Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Fides et ratio IntraText CT - Text |
|
|
Posside sapientiam, posside prudentiam (Prv 4, 5) Non deerat inquisitionis impetus, pro auctore sacro, ab illo labore qui oriebatur ex conflictione cum rationis humanae limitibus. Animadvertitur illud, verbi gratia, iis in vocibus quibus Proverbiorum liber fatigationem enarrat qua quis intellegere arcana Dei consilia conatur (cfr 30,1-6). Verumtamen, quantumvis opus fatiget, credens manus non dat. Virtus illa, qua iter suum ad veritatem persequi potest, ei ex certa persuasione obtingit: Deum ipsum veluti « exploratorem » (cfr Eccle 1,13) creavisse eiusque munus esse nihil intemptatum relinquere, licet dubia perpetuo ei minitentur. Deo innixus, protenditur semper et ubique ille adversus ea omnia quae pulchra sunt, bona et vera. In prisco creationis proposito, iudicante Apostolo, rationis humanae praevisa erat facultas facile sensuum cognitiones excedendi ut ipsa omnium origo reperiretur: Creator. Propter inoboedientiam, qua maluit homo plena et absoluta libertate sese illi opponere qui eum condiderat, defecit haec potestas ad conditorem Deum revertendi. Figuris vivis describit Liber Genesis hanc hominis condicionem, narrans Deum eum collocavisse in hortis Eden quibus in mediis situm erat lignum « scientiae boni et mali » (cfr 2,17). Luculenta est figura: non valebat homo pervidere ex seque statuere quid bonum esset quidve malum, at superius quoddam ad principium se referre debebat. Superbiae caecitas protoparentes nostros ita fefellit ut se supremos esse crederent suique plane iuris et posse idcirco excludere cognitionem a Deo profectam. Sua prima inoboeditione viros mulieresque omnes illi implicaverunt atque rationi humanae vulnera intulerunt quae progressionem illius ad plenam veritatem erant impeditura. Facultas humana veritatis cognoscendae iam obscurata erat repudiatione Eius qui fons est veritatis atque origo. Iterum Apostolus aperit quantopere cogitationes hominum, propter peccatum, « vanae » factae sint ipsaeque eorum ratiocinationes detortae ad falsumque ordinatae (cfr Rom 1,21-22). Mentis oculi iam non poterant perspicue videre: paulatim facta est ratio humana sui ipsius captiva. Christi dein adventus salutis eventus fuit quo sua ex infirmitate erepta est ratio atque impedimentis liberata quibus ipsa sese omnino incluserat. Funditus hanc difficultatem imponit initium Primae Epistulae ad Corinthios. Crucifixus Dei Filius ipse historicus est eventus ad quem eliditur omnis mentis conatus exstruendi defensionem de exsistentiae sensu congruam ex humanis dumtaxat ratiocinationibus. Verus enim nodus, quo omnis philosophia lacessitur, est Iesu Christi mors in cruce. Hic namque omne conamen redigendi Patris salutiferum consilium in humanam logicam puram ad interitum destinatur. « Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? », instanter percontatur Apostolus (1 Cor 1,20). Ad haec quae efficere cogitat Deus non amplius sola hominis sufficit prudentis sapientia, verum gressus decretorius quidam efflagitatur ad rem prorsus complectendam novam: « Quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes [...] ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret » (1 Cor 1,27-28). Renuit hominis sapientia contueri sua in infirmitate fundamentum suae fortitudinis; at sanctus Paulus affirmare non haesitat: « Cum enim infirmor, tunc potens sum » (2 Cor 12,10). Non valet percipere homo quo pacto vitae fons amorisque mors esse possit, verumtamen ut sui salutis perficiendae consilii mysterium aperiret instituit Deus id quod humana ratio « stultitiam » et « scandalum » appellat. Sermone philosophorum suorum aequalium usus, sanctus Paulus attingit culmen magisterii sui atque illius paradoxi quod enuntiare cupit: « Elegit Deus, quae non sunt ut ea, quae sunt, destrueret » (1 Cor 1,28). Amoris demonstrati in cruce Christi gratuitam indolem ut declaret, nihil quidem dubitat Apostolus sermonem multo efficaciorem adhibere quam philosophi usurpabant ipsi suis in disceptationibus de Deo. Vacuefacere non potest ratio humana mysterium amoris quod crux exhibet, cum ex contrario eadem crux praebere potest rationi humanae responsum extremum quod ea conquirit. Non sane verborum sapientiam sed Verbum Sapientiae Paulus recenset veluti veritatis regulam simulque salutis. Crucis sapientia igitur omnem culturae limitem transgreditur quem ei aliunde imponere nitantur atque imperat ut quisque se aperiat universali veritatis naturae quam in se ipsa gerit. Qualis rationi nostrae obicitur provocatio, qualemve inde percipit utilitatem si se dederit! Philosophia, quae iam ex se agnoscere potest perpetuum hominis ascensum adversus veritatem, adiuvante fide potest se recludere ad recipiendum in « stultitia » Crucis criticum iudicium eorum qui falso arbitrantur se veritatem possidere, dum eam angustiis sui philosophici instituti involvunt. Inter fidem et philosophiam necessitudo in Christi crucifixi ac resuscitati praedicatione scopulum offendit ad quem naufragium facere potest, sed ultra quem patescere potest infinitum veritatis spatium. Hic liquido indicatur inter rationem ac fidem limes; at locus similiter clarus elucescit ubi ambae ipsae congredi possunt.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |