1. Et febrium quidem
ratio maxime talis est: curationum vero diversa genera sunt, prout auctores
aliquos habent. Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut
celeriter, ut iucunde curet. Id
votum est, sed fere periculosa esse nimia et festinatio et voluptas solet. Qua
vero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant
prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.
2. Et ante omnia
quaeritur, primis diebus aeger qua ratione continendus sit. Antiqui
medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem
maxime horrebant: deinde eam materiem, quae laedere videbatur, ducendo saepius
alvum subtrahebant. Asclepiades medicamenta sustulit; alvum non totiens sed
fere tamen in omni morbo subduxit; febre vero ipsa praecipue se ad remedium
eius uti professus est: convellendas enim vires aegri putavit luce, vigilia,
siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret.
3. Quo magis falluntur,
qui per omnia iucundam eius disciplinam esse concipiunt: is enim ulterioribus
quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis vero tortoris vicem
exhibuit. Ego autem medicamentorum dari potiones et alvum duci non nisi raro
debere concedo: non ideo tamen id agendum, ut aegri vires convellantur,
existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est.
4.
Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi
nihil novi accedit. Itaque abstinendus a cibo primis diebus est; in luce
habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque
digerit, isque cubare quam maxime *** conclavi debet. Quod ad sitim vero
somnumque pertinet, moderandum est, ut vigilet interdiu.
5.
Noctu, si fieri potest, conquiescat: ac neque potet, neque nimium siti
crucietur; os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet,
quamvis id tempus potioni aptum non est. Commodeque Erasistratus dixit saepe
interiore parte umorem non requirente os et fauces requirere, neque ad rem male
haberi aegrum pertinere. Ac primo
quidem sic tenendus est.
6. Optimum vero
medicamentum eius est oportune cibus datus; qui quando primum dari debeat,
quaeritur. Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto; et
id fortasse vel in Asia vel in Aegypto caeli ratio patitur. Asclepiades
ubi aegrum triduo per omnia fatigarat, quartum diem cibo destinabat. At
Themison nuper, non quando coepisset febris, sed quando desisset, aut certe levata
esset, considerabat; et ab illo tempore expectato die tertio, si non accesserit
febris, statim; si accesserat, ubi ea vel desierat, vel si adsidue inhaerebat,
certe si se inclinaverat, cibum dabat.
7.
Nihil autem horum utique perpetuum est. Nam potest primo die primus cibus
dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto aut quinto,
potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures. Refert enim
qualis morbus sit, quale corpus, quale caelum, quae aetas, quod tempus anni;
minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum
temporis potest.
8.
Ex morbo, qui plus virium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo,
quo magis digerit. Ob quam causam in
Africa nulla die aeger abstineri recte videtur. Maturius etiam puero
quam iuveni, aestate quam hieme dari debet. Unum illud est, quod semper, quod
ubique servandum est, ut aegri vires subinde adsidens medicus inspiciat; et
quamdiu supererunt, abstinentia pugnet; si inbecillitatem vereri coeperit, cibo
subveniat. Id enim eius officium est, ut aegrum neque supervacua materia
oneret, neque inbecillitatem fame prodat.
9.
Idque apud Erasistratum quoque invenio; qui quamvis parum docuit, quando
venter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse visenda et
tum cibum dandum, cum corpori deberetur, satis ostendit, dum vires superessent,
dari non oportere: ne deficerent, consulendum esse. Ex his autem intellegi
potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum
esse, qui non multum ab aegro recedit.
10.
Sed qui quaestui serviunt, quoniam is maior ex populo est, libenter
amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt, ut in hac ipsa re. Facile est enim dies vel accessiones
numerare is quoque, qui aegrum raro vident: ille adsideat necesse est, qui quod
solum opus est visurus est, quando nimis inbecillus futurus sit, nisi cibum
acceperit. In pluribus tamen ad initium cibi dies quartus aptissimus esse
consuevit.
11. Est autem alia etiam
de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque,
tamquam tum de aegris iudicaretur, krisimouV nominabant. Hi erant dies tertius,
quintus, septimus, nonus, undecimus, quartus decimus, unus et vicesimus, ita ut
summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et vicensimo daretur.
12. Igitur sic aegros
nutriebant, ut dierum inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum
quasi levioribus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio
die febris desisset, recidivam timere sit solitus. Id Asclepiades iure ut vanum
repudiavit, atque in nullo die, qua par inparve esset, is vel maius vel minus
periculum esse dixit. Interdum enim peiores dies pares fiunt, et oportunius
post eorum accessiones cibus datur.
13. Nonnumquam etiam in
ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque gravior, qui remissior esse consuerat;
atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam vim esse antiqui fatebantur.
Qui cum octavum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus
septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octavum, neque
decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem: plus enim tribuebant
nono et undecimo.
14. Quod cum fecissent
sine ulla probabili ratione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum
decimum transibant. Est etiam apud Hippocraten eis, quos septimus dies
liberaturus sit, quartum esse gravissimum. Ita illo quoque auctore in
die pari et gravior febris esse potest et certa futuri nota. Atque idem alio
loco quartum quemque diem ut in utrumque efficacissimum adprehendit, id est
quartum, septimum, undecimum, quartum decimum, septimum decimum.
15.
In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem
propositum conservavit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus
sit. Adeo apparet, quacumque ratione ad numerum respeximus, nihil rationis sub
illo quidem auctore reperiri. Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum
Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies
debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus
cibus sit.
16.
Illud autem magis ad rem pertinet scire, tum oporteat dari, cum iam bene venae
conquieverunt, an etiamnum manentibus reliquiis febris. Antiqui enim quam
integerrimis corporibus alimentum offerebant: Asclepiades inclinata quidem
febre sed etiamnum tamen inhaerente. In quo vanam rationem secutus est, non quo
non sit interdum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio, sed
quo scilicet quam sanissimo dari debeat: minus enim conrumpitur quod integro
corpori infertur.
17.
Neque tamen verum est, quod Themisoni videbatur, si duabus horis integer
futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore
diduceretur. Nam si diduci tam celeriter posset, id esset optimum: sed cum id
breve tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam
reliquias ab incipiente excipi. Ita si longius tempus secundum est, quam
integerrimo dandum est; si breve, etiam antequam ex toto integer fiat. Quo loco
vero integritas est, eodem est remissio, quae maxime in febre continua potest
esse.
18.
Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae expectandae sint, quot febrem
habuerunt, an satis sit primam partem earum praeteriri, quo[d] aegris iucundius
insidat +si interdum non vacat. Tutissimum est autem ante totius accessionis
tempus praeterire, quamvis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro
maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur. Idque non in ea sola
febre, de qua proxime dictum est, sed in omnibus ita servandum est.
|