Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber secundus
    • Caput XXVIII. De iis, quae intus facile corrumpuntur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXVIII. De iis, quae intus facile corrumpuntur.

1. Facile autem intus corrumpuntur panis fermentatus, et quisquis alius quam ex tritico est, lac, mel; ideoque etiam lactentia atque omne pistorium opus, teneri pisces, ostrea, holera, caseus et recens et vetus, crassa vel tenera caro, vinum dulce, mulsum, defrutum, passum; quicquid deinde vel iurulentum est vel nimis dulce vel nimis tenue.

2. At minime intus vitiantur panis sine fermento, aves et eae potius duriores, duri pisces: neque solum aurata tuta aut sparus sed etiam lolligo, lucusta, polypus; item bubula omnisque dura caro; eademque aptior est, si macra, si salsa est; omniaque salsamenta, cocleae, murices, purpurae; vinum austerum vel resinatum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License