Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • Caput VII. Quomodo pestilentes febres curari debeant. Curatio ardentis febris.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VII. Quomodo pestilentes febres curari debeant. Curatio ardentis febris.

1a. Desiderat quoque propriam animadvorsionem in febribus pestilentiae casus. In hac utile minime est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere alvum. Si vires sinunt, sanguinem mittere optimum est, praecipueque si cum dolore febris est: si id parum tutum est, ubi febris aut tenuata est aut levata est, vomitu pectus purgare. Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, vinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa; inter quae carnem quoque generis eiusdem.

1b. Nam quo celerius eiusmodi tempestates corpiunt, eo maturius auxilia etiam cum quadam temeritate rapienda sunt. Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda alvus vel aqua vel tisanae cremore, tum denique is levibus cibis nutriendus. Et ex toto non sic pueri ut viri curari debent.

1c. Ergo, ut in alio quoque genere morborum, parcius in his agendum est: non facile sanguinem mittere, non facile ducere alvum, non cruciare vigilia fameque aut nimia siti, non vino curare satis convenit. Vomitus post febrem eliciendus est, deinde dandus cibus ex levissimis, tum is dormiat; posteroque die, si febris manet, abstineatur; tertio ad similem cibum redeat. Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter oportunam abstinentiam cibosque oportunos, omissis ceteris, nutriatur.

2a. Si vero febris ardens extorret, nulla medicamenti danda potio est, sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est; quae miscenda manu sunt, donec albescant. Eo conclavi tenendus, quo multum et purum aerem trahere possit; neque multis vestimentis strangulandus, sed admodum levibus tantum velandus est. Possunt etiam super stomachum inponi folia vitis in aqua frigida tincta.

2b. Ac ne siti quidem nimia vexandus est. Alendus maturius est, id est a tertio die, et ante cibum idem perungendus. Si pituita in stomachum coit, inclinata iam accessione vomere cogendus est; tum dandum frigidum holus, aut pomum ex is, quae stomacho conveniunt. Si siccus manet stomachus, protinus vel tisanae vel halicae vel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit.

2c. Cum vero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem. Cum iam venter et praecordia ultra modum repleta satisque refrigerata sunt, vomere debet. Quidam ne vomitum quidem exigunt, sed ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medicamento utuntur. Ubi utrumlibet factum est, multa veste operiendus est, et collocandus ut dormiat; fereque post longam sitim et vigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem plenus somnus venit;

2d. per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est, sed in is tamen, in quibus praeter ardorem nulli dolores, nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens vel in thorace vel in pulmone vel in faucibus, non ulcera, non deiectio, non profluvium alvi fuit. Si quis autem in huiusmodi febre leviter tussit, is neque vehementi siti conflictatur, neque bibere aquam frigidam debet, sed eo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License