1.
Evocare vero materiam multa admodum possunt, sed ea cum ex peregrinis
medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione victus
succurritur, opitulentur, in praesentia differam: ponam vero ea, quae prompta
et is morbis, de quibus protinus dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo
quod mali est extrahunt. Habent autem hanc facultatem semen erucae, nasturcii,
radiculae, praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque et fici eadem vis est.
2. Leniter vero simul
et reprimunt et molliunt lana sucida quo cum aceto vel vino oleum adiectum est,
contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decoctae. At simul et
reprimunt et refrigerant herba muralis (parqenion vel perdeikion appellant), serpullum, puleium, ocimum,
herba sanguinalis, quam Graeci polugonon vocant, portulaca, papaveris folium,
capriolique vitium, coriandrum, folia hyoscyamu, muscus, siser, apium, solanum
(quam strucnon Graeci vocant), brassicae folia, intubus,
plantago, feniculi semen;
3. contrita pira vel
mala, praecipueque Cotonea, lenticula; aqua frigida, maximeque pluuialis,
vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis vel farina vel spongia vel
cinis vel lana sucida vel etiam linteolum; creta Cimolia, gypsum; melinum, murteum,
rosa, acerbum oleum; verbenarum contusa cum teneris colibus folia;
4. cuius generis sunt
olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus,
hedera, Punicum malum. Sine frigore autem reprimunt cocta mala Cotonea,
malicorium, aqua calda, in qua verbenae coctae sunt, quas supra posui, puluis
vel ex faece vini vel ex murti foliis, amarae nuces.
5. Calfacit vero ex
qualibet farina cataplasma sive ex tritici sive farris sive hordei sive erui
sive lolii sive milii vel panicii vel lenticulae vel fabae vel lupini vel lini
vel feni Graeci, ubi ea deferuvit calidaque inposita est. Valentior
tamen ad id omnis farina est ex mulso quam ex aqua cocta. Praeterea cyprinum,
irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si vetus est, iunctaque oleo
sal, nitrum, git, piper, quinquefolium.
6.
Fereque quae vehementer reprimunt et refrigerant, durant: quae calfaciunt,
digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini
vel feni Graeci semine. His autem
omnibus, et simplicibus et permixtis, varie medici utuntur, ut magis quid
quisque persuaserit sibi appareat, quam quid evidenter compererit.
|