CONCLUSIO
100.
Quandoquidem iam transierunt plus quam centum anni cum Leonis XIII Litterae
Encyclicae Æterni Patris prodierunt, quas saepenumero hoc in Nostro
scripto commemoravimus, necessarium Nobis visum est de necessitudine inter
fidem et philosophiam distinctius sermonem repetere. Omnino manifestum est
momentum quod habet philosophica cogitatio in cultura explicanda et in personalibus
socialibusque moribus temperandis. Ipsa multum potest, quod haud semper clare
percipitur, etiam circa theologiam eiusdemque diversas disciplinas. Has propter
causas consentaneum necessariumque esse iudicavimus vim confirmare quam
philosophia pro fidei intellectu finibusque habet, quibus ipsa occurrit cum
obliviscitur vel Revelationis veritates denegat. Ecclesia enim persuasissimum
habet fidem et rationem « opem sibi mutuam » ferre, 122 dum utraque
simul iudicium criticum et purificatorium exercet, simul stimulum admovet ad
inquisitionem producendam et altius perscrutandas res.
101.
Si autem opinationum historiam respicimus, in occidentali potissimum parte,
commode percipiuntur divitiae quae ad hominum progressum a philosophiae et
theologiae occursu atque ab earum ipsarum acquisitionum permutationibus
manarunt. Theologia, quae dono apertionem recepit proprietatemque quarum vi
tamquae fidei scientia exsistere valet, rationem certe lacessivit ut radicali
novitati pateret, quam Dei revelatio secum fert. Hoc sine dubio philosophiae
fuit utilitati, quae hoc modo novos prospectus in alias significationes
comparere vidit, quae rationi altius sunt perscrutandae.
His quidem
consideratis rebus, quemadmodum confirmavimus theologiae esse sinceram cum
philosophia necessitudinem redintegrare, ita similiter iterare debemus
philosophiae pro cogitationis bono et progressu recuperandam esse cum theologia
necessitudinem. Reperiet in ea non singulorum hominum cogitationem, quae,
quamvis alta locuplesque sit, unius personae tamen limitibus et lineamentis
circumscribitur, sed communis cogitationis divitias. Theologia namque in
veritate perquirenda, sua natura, nota ecclesialitatis 123
sustentatur itemque Dei Populi traditione cum multiformitate sapientiae et
culturarum in fidei unitate.
102.
In momento et philosophicae cogitationis vera magnitudine hoc modo innitens,
Ecclesia tum hominis dignitatem tum evangelicum nuntium tuetur. Nihil hodie
plus quam haec praeparatio instat, perducendi scilicet homines ad eorum
detegendam facultatem cognoscendi verum 124 inveniendique anhelitum
versus summam consummatamque exsistentiae significationen. Harum altarum
rationum in prospectu, quas Deus in hominum natura inscripsit, liquidius humana
apparet significatio Dei verbi, quod humaniores reddit homines. Philosophiae
beneficio, quae etiam vera facta est sapientia, huius temporis homo sic
agnoscet se tanto esse humaniorem quanto plus, Evangelio confidendo, Christo
pateat.
103.
Philosophia, praeterea, est tamquam speculum in quod populorum cultus
repercutitur. Philosophia, quae, theologicis necessitatibus impellentibus, una
cum fide concorditer progreditur, particeps est illius « culturae
evangelizationis », quam Paulus VI inter praecipua evengelizationis proposita
annumeravit. 125
Dum autem novae
evangelizationis necessitatem iterare numquam intermittimus, philosophos
compellamus, qui altius veri, boni et pulchri granditatem vestigent, quibus Dei
verbum aditum patere sinit. Id magis instat, si provocationes expenduntur, quas
novum millennium secum ferre videtur: ipsae peculiari ratione regiones
antiquaeque traditionis christianae culturas afficiunt. Haec quoque
consideratio veluti praecipuum originaleque ad novam evangelizationem
persequendam habendum est adiumentum.
104.
Philosophica in disciplina saepe solummodo invenitur consensus et dialogus
instituitur cum illis qui nostram fidem haud communicant. Hodiernus
philosophicus motus postulat ut philosophi attente periteque fideles agant
partes facultatibusque polleant ea percipiendi quae hodiernis temporibus
exspectantur, recluduntur et agitantur. Dum secundum rationem eiusque regulas
argumentatur, christianus philosophus, qui illo semper intellectu dirigitur
quem Dei verbum subministrat, quandam ratiocinationem agere potest quae etiam
ab illis, qui nondum omnem veritatem capiunt quam divina Revelatio ostendit,
intellegi et sensu percipi potest. Provincia haec in qua consensus ac dialogus
reperiuntur eo plus habet momenti propterea quod quaestiones quae impensius
humanitati opponuntur — puta quaestionem oecologicam, pacis quaestionem vel
convictum stirpium et culturarum — communi opera eaque perspicua et sincera
Christianorum et asseclarum aliarum religionum expediri possunt necnon illorum
quibus, quamvis nullius sint religionis, cordi est hominum renovatio. Id quidem
confirmavit Concilium Oecumenicum Vaticanum II: « Desiderium talis colloquii,
quod sola caritate erga veritatem ducatur, servata utique congrua prudentia, ex
nostra parte neminem excludit, neque illos qui praeclara animi humani bona
colunt, eorum vero Auctorem nondum agnoscunt, neque illos qui Ecclesiae
opponuntur eamque variis modis persequuntur ». 126 Philosophia illa, in
qua aliquid Christi veritatis splendet, qui est humanarum quaestionum una ac
postrema responsio, 127 fulcimentum erit illius ethicae verae simulque
omnem orbem complectentis, qua hodiernus homo indiget.
105.
His Litteris encyclicis finem imponentibus, Nobis placet cumprimis ad theologos
mentem Nostram postremo convertere, qui peculiari animi intentione
philosophicas Dei verbi implicationes observent ac cogitationes in illa re
defigant, unde speculativa ac practica scientiae theologicae granditas emergat.
De ecclesiali opera iis gratias agere cupio. Artus inter sapientiam
philosophicam et theologicam disciplinam nexus in singularissimis christianae
traditionis divitiis de revelata veritate vestiganda ponitur. Quapropter eosdem
cohortamur ut recipiant et veritatis metaphysicam rationem clarius extollant ad
criticum et impellentem dialogum instituendum sive cum nostrae aetatis
philosophia sive cum omni philosophica traditione, quae cum Dei verbo concinat
aut dissonet. Ob oculos continenter habeant sententiam praeclari cogitationis
spiritalitatisque magistri, sancti Bonaventurae scilicet, qui legentem suum in Itinerarium
mentis in Deum introducens, eundem monet « ne forte credat, quod sibi
sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine
admiratione, circumspectio sine exultatione, industria sine pietate, scientia
sine caritate, intelligentia sine humilitate, studium absque divina gratia,
speculum absque sapientia divinitus inspirata ». 128
Mens quoque Nostra
ad eos dirigitur quorum est sacerdotibus institutionem tradere, tam
academicam quam pastoralem, ut peculiari studio philosophicam praeparationem
curent illorum qui hodiernis hominibus Evangelium enuntiare debebunt, ac magis
illorum qui theologiae perquirendae et docendae operam dabunt. Ad Concilii
Oecumenici Vaticani II praescripta 129 et subsequentia praecepta
operari contendant, ex quibus instans officium oritur, quod a nemine posthaberi
potest, quodque nos omnes alligat, ut opem sincere profundeque feramus ad fidei
veritatem communicandam. Grave porro officium non est obliviscendum magistrorum
antea convenienterque instituendorum, qui in Seminariis et ecclesiasticis
Institutis philosophiam tradant. 130 Necesse est hoc docendi opus congruentem
scientificam institutionem secum ferat, ordinatam rationem exhibeat, magnum
traditionis christianae suppeditando patrimonium efficiaturque denique debito
iudicio, hodiernis spectatis Ecclesiae mundique necessitatibus.
106.
Ad philosophos praeterea Nos convertimus et eos qui philosophiam
docent, ut, ob oculos philosophica traditione usque probabili habita,
animose repetant sincerae sapientiae veritatisque, metaphysicae etiam,
philosophicae disciplinae rationes. Se illis interrogari patiantur
postulationibus, quae e Dei verbo effluunt ac strenue suam ratiocinationem et
argumentationem agant ut ei interrogationi respondeatur. Ad veritatem usque
tendant atque ad bonum quod verum continet sint intenti. Hoc modo sinceram
illam ethicam effingere poterunt, qua homines, his potissimum annis, omnino
indigent. Ecclesia attente et amabiliter eorum inquisitiones spectat; pro certo
ideo habeant eam iustam eorum scientiae autonomiam colere. Credentibus
praesertim animum addere volumus, qui in philosophica provincia agunt, ut
varios ambitus humanae industriae per rationem illam collustrent quae securior
acriorque fit propter adiumentum quod fides ministrat.
Facere denique
non possumus quin scientiae peritos alloquamur, qui suis inquisitionibus
de mundo in universum plus plusque cognitionum praebent deque incredibili
varietate ipsius elementorum, tum animalium tum inanimorum, quae multiplices
structuras atomicas et moleculares exhibent. Hoc potissimum saeculo ii tam
progressi sunt ac tales attigerunt metas, ut admiratione nos subinde
afficiamur. Dum admiramur ac simul incitamus hos scientificae inquisitionis
vestigatores principes, quibus multum praesentis prosperitatis debet humanitas,
eos cohortemur oportet ut suos labores usque persequantur, semper in illa sapientiae
provincia manentes, in qua cum scientiae technicaeque artis fructibus bona
philosophica et ethica coniunguntur, quibus peculiariter et artissimo vinculo
persona humana significatur. Scientiae cultor prorsus sibi est conscius
veritatis vestigationem numquam desinere, etiam cum ad quandam finitam mundi
hominisve partem spectat; ad quiddam reicit enim quod locatur supra proxima
studiorum obiecta, ad interrogationes scilicet quae Mysterii aditum recludunt.
131
107.
Omnes rogamus ut penetralia contueantur hominis, quem Christus suo in amoris
mysterio servavit, quique usque veritatem sensumque perquirit. Complures
philosophicae scholae, eum fallentes, ei persuaserunt ipsum absolutum esse sui
dominum, qui de fortuna sua deque eventura sorte per se decernere possit,
sibimet ipsi suisque dumtaxat fidens viribus. Numqua haec erit hominis
praestantia. Illud tantum eum efficiet quod in veritatem se inseri eligit, sub
Sapientiae umbra suum struens domicilium ibique inhabitans. Hoc solummodo in
veritatis prospectu intelleget plane exprimi suam libertatem ac suam ad
dilectionem Deique congnitionem vocationem, veluti summam sui explicationem.
108.
Postremam Nostram cogitationem ad Eam convertimus, quae Ecclesiae deprecatione Sedes
Sapientiae invocatur. Ipsius vita vera est parabola quae collustrare
poterit quae antea a Nobis dicta sunt. Etenim inter vocationem Beatae Virginis
et verae philosophiae strictam consonantiam prospicere licet. Quemadmodum
namque ad suam humanitatem et femininam naturam tradendam ipsa vocata est, unde
Dei Verbum carnem sumere posset fieretque unus ex nobis, sic ad operam
sustinendam, rationalem videlicet et criticam, vocatur philosophia, ut
theologia, veluti fidei intellectio, fecunda sit et efficax. Atque sicut Maria,
Gabrielis nuntio assentiendo, nihil suae verae humanitatis ac libertatis
amisit, sic philosophica disciplina, in his accipiendis quae Evangelii veritas
suppeditat, nihil suae autonomiae amittit, sed omnes suas inquisitiones ad
summam perfectionem propelli experitur. Hanc quidem veritatem plane
intellexerunt sancti antiquitatis christianae monachi, a quibus Maria « fidei
mensa intellectualis » 132 appellabatur. Ipsam congruentem verae
philosophiae effigiem respiciebant sibique erant conscii se debere cum Maria
philosophari.
Sedes Sapientiae
iis qui sapientiae vestigandae dependunt vitam portus sit tutus. Ad sapientiam
iter, quod est postremum sincerumque omnis scientiae propositum, ab omnibus
impedimentis expediat intercedendo Ea quae, Veritatem parturiens eandemque in
corde servans, in sempiternum tota cum humanitate ipsam communicavit.
Datum Romae,
apud S. Petrum, die XIV mensis Septembris, in festo Exaltationis Sanctae
Crucis, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
|