1. Ut
alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris MEDICINA promittit.
Haec nusquam quidem non est, siquidem etiam inperitissimae gentes herbas
aliaque promta in auxilium vulnerum morborumque noverunt.
2. Verum
tamen apud Graecos aliquanto magis quam in ceteris nationibus exculta est, ac ne
apud hos quidem a prima origine, sed paucis ante nos saeculis. Ut pote cum
vetustissimus auctor Aesculapius celebretur, qui quoniam adhuc rudem et
vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus
est.
3. Huius
deinde duo filii Podalirius et Machaon bello Troiano ducem Agamemnonem secuti
non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt; quos tamen Homerus non in
pestilentia neque in variis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed
vulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit.
4. Ex quo
apparet has partes medicinae solas ab is esse temtatas, easque esse
vetustissimas.
Eodem vero auctore disci
potest morbos tum ad iram deorum inmortalium relatos esse, et ab isdem opem
posci solitam verique simile est inter *** nulla auxilia adversae valetudinis,
plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia neque
luxuria vitiarant;
5.
siquidem haec duo corpora prius in Graecia, deinde apud nos adflixerunt ideoque
multiplex ista medicina, neque olim neque apud alias gentes necessaria, vix
aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit.
Ergo etiam post eos, de quibus rettuli, nulli clari viri medicinam
exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit;
6.
quae ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est. Primoque
medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum
naturae contemplatio sub isdem auctoribus nata sit:
7.
scilicet is hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora quieta
cogitatione nocturnaque vigilia minuerant. Ideoque multos ex sapientiae
professoribus peritos eius fuisse accipimus, clarissimos vero ex is Pythagoran
et Enpedoclen et Democritum.
8.
Huius autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus ex
omnibus memoria dignus, a studio sapientiae disciplinam hanc separavit, vir et
arte et facundia insignis. Post quem Diocles Carystius, deinde Praxagoras et
Chrysippus, tum Herophilus et Erasistratus sic artem hanc exercuerunt, ut etiam
in diversas curandi vias processerint.
9.
Isdemque temporibus in tres partes medicina diducta est, ut una esset quae
victu, altera quae medicamentis, tertia quae manu mederetur. Primam diaithtikhn secundam farmakeutikhn tertiam ceirourgikhn
Graeci nominarunt. Eius autem, quae victu morbos curat, longe clarissimi
auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi
cognitionem vindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset.
10.
Post quos Serapion, primus omnium nihil hanc rationalem disciplinam pertinere
ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit. Quem Apollonius et Glaucias et aliquanto
post Heraclides Tarentinus et aliqui non mediocres viri secuti ex ipsa
professione se empiricos appellaverunt.
11. Sic in duas partes
ea quoque, quae victu curat, medicina divisa est, aliis rationalem artem, aliis
usum tantum sibi vindicantibus, nullo vero quicquam post eos, qui supra
comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi
rationem ex magna parte mutavit. Ex cuius successoribus Themison nuper ipse
quoque quaedam in senectute deflexit. Et per hos quidem maxime viros salutaris ista
nobis professio increvit.
12. Quoniam autem ex
[tribus] medicinae partibus ut difficillima, sic etiam clarissima est ea, quae
morbis medetur, ante omnia de hac dicendum est. Et quia prima in eo dissensio
est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse
contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem
usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo
facilius nostra quoque opinio interponi possit.
13. Igitur ii, qui
RATIONALEM medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt: abditarum et
morbos continentium causarum notitiam, deinde evidentium; post haec etiam
naturalium actionum, novissime partium interiorum.
14. Abditas causas
vocant, in quibus requiritur, ex quibus principiis nostra corpora sint, quid
secundam, quid adversam valetudinem faciat. Neque enim credunt posse eum scire,
quomodo morbos curare conveniat, qui unde sint ignoret; neque esse dubium quin
alia curatione opus sit, si ex quattuor principiis vel superans aliquod vel
deficiens adversam valetudinem creat, ut quidam ex sapientiae professoribus
dixerunt:
15. alia, si in umidis
omne vitium est, ut Herophilo visum est; alia, si in spiritu, ut Hippocrati;
alia, si sanguis in eas venas, quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur
et inflammationem, quam Graeci flegmonhn nominant, excitat, eaque inflammatio
talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit;
16.
alia, si manantia corpuscula per invisibilia foramina subsistendo iter
claudunt, ut Asclepiades contendit: eum vero recte curaturum, quem prima origo
causae non fefellerit. Neque vero infitiantur experimenta quoque esse
necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ratione
contendunt:
17.
non enim quidlibet antiquiores viros aegris inculcasse, sed cogitasse quid
maxime conveniret, et id usu explorasse, ad quod ante coniectura aliqua
duxisset. Neque interesse, an nunc iam pleraque explorata sint ***, si a
consilio tamen coeperunt. Et id
quidem in multis ita se habere. Saepe vero etiam nova incidere genera morborum,
in quibus nihil adhuc usus ostenderit et ideo necessarium sit animadvertere,
unde ea coeperint; sine quo nemo reperire mortalium possit, cur hoc quam illo
potius utatur. Et ob haec quidem in obscuro positas causas persecuntur.
18. Evidentes vero has
appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit an frigus, fames
an satietas, et quae similia sunt: occursurum enim vitio dicunt eum, qui
originem non ignorarit.
19. Naturales vero
corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus, cibum
potionemque et adsumimus et concoquimus, itemque per quas eadem haec in omnes
membrorum partes digeruntur. Tum requirunt etiam, quare venae nostrae modo
summittant se, modo attollant; quae ratio somni, quae vigiliae sit; sine quorum
notitia neminem putant vel occurrere vel mederi morbis inter haec nascentibus
posse.
20. Ex quibus quia
maxime pertinere ad rem concoctio videtur, huic potissimum insistunt; et duce
alii Erasistrato teri cibum in ventre contendunt, alii Plistonico Praxagorae
discipulo putrescere; alii credunt Hippocrati per calorem cibos concoqui;
acceduntque Asclepiadis aemuli, qui omnia ista vana et supervacua esse
proponunt: nihil enim concoqui, sed crudam materiam, sicut adsumpta est, in
corpus omne diduci.
21. Et haec quidem inter
eos parum constant: illud vero convenit, alium dandum cibum laborantibus, si
hoc, alium, si illud verum est: nam si teritur intus, eum quaerendum esse, qui
facillime teri possit; si putrescit, eum, in quo hoc expeditissimum est; si
calor concoquit, eum, qui maxime calorem movet:
22. at nihil ex his esse
quaerendum, si nihil concoquitur, ea vero sumenda, quae maxime manent, qualia
adsumpta sunt. Eademque ratione, cum spiritus gravis est, cum somnus aut vigilia
urguet, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa qualiter eveniant
perceperit.
23. Praeter haec, cum in
interioribus partibus et dolores et morborum varia genera nascantur, neminem
putant his adhibere posse remedia, qui ipsas ignoret. Ergo necessarium
esse incidere corpora mortuorum, eorumque viscera atque intestina scrutari;
longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a
regibus ex carcere acceptos vivos inciderint,
24.
considerarintque etiamnum spiritu remanente ea, quae natura ante clausisset,
eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem,
levorem, contactum, processus deinde singulorum et recessus, et sive quid
inseritur alteri, sive quid partem alterius in se recipit:
25.
neque enim, cum dolor intus incidit, scire quid doleat eum, qui, qua parte
quodque viscus intestinumve sit, non cognoverit neque curari id, quod aegrum
est, posse ab eo, qui quid sit ignoret; et cum per volnus alicuius viscera
patefacta sunt, eum, qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, nescire quid
integrum, quid corruptum sit;
26.
ita ne succurrere quidem posse corruptis. Aptiusque extrinsecus inponi remedia
conpertis interiorum et sedibus et figuris cognitaque eorum magnitudine;
similesque omnia, quae posita supra sunt, rationes habere. Neque esse crudele,
sicut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque paucorum suppliciis
remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.
27.
Contra ii, qui se ENPIRICOS ab experientia nominant, evidentes quidem causas ut
necessarias amplectuntur: obscurarum vero causarum et naturalium actionum
quaestionem ideo supervacuam esse contendunt, quoniam non conprehensibilis
natura sit.
28.
Non posse vero conprehendi patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia,
cum de ista re neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos
conveniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat quam Herophilo? cur huic
potius quam Asclepiadi?
29.
Si rationes sequi velit, omnium posse videri non inprobabiles; si curationes,
ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi neque
auctoritati cuiusquam fidem derogari oportuisse. Etiam sapientiae studiosos
maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret: nunc illis verba superesse,
deesse medendi scientiam.
30.
Differre quoque pro natura locorum genera medicinae, et aliud opus esse Romae,
aliud in Aegypto, aliud in Gallia. Quod si morbos haec [causae] facerent, quae
ubique eadem essent, eadem remedia quoque ubique esse debuisse. Saepe etiam
causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris, neque ex his patere medicinam.
31.
Quod si scientiam hanc non subiciat evidens causa, multo minus eam posse
subicere, quae in dubio est.
Cum igitur illa incerta, inconprehensibilis sit, a certis potius et
exploratis petendum esse praesidium, id est is, quae experientia in ipsis
curationibus docuerit, sicut in ceteris omnibus artibus.
32.
Nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione sed usu fieri. Ac nihil
istas cogitationes ad medicinam pertinere eo quoque disci, quod qui diversa de
his senserint, ad eandem tamen sanitatem homines perduxerint: id enim fecisse,
quia non ab obscuris causis neque a naturalibus actionibus, quae apud eos
diversae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi vias
traxerint.
33.
Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab
experimentis: aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter aviditatem
primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse;
levatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant.
34.
Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, alios post
remissionem eius; optime deinde iis cessisse, qui post finem febris id
fecerant; eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo
pleniore, alios exiguo; gravioresque eos factos, qui se implerant.
35.
Haec similiaque cum cottidie inciderent, diligentes homines notasse quae
plerumque melius responderent; deinde aegrotantibus ea praecipere coepisse. Sic
medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu perniciosa
discernentem a salutaribus.
36.
Repertis deinde iam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse;
nec post rationem medicinam esse inventam, sed post inventam medicinam rationem
esse quaesitam. Requirere etiam se, ratio idem doceat quod experientia an
aliud: si idem, supervacuam esse; si aliud, etiam contrariam. Primo tamen
remedia exploranda summa cura fuisse; nunc vero iam explorata esse; neque aut
nova genera morborum reperiri, aut novam desiderari medicinam.
37.
Quod si iam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de
rebus cogitandum obscuris, sed eum protinus visurum cui morbo id proximum sit,
temptaturumque remedia similia illis, quae vicino malo saepe succurrerint, et
per eius similitudines opem reperturum.
38.
Neque enim se dicere medicum consilio non egere et inrationale animal hanc
artem posse praestare; sed has latentium rerum coniecturas ad rem non
pertinere, quia non intersit, quid morbum faciat, sed quid tollat; neque ad rem
pertineat, quomodo, sed quid optime digeratur, sive hac de causa concoctio
incidat sive illa, et sive concoctio sit illa sive tantum digestio.
39.
Neque quaerendum esse quomodo spiremus, sed quid gravem et tardum spiritum
expediat; neque quid venas moveat, sed quid quaeque motus genera significent.
Haec autem cognosci experimentis. Et in omnibus eiusmodi cogitationibus in
utramque partem disseri posse; itaque ingenium et facundiam vincere, morbos
autem non eloquentia sed remediis curari. Quae si quis elinguis usu discreta
bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam
suam excoluerit.
40.
Atque ea quidem, de quibus est dictum, supervacua esse tantummodo: id vero,
quod restat, etiam crudele, vivorum hominum alvum atque praecordia incidi, et
salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam
atrocissimam inferre; cum praesertim ex his, quae tanta violentia quaerantur,
alia non possint omnino cognosci, alia possint etiam sine scelere.
41.
Nam colorem, levorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia non esse talia
inciso corpore, qualia integro fuerint, quia, cum corpora inviolata sint, haec
tamen metu, dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus
adfectibus saepe mutentur; multo magis veri simile esse interiora, quibus maior
mollities, lux ipsa nova sit, sub gravissimis vulneribus et ipsa trucidatione
mutari.
42.
Neque quicquam esse stultius, quam quale quidque vivo homine est, tale
existimare esse moriente, immo iam mortuo. Nam uterum quidem, qui minus ad rem
pertineat, spirante homine posse diduci: simul atque vero ferrum ad praecordia
accessit et discissum transversum saeptum est, quod membrana quaedam est quae
superiores partes ab inferioribus diducit (diafragma
Graeci vocant), hominem animam protinus amittere: ita mortui demum praecordia
et viscus omne in conspectum latrocinantis medici dari utique necesse est tale,
quale mortui sit, non quale vivi fuit.
43.
Itaque consequi medicum, ut hominem crudeliter iugulet, non ut sciat, qualia
vivi viscera habeamus. Si quid tamen sit, quod adhuc spirante homine conspectu
subiciatur, id saepe casum offerre curantibus. Interdum enim gladiatorem in
harena vel militem in acie vel viatorem a latronibus exceptum sic vulnerari, ut
eius interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia; ita sedem, positum,
ordinem, figuram, similiaque alia cognoscere prudentem medicum, non caedem sed
sanitatem molientem, idque per misericordiam discere, quod alii dira
crudelitate cognorint.
44.
Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non
crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant; quantum
vero in vivis cognosci potest, ipsa curatio ostendat.
45.
Cum haec per multa volumina perque magnas contentionis [disputationes] a
medicis saepe tractata sint atque tractentur, subiciendum est, quae proxima
vero videri possint. Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque
nimium abhorrentia, sed media quodammodo inter diversas sententias; quod in
plurimis contentionibus deprehendere licet sine ambitione verum scrutantibus:
ut in hac ipsa re.
46.
Nam quae demum causae vel secundam valetudinem praestent, vel morbos excitent,
quo modo spiritus aut cibus vel trahatur vel digeratur, ne sapientiae quidem
professores scientia conprehendunt, sed coniectura persecuntur. Cuius autem rei
non est certa notitia, eius opinio certum reperire remedium non potest.
47.
Verumque est ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre quam experientiam.
Quamquam igitur multa sint ad ipsas artes proprie non pertinentia, tamen eas
adiuvant excitando artificis ingenium: itaque ista quoque naturae rerum
contemplatio, quamvis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit perfectumque.
Verique simile est et Hippocraten et Erasistratum, et quicumque alii non
contenti [sint] febres et ulcera agitare rerum quoque naturam aliqua parte
scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, verum ideo quoque maiores
medicos extitisse.
48.
Ratione vero opus est ipsi medicinae, etsi non inter obscuras causas neque
inter naturales actiones, tamen saepe ***: est enim haec ars coniecturalis. Neque respondet ei plerumque non solum
coniectura sed etiam experientia et interdum non febris, non +cibus, non somnus
subsequitur, sicut adsuevit.
49. Rarius sed aliquando
morbus quoque ipse novus est: quem non incidere manifeste falsum est, cum
aetate nostra *** quae ex naturalibus partibus carne prolapsa et arente intra
paucas horas exspiraverit, sic ut nobilissimi medici neque genus mali neque
remedium invenerint.
50. Quos ego nihil
temptasse iudico, quia nemo in splendida persona periclitari coniectura sua
voluerit, ne occidisse, nisi servasset, videretur: veri tamen simile est
potuisse aliquid cogitare, detracta tali verecundia, et fortasse responsurum
fuisse id, quod aliquis esset expertus.
51. Ad quod medicinae
genus neque semper similitudo aliquid confert, et si quando confert, tamen id
ipsum rationale est, inter similia genera et morborum et remediorum cogitare,
quo potissimum medicamento sit utendum. Cum igitur talis res incidit, medicus
aliquid oportet inveniat, quod non utique fortasse sed saepius tamen etiam
respondeat.
52. Petet autem novum
quodque consilium non ab rebus latentibus (istae enim dubiae et incertae sunt),
sed ab iis, quae explorari possunt, id est evidentibus causis. Interest enim fatigatio morbum an
sitis, an frigus an calor, an vigilia an fames fecerit, an cibi vinique
abundantia, an intemperantia libidinis.
53. Neque
ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum
corpus eius sit, validi nervi an infirmi, frequens adversa valetudo an rara,
eaque, cum est, vehemens esse soleat an levis, brevis an longa; quod is vitae
genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate: ex his
enim similibusque saepe curandi nova ratio ducenda est.
54.
Quamvis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controversiam recipiant.
Nam et Erasistratus non ex illis causis fieri morbos dixit, quoniam et alii et
idem alias post istas non febricitarent; et quidam medici saeculi nostri sub
auctore, ut ipsi videri volunt, Themisone contendunt nullius causae notitiam
quicquam ad curationes pertinere; satisque esse quaedam communia morborum
intueri.
55.
Siquidem horum tria genera esse, unum adstrictum, alterum fluens, tertium
mixtum. Nam modo parum excernere aegros, modo nimium, modo alia parte parum,
alia nimium: haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo
increscere, modo consistere, modo minui.
56.
Cognito igitur eo, quod ex his est, si corpus adstrictum est, digerendum esse;
si profluvio laborat, continendum; si mixtum vitium habet, occurrendum subinde
vehementiori malo. Et aliter acutis morbis medendum, aliter vetustis, aliter
increscentibus, aliter subsistentibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis.
57. Horum
observationem medicinam esse; quam ita finiunt, ut quasi viam quandam quam meqodon nominant, eorumque, quae in morbis communia sunt, contemplatricem esse
contendant. Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari
volunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod in coniectura rerum latentium
nolunt esse medicinam; ab his eo, quod parum artis esse in observatione
experimentorum credunt.
58. Quod
ad Erasistratum pertinet, primum ipsa evidentia eius opinioni repugnat *** quia
raro nisi post horum aliquid morbus venit; deinde non sequitur, ut, quod alium
non adficit aut eundem alias, id ne alteri quidem aut eidem tempore alio
noceat. Possunt enim quaedam subesse corpori vel ex infirmitate eius vel ex
aliquo adfectu, quae vel in alio non sunt, vel in hoc alias non fuerunt eaque
per se non tanta, ut concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis iniuriis
corpus efficiant.
59. Quod
si contemplationem rerum naturae, quam temere medici isti sibi vindicant, satis
conprehendisset, etiam illud scisset, nihil omnino ob unam causam fieri, sed id
pro causa adprehendi, quod contulisse plurimum videtur. Potest autem id, dum
solum est, non movere, quod iunctum aliis maxime moveat.
60.
Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias
sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur
ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo
vacaret; quod cotidie fieri apparet.
61. Ex quo
disci potest, ut vera sit illa transfusio, tamen illam non per se, cum plenum
corpus est, fieri, sed cum horum aliquid accesserit.
62.
Themisonis vero aemuli, si perpetua quae promittunt habent, magis etiam quam
ulli rationales sunt. Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis
alius probat, protinus alio [novo] nomine artis indiget, si modo, (quod primum
est,) non memoriae soli sed rationi quoque insistit.
63. Si,
vero quod propius est, vix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit,
idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent; eo magis quoniam,
conpresserit aliquem morbus an fuderit, quilibet etiam inperitissimus videt:
quid autem conpressum corpus resolvat, quid solutum teneat, si a ratione
tractum est, rationalis est medicus; si, ut ei, qui se rationalem negat, confiteri
necesse est, ab experientia, empericus.
64. Ita
apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est; neque adiectum
quicquam empericorum professioni, sed demptum est, quoniam illi multa
circumspiciunt, hi tantum facillima, et non plus quam vulgaria.
65. Nam et
ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, cum propria cuiusque ex mutis
animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt; et exterae
gentes, cum suptilem medicinae rationem non noverint, communia tantum vident;
et qui ampla valetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non
sustinent, ad communia ista confugiunt.
66. Neque
Hercules istud antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt. Ergo
etiam vetustissimus auctor Hippocrates dixit mederi oportere et communia et
propria intuentem. Ac ne isti quidem ipsi intra suam professionem consistere
ullo modo possunt: siquidem et conpressorum et fluentium morborum genera
diversa sunt; faciliusque id in iis, quae fluunt, inspici potest.
67. Aliud
est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum vomere; aliud deiectionibus, aliud
torminibus laborare; aliud sudore digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes
quoque umor erumpit, ut oculos aurisque; quo periculo nullum humanum membrum
vacat. Nihil autem horum sic
ut aliud curatur.
68. Ita protinus in his
a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicina descendit. Atque
in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est; quia non
eadem omnibus etiam in similibus casibus opitulantur: siquidem certae quaedam
res sunt, quae in pluribus ventrem aut adstringunt aut resolvunt. Inveniuntur
tamen, in quibus aliter atque in ceteris idem eveniat: in his ergo communium
inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris.
69. Et causae quoque
aestimatio saepe morbum solvit. Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri
medicus, quem nuper vidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti adfecto,
cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit; qua
ille epota cum vini vim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore
discussit.
70. Quod auxilium
medicus opportune providit non ex eo, quod aut adstrictum corpus erat aut
fluebat, sed ex ea causa, quae ante praecesserat. Estque etiam proprium aliquid
et loci et temporis istis quoque auctoribus: qui, cum disputant, quemadmodum
sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut gravibus aut locis aut temporibus
magis vitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido; magisque ut conquiescat
isdem locis aut temporibus, si quis gravitatem corporis sensit, ac neque vomitu
stomachum neque purgatione alvum sollicitet.
71. Quae vera quidem
sunt; a communibus tamen ad quaedam propria descendunt, nisi persuadere nobis
volunt sanis quidem considerandum esse, quod caelum, quod tempus anni sit,
aegris vero non esse; quibus tanto magis omnis observatio necessaria est,
quanto magis obnoxia offensis infirmitas est. Quin etiam morborum in isdem
hominibus aliae atque aliae proprietates sunt; et qui secundis aliquando
frustra curatus est, contrariis saepe restituitur.
72.
Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur, ex quibus contentus uno ero.
Nam famem facilius adulescens quam puer, facilius in denso caelo quam in tenui,
facilius hieme quam aestate, facilius uno cibo quam prandio quoque adsuetus,
facilius inexercitatus quam exercitatus homo sustinet:
73.
saepe autem in eo magis necessaria cibi festinatio est, qui minus inediam
tolerat. Ob quae conicio eum, qui propria non novit, communia tantum debere
intueri; eumque, qui nosse proprietates potest, non illas quidem oportere
neglegere, sed his quoque insistere; ideoque, cum par scientia sit, utiliorem
tamen medicum esse amicum quam extraneum.
74.
Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse
debere, instrui vero ab evidentibus causis, obscuris omnibus non ab cogitatione
artificis sed ab ipsa arte reiectis. Incidere autem vivorum corpora et crudele
et supervacuum est, mortuorum discentibus necessarium: nam positum et ordinem
nosse debent, quae cadaver melius quam vivus et vulneratus homo
repraesenta[n]t. Sed et cetera, quae modo in vivis cognosci possunt, in ipsis
curationibus vulneratorum paulo tardius sed aliquanto mitius usus ipse
monstrabit.
His propositis, primum dicam, quemadmodum sanos agere conveniat, tum ad ea
transibo, quae ad morbos curationesque eorum pertinebunt.
|