1. Solet etiam ante
febres esse frigus idque vel molestissimum morbi genus est. Ubi id expectatur,
omni potione prohibendus est aeger: haec enim paulo ante data multum malo
adicit. Item maturius veste multa tegendus est; admovenda partibus is, pro
quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim vehementissimi calores
incipiant, sed paulatim increscant.
2. Perfricandae quoque
eae partes manibus unctis ex vetere oleo sunt eique adiciendum aliquid ex
calefacientibus. Contentique medici quidam una frictione etiam ex
quolibet oleo sunt. In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor
cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita
reficiunt stomachum cibo frigido et levi. Tum hoc ego puto temptandum, quom
parum cibus semel et post febrem datus prodest.
3.
Sed curiose prospiciendum, ne tempus remissionis decipiat: saepe enim in hoc
quoque genere valetudinis iam minui febris videtur, et rursus intenditur.
Aliqua ei remissioni credendum est, quae etiam moratur et iactationem
foetoremque quendam oris, quem ozenam Graeci vocant, minuit. Illud satis convenit, si cottidie pares
accessiones sunt, cotidie parvum cibum dandum: si inpares, post graviorem,
cibum; post leviorem, aquam mulsam.
|