum ac perennem impulsum in eo reperit quod actu ipso «
essendi » sustentatur, unde plena et generalis permittitur ad solidam rerum
universitatem patefactio, omnibus excessis terminis ut Ille qui rebus omnibus
consumationem tribuit attingatur. 115 Ea in theologia, quae sua ex
Revelatione desumit principia tamquam a novo cognitionis fonte, haec omnino
confirmatur indicandi ratio intimum secundum illud vinculum inter fidem et
metaphysicam rationalitatem.
98.
Explicari similes possunt deliberationes etiam ratione habita moralis
theologiae. Philosophiae redintegratio postulatur etiam ut intellegatur
fides ad credentium vitam actionemque spectans. Ante oculos constitutis
provocationibus hodiernis in re sociali, oeconomica, in re politica ac
scientifica, ethica hominis conscientia confunditur. In Litteris Encyclicis Veritatis
splendor docuimus Nos complures in orbe nostro exsistentes difficultates
inde oriri quod est « crisis circa veritatem. Amissa notione veritatis
universalis de bono quod ab humana mente percipi potest, necessario de
conscientia opinio est immutata, quae iam suo in primigenio statu non
consideratur, tamquam scilicet actus intellectus personae cuius est adhibere
universalem cognitionem boni in peculiari quadam condicione et iudicium facere
de honesto eligendo hic et nunc; eo tenditur ut personae conscientiae
privilegium tribuatur statuendi autonoma ratione normam boni malique, indeque
agendi. Mens haec arte coniungitur cum individualistica ethica, secundum quam
quisque cum sua confertur veritate, quae ab aliorum veritate differt ».
116
Totas per easdem
Encyclicas Litteras praecipuas extulimus partes attinentes ad veritatem morali
in provincia. Veritas haec de plerisque ethicis quaestionibus, quae magis hodie
premunt, a theologia morali intentam exposcit meditationem quae eius in Dei
verbo radices illuminet. Suum ut expleat hoc munus, debet ideo moralis
theologia uti ethica philosophiae disciplina, quae bonorum veritatem respicit;
ethica videlicet utatur oportet disciplina quae neque subiectiva sit neque
utilitati soli serviat. Haec postulata ethica ratio importat atque ante
flagitat philosophicam anthropologiam nec non metaphysicam bonorum
tractationem. Hanc unicam rerum iudicationem adhibens, quae cum christiana
vitae sanctitate virtutumque humanarum et supernaturalium exercitatione
cohaeret, moralis theologia diversas sua in regione quaestiones agitare poterit
— cuius generis sunt pax socialisque iustitia, familia, vitae defensio
locorumque naturae custodia — multo quidem efficacius et plenius.
99.
Theologicum Ecclesiae opus ad fidem et catechesim in primis nuntiandam
deputatur. 117 Nuntiatio sive « kerygma » ad conversionem vocat,
Christi proponendo veritatem quae eius consummatur paschali in Mysterio: in
Christo, enim, uno veritatis agnosci potest plenitudo quae homines salvat (cfr Act
4,12; 1 Tim 2,4-6).
Hinc probe
pariter intellegitur cur praeter theologiam sibi etiam catechesis adsumat
maius quoddam pondus: in se enim haec complectitur philosophica aliqua
consectaria fidei sub lumine vestiganda. Doctrina intra catechesim tradita
aliquid certe ad instituendam personam humanam confert. Debet catechesis, quae
etiam communicatio est facta per verba, Ecclesiae Magisterium tota ex ipsius
integritate praebere, 118 coniunctionem illius etiam cum credentium
vita demonstrans. 119 Unicum ita efficitur doctrinam inter et vitam
vinculum quod aliter attingi non potest. Non sane veritatum intellectivarum
corpus in catechesi traditur, verum viventis Dei mysterium. 120
Plurimum
aequabiliter philosophica disputatio confert ad necessitudinem collustrandam
inter veritatem et vitam, inter eventum et doctrinalem veritatem ac,
praesertim, rationem inter transcendentem veritatem et sermonem qui humanitus
intellegi potest. 121 Mutua consociatio inter disciplinas theologicas
et exitus variis ex opinationibus philosophicis perceptos exprimet, itaque,
veram fecunditatem in fide communicanda altiusque in ea comprehendenda.
|