1. Nonnumquam etiam lentae
febres sine ulla remissione corpus tenent, ac neque cibo neque ulli remedio
locus est. In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet: fortasse
enim curationi oportunior fiet. Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit
adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic evenit, ut horror
oriatur et fiat initium quoddam novi motus exque eo, cum magis corpus incaluit,
sequatur etiam remissio. In his
frictio quoque ex oleo et sale salubris videtur.
2. At si diu frigus est
et torpor et iactatio corporis, non alienum est in ipsa febre mulsi dare tres
aut quattuor cyathos, vel cum cibo vinum bene dilutum. Intenditur enim saepe ex
eo febris, et maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis
inque ea curationis ostendit. Neque Hercules ista curatio nova est, qua nunc
quidem traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum
contrariis remediis sanant. Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et
Erasistratum maximeque post Hippocratem fuit *** Petro quidam, qui
febricitantem hominem ubi acceperat, multis vestimentis operiebat, ut simul
calorem ingentem sitimque excitaret.
3. Deinde ubi paulum
remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat, ac si moverat sudorem,
explicuisse se aegrum iudicabat; si non moverat, plus etiam aquae frigidae
ingerebat et tum vomere cogebat. Si alterutro modo febre liberaverat, protinus
suillam assam et vinum homini dabat; si non liberaverat, decoquebat aquam sale
adiecto eamque bibere cogebat, ut movendo ventrem purgaret. Et intra haec omnis
eius medicina erat: eaque non minus grata fuit is, quos Hippocratis successores
non refecerant, quam nunc est is, quos Herophili vel Erasistrati aemuli diu
tractos non adiuverunt.
4. Neque ideo tamen non
est temeraria ista medicina, quia, si plures protinus a principiis excepit,
interemit. Sed, cum eadem omnibus convenire non possint, fere quos ratio non
restituit, temeritas adiuvat; ideoque eiusmodi medici melius alienos aegros
quam suos nutriunt. Sed est circumspecti quoque hominis et novare interdum et
augere morbum et febres accendere, quia curationem ubi id quod est non recipit,
potest recipere id quod futurum est.
|