Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Cornelius Celsus
De medicina

IntraText CT - Text

  • Liber tertius
    • Caput XII. Curatio horroris in febribus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XII. Curatio horroris in febribus.

1. Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum et ex toto remittuntur; ideoque tutissimae sunt maximeque curationes admittunt. Nam ubi incerta tempora sunt, neque alvi ductio neque balineum neque vinum neque medicamentum aliud recte datur: incertum est enim, quando febris ventura sit: ita fieri potest, ut, si subito venerit, summa in eo pernicies sit, quod auxilii causa sit inventum.

2. Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger, deinde sub decessu febris eius, quae gravissima est, cibum sumat. At ubi certus circumitus est, facilius illa omnia temptantur, quia magis proponere nobis accessionum et decessionum vices possumus. In his autem, cum inveteraverunt, utilis fames non est: primis tantummodo diebus ea pugnandum est; deinde dividenda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda.

3. Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et vomere eum cogere: nam fere talis horror ab is oritur, quae biliosa in stomacho resederunt. Idem faciendum est, si proximo quoque circuitu aeque accessit: saepe enim sic discutitur, iamque, quod genus febris sit, scire licet. Itaque sub expectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balineum est, dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit.

4. Si ibi quoque frigus senserit, nihilo minus idem sub expectatione quartae accessionis faciat: siquidem eo quoque modo saepe id discutitur. Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem alium edat, aut bibat aquam calidam cum pipere: siquidem ea quoque adsumpta calorem movent, qui horrorem non admittit. Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus validioribus, totum corpus circumdet maximeque involutis extinctis testis et titionibus.

5. Si nihilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter ipsa vestimenta perfundatur, cui aeque ex calfacientibus aliquid sit adiectum; adhibeaturque frictio, quantam is sustinere poterit, maximeque in manibus et cruribus; et spiritum ipse contineat. Neque desistendum est, etiamsi horret: saepe enim pertinacia iuvantis malum corporis vincit.

6. Si quid evomuit, danda aqua tepida, iterumque vomere cogendus est; utendumque eisdem est, donec horror finiatur. Sed praeter haec ducenda alvus est, si tardius horror quiescit: siquidem id quoque exonerato corpori prodest. Ultimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio. Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem alvum praestet, caro glutinosa: vinum, cum dabitur, austerum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License