Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Fides et ratio IntraText CT - Text |
|
|
PROOEMIUM « Nosce te ipsum » Candidus intuitus veteres in annales luculenter aliunde demonstrat, variis in orbis regionibus multiplici humano distinctis cultu, exsistere eodem tempore principales illas interrogationes quibus vita designatur hominum: Quis egomet sum? Unde venio? Quoque vado? Cur mala adsunt? Quid nos manet hanc post vitam? Haec quaesita reperiuntur in sacris Israelis scriptionibus, at insunt etiam scriptis Veda necnon Avesta; detegimus ea in operibus Confutii atque Lao-Tze, quemadmodum in praedicatione virorum Tirthankara ipsiusque Buddhae; exsistunt similiter ex Homeri carminibus ac tragoediis Euripidis et Sophoclis, perinde ac philosophicis in Platonis et Aristotelis tractatibus. Hae nempe interrogationes sunt quae ex illa communi profluunt inquisitione de sensu ipso quo numquam non hominis animus inquietatur: ex responsione vero, quae talibus redditur rogationibus, directio pendet quae vitae humanae est imprimenda. 2. Aliena sane non est Ecclesia, neque esse potest, hoc ab inquirendi opere. Ab eo enim tempore, cum intra Paschale Mysterium postremam accepit de hominis vita veritatem uti donum, facta est illa vicissim peregrina per semitas orbis ut Christum Iesum esse praedicet "viam veritatem et vitam" (cfr Io 14,6). Diversa inter officia, quae hominibus ea offerat oportet, unum illud nimirum esse intellegit sibi plane proprium: Veritatis diaconiam.1 Hoc officium, una ex parte, facit ut credens ipsa communitas particeps evadat communis illius operae qua homines attingere student veritatem; 2 altera vero ex parte, obstringitur communitas illa officio ut nuntia fiat rerum certarum quas cognovit, licet sibi conscia sit omnem veritatem captam unam dumtaxat stationem esse plenam ad illam veritatem quae ultima in Dei revelatione ostendetur: « Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum » (1 Cor 13,12). Impulsio vehemens illa, quam ad efformationem progressionemque culturae in orbe Occidentali adhibuit philosophia, facere haud debet ut obliviscamur quatenus ipsa quoque pervaserit vias etiam humanae vitae concipiendae ex quibus Orientalis etiam vivit orbis. Cuique enim populo nativa est atque pristina sapientia quae, tamquam verus animi culturarum thesaurus, eo tendit ut exprimatur et rationibus potissimum philosophicis maturetur. Quam sit hoc verum inde etiam comprobatur quod principalis quaedam philosophicae scientiae figura, nostris etiam temporibus, deprehendi potest in iis postulatis quibus leges Nationum et civitatum informantur ad socialem vitam moderandam. Speculandi potestas, quae humani propria est intellectus, adiuvat ut, philosophicam per industriam, figura enucleetur exactae cogitationis sicque ordinata exstruatur disciplina logico affirmationum consensu atque solido doctrinarum contextu distincta. Hanc propter rationem, variis in cultus humani formis diversisque pariter aetatibus, fructus percepti sunt qui elaborandis veris cogitationum modis profuerunt. Ad historiae fidem factum est ut istud induceret ad unam dumtaxat philosophiae viam confundendam cum tota philosophica disciplina. Constat vero, his in casibus, certam quandam exsistere « superbiam philosophicam » quae suos attollere audeat oculos longe prospicientes at imperfectos ad interpretationem aliquam universalem. Re vera quodque philosophiae corpus, quantumvis reverendum sua in summa et amplitudine sine ullis abusibus, agnoscere debet principatum philosophicae cogitationis, ex qua et suam ducit originem et cui congruenter serviat necesse est. Hoc modo, quamquam mutantur tempora cognitionesque progrediuntur, agnosci licet quasi nucleum quendam philosophicarum notionum, quae nonnumquam adsunt in hominum cogitantium historia. Cogitentur verbi gratia, principia non contradictionis, finalitatis ac causalitatis nec non cogitatum personae veluti subiecti liberi et intellegentis eiusque facultas Deum veritatem bonumque cognoscendi; cogitentur pariter nonnullae normae morales praecipuae quae omnium item sunt communes. Haec aliaque argumenta demonstrant, variis doctrinarum praetermissis scholis, corpus exsistere cognitionum in quibus introspici potest genus quoddam spiritalis hominum patrimonii. Ita fit ut ante oculos quasi philosophiam implicitam reperiamus cuius principia quisque homo se possidere sentiat, tametsi sub forma omnino universali neque conscia. Quoniam communicantur hae notiones quadamtenus ab omnibus, ipsae efficere debent medium quoddam punctum quo diversae philosophicae scholae confluunt. Quotiens ratio percipere valet atque exprimere prima et universalia vitae principia indeque recte consectaria propria deducere ordinis logici et deontologici, totiens appellari potest ratio recta sive, quemadmodum antiqui loquebantur, orqoV logoV. Similia igitur Decessorum Nostrorum coepta prosecuti, cupimus etiam Nos ad hoc peculiare rationis humanae opus convertere oculos. Eo praesertim impellimur quod novimus his maxime temporibus veritatis ultimae inquisitionem saepius obscuratam videri. Haud dubitatur quin philosophiae recentiori laudi tribuatur quod mentes iam in hominem ipsum intenduntur. Hinc initio facto, quaedam ratio interrogationum plena ulterius propulit hominis cupiditatem plus plusque cognoscendi atque singula multo altius. Ita doctrinarum formae implexae exstructae sunt quae suos variis in cognitionis provinciis protulerunt fructus, progressui nempe faventes tum culturae tum historiae. Anthropologia, logica disciplina, scientiae naturales, historia et sermo..., immo quodam modo universitas cognitionis humanae est assumpta. Effectus re percepti suadere aliunde non debent ut obscuretur quod ipsa ratio, ad investigandum uno solo ex latere hominem uti subiectum intenta, videtur esse omnino oblita eundem hominem semper invitari ut ad veritatem se transcendentem progrediatur. Deficiente habitudine ad illam, quisque homo exponitur arbitrio soli suo atque ipsius velut personae condicio in eo est ut regulis unis pragmaticis aestimetur quae suapte natura experimentis innituntur, cum perperam credatur technicam artem necessario debere reliquis rebus dominari. Sic sane accidit ut, cum melius hanc intentionem ad veritatem exprimere deberet, gravata contra onere tot notitiarum ratio humana in se replicaretur atque de die in diem minus intuitum suum attollere in altiora posset ut veritatem exsistentiae consequi auderet. Recentior philosophia, omittens suas perquisitiones in ipsum « esse » dirigere, opus suum in cognitionibus hominum collocavit. Non ergo extulit facultatem quae homini data est veritatis cognoscendae, sed extollere eius limites maluit et condiciones. Multiplices hinc enatae sunt agnosticismi et relativismi formae quibus eo usque provecta est philosophica investigatio ut iam in mobili veluti scepticismi universalis tellure pererraret. Recentius praeterea variae invaluerunt doctrinae illuc tendentes ut etiam illae veritates imminuantur quas homo se iam adeptum esse putaverat. Licita sententiarum varietas iam indistincto concessit pluralismo, principio niso omnes opinationes idem prorsus valere: unum hoc est signorum latissime disseminatorum illius diffidentiae de veritate, quam hodiernis in adiunctis deprehendi passim licet. In idem diffidens iudicium incidunt etiam quaedam vitae notiones ex Oriente profectae; in iis, enim, veritati negatur propria eius indoles, cum pro concesso sumatur pari modo veritatem diversis indicari in doctrinis, vel inter se contradicentibus. Hoc in rerum prospectu cuncta ad opinationem quandam rediguntur. Percipitur quasi motus quidam fluctuans: cum hinc philosophica investigatio iam in illam viam se inserere potuit, quae propiorem eam reddit ad hominum vitam eiusque formas expressas, illinc tamen eadem inquisitio explicare iam vult deliberationes exsistentiales, hermeneuticas vel linguisticas quae alienae sunt a fundamentali hac quaestione de veritate cuiusque hominis vitae, exsistentiae atque Dei ipsius. Quapropter in homine nostrae aetatis, neque tantummodo quosdam apud philosophos, iam emerserunt affectus alicuius diffidentiae passim disseminatae nulliusque fiduciae de permagnis hominum cognoscendi facultatibus. Falso cum pudore quis contentus fit veritatibus ex parte et ad tempus, quin interrogationes radicales ponere iam contendat de sensu extremoque vitae humanae fundamento, in singulis hominibus et in ipsa societate. Brevi: spes iam interiit fieri posse ut talibus interrogationibus decretoriae responsiones reddantur. Ad hoc inceptum Nos adducit conscientia in primis quae verbis Concilii Vaticani II significatur cum Episcopos esse adfirmat « divinae et catholicae veritatis testes ».3 Testificandae igitur veritatis officium est concreditum nobis Episcopis, quod deponere haud possumus quin simul ministerium acceptum deseramus. Fidei veritatem confirmantes, nostrae aetatis hominibus reddere possumus veram fiduciam de propriis cognoscendi facultatibus ipsique philosophicae disciplinae praebere provocationem ut suam plenam recuperare valeat explicareque dignitatem. Alia Nos quoque permovet causa ut has perscribamus deliberationes. Litteris in Encyclicis Veritatis splendor inscriptis animorum intentionem direximus ad quasdam « doctrinae catholicae fundamentales veritates quae in periculo versantur deformationis vel negationis ob rerum adiuncta aetatis nostrae ».4 His Litteris pergere cupimus easdem meditationes ulterius persequi, mente videlicet conversa ad argumentum ipsius veritatis eiusque fundamentum quod spectat ad fidem. Etenim negari non potest hoc celerium et implicatarum mutationum tempore iuniores praesertim, ad quos pertinet ventura aetas et de quibus ea pendet, illi exponi sensui sive persuasioni se certis privari fundamentalibus principiis ad quae referantur. Necessitas alicuius solidi firmamenti, in quo vita singulorum hominum societatisque exstruatur, vehementius persentitur praesertim quotiens necesse est comprobare partialem naturam propositorum quae res transeuntes ad gradum alicuius ponderis tollunt, dum decipiunt potestatem ipsam assequendi verum vitae sensum. Ita profecto evenit ut multi suam vitam ad ipsum praecipitii marginem producant, nescientes interea quid ultra maneat. Inde hoc nempe accidit quod nonnumquam ii, quos munus fere proprium obstringebat ut culturae formis fructus proferrent suarum deliberationum, oculos a veritate abstraherent, cum laboris successum subitum praeferrent patientis inquisitionis labori earum rerum quae vivendo sunt experiendae. Strenue igitur pristinam suam vocationem recuperare debet philosophia cuius grave est officium cogitationem humanam informare nec non humanum ipsum cultum, perpetuo revocando homines ad veritatis perquisitionem. Hac omnino de causa non solam necessitatem sensimus, verum etiam morale officium ut de hoc argumento eloqueremur, ut hominum genus, limen tertii millenni christiani aetatis supergressurum, magis conscium sibi facultatum magnarum reddatur quae illi sunt concessae seque renovato animi fervore dedat salutis explendo consilio in quod ipsius est inserta historia.
|
1 Iam primis Nostris in Litteris Encyclicis Redemptor hominis inscriptis ediximus: « Inde huius muneris Christi, prophetae, participes facti sumus et ex eodem munere cum eo servimus veritati divinae in Ecclesia. Officium circa hanc veritatem assumptum etiam idem valet atque eam amare et curare, quo penitius cognoscatur, ita ut ad eam, cum tota vi salvifica, qua pollet, cum splendore, quo nitet, cum profunditate simul et simplicitate, quibus distinguitur, propius accedamus ». N. 19: AAS 71 (1979), 306. 2 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 16. 3 Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 25. 4 N. 4: AAS 85 (1993), 1136. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |