Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Fides et ratio IntraText CT - Text |
|
|
Seiunctae a ratione fidei tragoedia Ut breviter dicamus, quidquid doctrina Patrum doctorumque Medii Aevi cogitaverat atque exsecuta erat veluti profundam unitatem, causam cognitionis accommodatae ad altissimas speculationis formas, omnino reapse deletum est ope doctrinarum faventium defensioni cognitionis rationalis a fide seiunctae eamque substituentis. In rebus scientificis vestigandis mens positivistica adolevit, quae non modo discessit ab omni significatione opinationis christianae de mundo, verum etiam, ac potissimum, omnia indicia metaphysicae moralisque rationis prolabi sivit. Inde factum est ut quidam scientiae periti, ethica mente omnino carentes, in periculo versati sint ne amplius persona eiusque tota vita medium teneret studii locum. Immo quidam illorum, de viribus technicae artis progressus plane conscii, concedere videntur sollicitationi, praeter mercatus rationes, demiurgicae potestati in naturam ac in ipsum hominem. Veluti consequens discriminis rationalismi tandem nihilismus crevit. Quatenus philosophia nullius rei, pro hominibus nostrae aetatis quandam suam habet pellicientem vim. Eius fautores inquisitionem putant in se ipsam conclusam, nulla data spe neque facultate adipiscendi veritatis metam. In nihilismi opinatione exsistentia dat tantum copiam quiddam sentiendi et experiendi, qua in re evanida primas agunt partes. Ex nihilismo illa opinio orta est de nullo officio definitive tenendo, quandoquidem fugacia et temporaria sunt omnia. Quam lubricum sit hanc viam decurrere inde a Nostris primis Litteris Encyclicis editis ediximus, cum scripsimus: « Nostrae aetatis homo semper urgeri videtur iis ipsis rebus, quas efficit, nempe proventu operis manuum suarum et magis etiam laboris mentis et voluntatum propensionum. Fructus huius multiformis industriae humanae obnoxii sunt — nimis celeriter quidem ac saepe tali modo, qui praevideri non possit — « alienationi », quatenus illis, qui eos protulerunt, simpliciter auferuntur: hoc non solum fieri contigit nec tanta ratione, quanta, saltem ex parte, in quodam ambitu ex eorum effectibus consequenter et oblique enato, iidem fructus contra hominem ipsum convertuntur. Haec videtur esse summa acerbissimae condicionis exsistentiae hominum nostri temporis, prout maxima et universali amplitudine patet. Quare homo maiore in dies afficitur timore. Metuit enim, ne fructus sui, non omnes quidem neque plerique, sed nonnulli et ii sane, qui singularem partem habent ingenii eius et industriae, contra se ipsum convertantur ».53 His culturae immutationibus praepositis, nonnulli philosophi, veritatem ipsius causa inquirere desistentes, sibi hoc unum statuerunt ut obiectivam certitudinem practicamve utilitatem obtinerent. Proximum fuit ut vera rationis dignitas offunderetur, quae nempe facultatem amisit verum cognoscendi et absolutum vestigandi. Ne importuna igitur videatur gravis firmaque Nostra compellatio, ut fides et philosophia artam illam coniunctionem redintegrent, quae eas congruas efficiat earum naturae, autonomia vicissim servata. Fidei parrhesiae respondere debet rationis audacia.
|
53 Litt. Encycl. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 15: AAS 71 (1979), 286. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |