1. Haec
magis per omnia febrium genera perpetua sunt: nunc ad singulas earum species descendam.
Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine vel ex
lassitudine vel ex aestu aliave re simili fuit, sic ut interior nulla causa
metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil
moverit, cibus dari potest.
2. At si
ex alto calor venit et gravitas vel capitis vel praecordiorum secuta est neque
apparet quid corpus confuderit, quamvis unam accessionem secuta integritas est,
tamen quia tertiana timeri potest, expectandus est dies tertius; et ubi
accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus, quia quartana
quoque timeri potest; et die quarto demum, si corpus integrum est, eo cum
fiducia utendum. Si vero postero tertiove aut quarto die secuta febris est,
scire licet morbum esse. Sed
tertianarum vel quartanarum, quarum et certus circumitus est et finis in
integritate et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est; de quibus
suo loco dicam.
3. Nunc vero eas
explicabo, quae cotidie urgent. Igitur tertio quoque die cibus aegro
commodissime datur, ut alter febrem minuat, alter viribus subveniat. Sed is
dari debet, si cotidiana febris est, quae ex toto desinat, simul atque corpus
integrum factum est: si quamvis non accessiones, febres tamen iunguntur et
cotidie quidem increscunt sed sine integritate tamen remittunt, cum corpus ita
se habet, ut maior remissio non expectetur; si altero die gravior, altero
levior accessio est, post graviorem.
4. Fere vero graviorem
accessionem levior nox sequitur; quo fit, ut graviorem accessionem nox quoque
tristior antecedat. At si continuatur febris neque levior umquam fit et dari
cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est. Quidam, quia fere
remissius matutinum tempus aegris est, tum putant dandum. Quod si respondet,
non quia mane est, sed quia remissior aeger est, dari debet.
5. Si vero ne tum
quidem ulla requies aegris est, hoc ipso peius id tempus est, quod, cum sua
natura melius esse debeat, morbi vitio non est; simulque insequitur tempus
meridianum, a quo cum omnis aeger fere peior fiat, timeri potest, ne ille magis
etiam quam ex consuetudine urgeatur. Igitur alii vespere tali aegro
cibum dant: sed cum eo tempore fere pessimi sint qui aegrotant, verendum est,
ne, si quid tunc moverimus, fiat aliquid asperius.
6.
Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam gravissimo tempore eodemque
longissime distante, secuturis vero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime
dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua levissimum est. Si vero
febres vagae sunt, quia verendum est, ne cibum statim subsequantur,
quandocumque quis ex accessione levatus est, tunc debet adsumere.
7.
At si plures accessiones eodem die veniunt, considerare oportet, paresne per
omnia sint, quod vix fieri potest, an inpares. Si per omnia pares sunt, post
eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem et vesperum
desinit. Si inpares sunt, considerandum est, quo distent: nam si gravior
altera, altera levior est, post graviorem dari debet; si altera longior, altera
brevior, post longiorem: si altera gravior, altera longior est, considerandum
est, utra magis adfligat, illa vi, an haec tempore, et post eam dandum.
8.
Sed paene plurimum interest, quantae qualesque inter eas remissiones sint: nam
si post alteram febrem motio manet, post alteram integrum corpus est, integro
corpore cibo tempus aptius est. Si semper febricula manet, sed alterum tamen
longius tempus remissionis est, id potius eligendum est, adeo ut, ubi
accessiones continuantur, protinus inclinata priore dandus cibus sit. Etenim
perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum quam maxime semper
ab accessione futura reducere, et hoc salvo, dare quam integerrimo corpore.
9.
Quod non inter duas tantum sed etiam inter plures accessiones servabitur. Sed
cum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare, tamen si corpus infirmum est,
cotidie dandus est; multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt,
quanto magis corpus adfligunt; aut si duae pluresve accessiones eodem die
veniunt. Quae res efficit, ut et a
primo die protinus cibus dari cotidie debeat, si protinus venae conciderunt; et
saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde vis corpori deest.
10. Illud tamen in his
servandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpus
liceret, omnino non daretur. Cum vero febris instet, incipiat, augeatur,
consistat, decedat, deinde in decessione consistat aut finiatur, scire licet
optimum cibo tempus esse febre finita; deinde, cum decessio eius consistit;
tertium, si necesse est, quandocumque decedit: cetera omnia periculosa esse. Si
tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse consistente iam
incremento febris aliquid offerre quam increscente, satius esse instante quam
incipiente, cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit
sustinendus.
11.
Neque Hercules satis est ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius
corporis habitum et ad eum derigere curationem, sive supersunt vires seu desunt
seu quidam alii affectus interveniunt. Cum vero semper aegros securos agere
conveniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent, tum praecipue, ubi
cibum sumpserunt. Itaque si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt,
optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere: si id fieri non
potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus, et cum experrecti sunt,
tum exponere.
|