1. Atque haec quidem
sanis facienda sunt tantum cum causa metuentibus. Sequitur vero CURATIO FEBRIUM
quod et in toto corpore et vulgare maxime morbi genus est. Ex his una
cotidiana, altera tertiana, altera quartana est. Interdum etiam longiore
circuitu quaedam redeunt, sed id raro fit. In prioribus et morbi *** sunt et
medicina. Et quartanae quidem simpliciores sunt. Incipiunt fere ab horrore,
deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est: ita quarto die
revertitur.
2.
Tertianarum vero duo genera sunt. Alterum eodem modo, quo quartana, et
incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem
praestat integrum, tertio redit. Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem
die revertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per
accessionem occupat (interdum etiam vel minus vel plus), neque ex toto in
remissione desistit, sed tantum levius est. Id genus plerique medici hmitritaion appellant.
3. Cottidianae vero
variae sunt et multiplices. Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore,
aliae ab horrore. Frigus voco, ubi extremae partes membrorum inalgescunt,
horrorem, ubi corpus totum intremit. Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto
sequatur integritas; aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo
minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat; ac
saepe aliae *** vix quicquam aut nihil remittant sed continuent.
4. Deinde aliae
fervorem ingentem habent, aliae tolerabilem: aliae cotidie pares sunt, aliae inpares,
atque invicem altero die lenior, altero vehementior ***: aliae tempore eodem
postridie revertuntur, aliae vel serius vel celerius: aliae diem noctemque
accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus: aliae cum decedunt,
sudorem movent, aliae non movent; atque alias per sudorem ad integritatem
venitur, alias tantum corpus inbecillius redditur.
5. At accessiones etiam
modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresve concurrunt. Ex quo
saepe evenit, ut cotidie plures accessiones remissionesque sint, sic tamen, ut
unaquaeque alicui priori respondeat. Interdum vero accessiones quoque
confunduntur, sic ut notari neque tempora earum neque spatia possint. Neque
verum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut
ex vomica aut ex inflammatione aut ex ulcere: facilior enim semper curatio
foret, si hoc verum esset: sed quod evidentes causae faciunt, facere etiam
abditae possunt.
6.
Neque de re sed de verbo controversiam movent, qui, cum aliter aliterque in
eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque
subinde oriri dicunt; quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi
vere diceretur. Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo vix ulla sunt.
|