Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • Caput VIII. Curatio semitertianae febris, quae hmitritaioV dicitur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VIII. Curatio semitertianae febris, quae hmitritaioV dicitur.

1. At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat: habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, ut aliud genus morbi videri possit porrigique febris inter horas XXIIII et XXXVI, ut quod idem est, non idem esse videatur.

2. Et magnopere necessarium est neque dari cibum nisi in ea remissione, quae vera est, et ubi ea venit, protinus dari. Plurimique sub alterutro curantis errore subito moriuntur. Ac nisi magnopere res aliqua prohibet, inter initia sanguis mitti debet, tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum eius spatium sustineat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License