1. Considerandum
est etiam, febresne solae sint, an alia quoque his mala accedant, id est, num
caput doleat, num lingua aspera, num praecordia intenta sint. Si capitis
dolores sint, rosam cum aceto miscere oportet et in id ingerere; deinde habere
duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent, ex his invicem
alterum in aceto et rosa habere, alterum in fronte; aut intinctam isdem lanam
sucidam inponere. Si acetum offendit, pura rosa utendum est; si rosa
ipsa laedit, oleo acerbo.
2.
Si ista parum iuvant, teri potest vel iris arida vel nuces amarae vel quaelibet
herba ex refrigerantibus; quorum quidlibet ex aceto inpositum dolorem minuit,
sed magis aliud in alio. Iuvat etiam panis cum papavere iniectus, vel cum rosa,
cerussa spumave argenti. Olfacere quoque vel serpullum vel anethum non alienum
est. At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt
cataplasmata reprimentia, ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat;
deinde si prima inflammatio se remisit, tum demum ad calida et umida veniendum
est, ut ea, quae remanserunt, discutiant.
3.
Notae vero inflammationis sunt quattuor: rubor et tumor cum calore et dolore.
Quo magis erravit Erasistratus, cum febrem nullam esse sine hac dixit. Ergo si
sine inflammatione dolor est, nihil imponendum est: hunc enim statim ipsa
febris solvet. At si neque
inflammatio neque febris sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis
et siccis fomentis uti licet.
4.
Si vero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua
calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle. Mel purgat, rosa
reprimit simulque siccescere non sinit. At si scabra non est sed arida, ubi
penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adiectum.
|