1.
Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus quis longus
sit, non in is solis, in quibus semper ita se habet, sed in is quoque, in
quibus variat. Nam ubi sine intermissionibus accessiones et dolores graves
urgent, acutus est morbus: ubi lenti dolores lentaeve febres sunt et spatia
inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore volumine
exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est.
2.
Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam
remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conveniunt; eaque, quae
decrescentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius
experienda sunt. Increscit
autem morbus, dum graviores dolores accessionesque veniunt, eaeque et ante,
quam proximae, revertuntur et postea desinunt.
3. Atque in longis
quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si
somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si
tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id
magis pallet. Ea vero, quae contraria his sunt, decedentis eius notae sunt. ***
Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi iam is
inclinatis, ut primo dempta materia impetum frangat, in longis maturius, ut
sustinere spatium adfecturi mali possit.
4. Ac si quando is non
in toto corpore sed in parte est, magis tamen ad rem pertinet vim totius
corporis moliri quam proprie partis aegrae sanitatem. Multum etiam interest, ab
initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus is prodest, in
quibus adsidue frustra fuit. Si qui temere habitus adhuc integris viribus
vivit, admota curatione momento restituitur.
5. Sed cum ab is
coeperim, quae notas quasdam futurae adversae valetudinis exhibent, curationum
quoque principium ab animadversione eiusdem temporis faciam. Igitur si quid ex
is, quae proposita sunt, incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia: si
quid bibendum est, aqua, idque interdum uno die fieri satis est, interdum, si
terrentia manent, biduo; proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus,
bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde invicem alternis diebus modo aqua
modo vinum, donec omnis [causae] metus finiatur.
6. Per haec enim saepe
instans gravis morbus discutitur. Plurimique falluntur, dum se primo die
protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta
deiectione aut vomitu aut sudationibus aut vino sperant; non quo non interdum
incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo
periculo medeatur: cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et,
si leviora indicia fuerunt, satis sit a vino tantum abstinere, quod subtractum
plus, quam si cibo quid dematur, adiuvat;
7. si paulo graviora,
facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo carnem subtrahere, interdum
panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos
et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a vino, ab omni motu
corporis abstinere, cum vehementes notae terruerunt. Neque dubium est, quin vix
quisquam, qui non dissimulavit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.
|