1.
Provisis omnibus, quae pertinent ad universa genera morborum, ad singulorum
curationes veniam. Hos autem in
duas species Graeci diviserunt, aliosque ex his acutos, alios longos esse
dixerunt. Idemque quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter
acutos, alii inter longos rettulerunt; ex quo plura eorum genera esse
manifestum est.
2. Quidam enim breves
utique sunt, qui cito vel tollunt hominem, vel ipsi cito finiuntur; quidam
longi, sub quibus neque sanitas in propinquo neque exitium est; tertiumque
genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus
tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit.
3. Atque etiam praeter
hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, neque utique longum,
quia, si occurritur, facile sanatur. Ego cum de singulis dicam, cuius quisque
generis sit indicabo. Dividam autem omnes in eos, qui IN TOTIS CORPORIBUS
consistere videntur, et eos, qui oriuntur in partibus. Incipiam a prioribus,
pauca de omnibus praefatus.
4.
In nullo quidem morbo minus fortuna sibi vindicare quam ars potest: ut pote
quom repugnante natura nihil medicina proficiat. Magis tamen ignoscendum medico
est parum proficienti in acutis morbis quam in longis: hic enim breve spatium
est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur: ibi et
deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter
initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius vitio pereat.
5.
Longus tamen morbus cum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet, acuto
par est. Et acutus quidem quo
vetustior est, longus autem quo recentior, eo facilius curatur. Alterum
illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conveniunt.
Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores quasi sola vindicarint, prout
cuique cesserat.
6.
Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem quanti
aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito
mutetur quod nihil prodest in longis, quos tempus ut facit sic etiam solvit,
non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus vero removeatur, si
quid paulum saltem iuvat, quia profectus tempore expletur.
|