1.
Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt; etiam quae acida sunt,
quaeque contacta sale modice sunt; item panis sine fermento, et elota halica,
vel oriza vel tisana; omnis avis, omnis venatio; atque utraque vel assa vel
elixa: ex domesticis animalibus bubula:
2.
si quid ex ceteris sumitur, macrum potius quam pingue; ex sue ungulae, rostra,
aures, voluae sterilesque; ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita
elixa, siser; ex pomis cerasium, morum, sorbum, pirum fragile, quale Crustuminum
vel Mevianum est; item pira, quae reponuntur, Tarentina atque Signina, malum
orbiculatum aut Scaudianum vel Amerinum vel Cotoneum vel Punicum, uvae ex olla;
3.
molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto
intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, vel quae in passo
defrutove servatae sunt; vinum austerum, licet etiam asperum sit, item
resinatum; duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae,
cibi potionesque vel frigidae vel ferventes, apsinthium.
|